صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

fretus, en te iterum compellare ausim, melioribus studiis vacantem ; si quid in eo pecco, nolo incusare vim à fatis illatam, causam sane, si qua sit, omnium maxime improbam, sed te ipsum, qui ab omni vi et coactione longissime abes, tua humanitas, tua benevolentia, tui lepores cogunt ut agnoscam, et ut fatear me tibi gratias habere, etiamsi referre non possim. Si his conditionibus mecum agere velis, en tibi ad legendas tuas epistolas paratissimum et cupidissimum: ad meas rescribendas, etiamsi cupiam, tardum, et sane tam necessitate quam officio tardum. Tu cum istâ excusatione uti non potes, et maturè scribas rogo, et abundè. Id ni facias, audies me graviter querentem, te non præstare et amico et egenti id quod potes, et id quod debes, quia potes. Si jam inciperem iniquo jure communem inter nos colere amicitiam, hæc jam proponere vix animum inducerem; sed cum hac lege à primordiis amicitiæ semper viximus, ut tu properè et cumulatè omnia officia benevolentiæ præstares, ego vel in agnoscendo parcus et lentus essem, pati jam debes mores meos quantumvis malos, vetustate jam confirmatos, in quibus nihil novum, nihil insolens reperies. Vides quocum tibi res est ; in hac tamen culpâ non prorsus ingratus videri vellem, si id in se aliquid gratitudinis habet, ut qui eam, quâ se destitutum fatetur, in te miratur et amplectitur virtutem: in eâ quæro mihi patrocinium, quod mihimet præstare non possum. Sed de me satis, ad majora nunc venio tua, scil. typographo haud parum irascor, quod tuum, tam utile, tam doctum opus adeo procrastinet, spero jam accedente sole operarum diligentia incalescit. De Episcopii etiam tractatu gaudeo : de alio quod postulas tecum coram agam, ut enim quod res est fatear, scripseram prius ad te, nisi speraveram antehac me Amstelodamum accessurum, ut jucundissimâ illic amicorum consuetudine fruerer, imprimis tuâ, sine quâ hi ipsi veris non amænè transeunt dies. Vale, vir præstantissime, et, ut facis, me ama,

Tui studiosissimum,

J. Locke. Rotterodami, 16 Maij, 1687.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Nonne satis tibi est, vir clarissime, Judæum vicisse*, nisi eodem opere inter Christianos, tui amantissimum tibi etiam prorsus subjuges ? Diversis fateor armis nos aggrederis, illum argumentis, me beneficiis obstrictum tenes, è quibus ille se vix credo expediet ; ego certo de me pronunciare possum, me tibi semper obnoxium futurum. Quid enim rependam viro, cui non sufficit me suis cumulare beneficiis, nisi insuper me dignum reddere conetur, dum suas sibi laudes ipse detrahit, quibus me ornatum velit ; et in earum partem mihi non debitam venire ? Tu fateor amicâ tuâ urbanitate facilius me, quocunque velis, circumducere possis, quam ille alter suâ quemquam metaphysicâ. Sed ne expectes tamen, ut unquam eo usque me deducas, ut concedam istam festinationem, quâ exemplar ad me primum omnium misisti, mihi quovis jure deberi. Totum hoc beneficium et festinationis et muneris tuæ benevolentiæ et amicitiæ acceptum refero. Tu forsan, prout tua est humanitas, aliquo modo æquum putâsti ei primo omnium donare, quem noveras debere ex jam degustato opere vehementissimè omnium expetere hanc dissertationem, et desiderare redintegratam sibi denuò legendi voluptatem. Hujusmodi meritum facile

agnosco, nec cuiquam donare poteras hoc volumen, cui aque exoptatum, æque acceptum esse potuit, ac mihi. Triduum illud et amplius, uti mones, nemo videbit. Laudo ego istam tuam erga Judæum comitatem; quanquam, ni fallor, quando perlegerit, vix credet ille, sibi hoc munere tantum factum esse beneficium, ut gaudeat tam maturè hunc librum in manus suas pervenisse. De eo, quod in calce epistolæ adjicis brevi plura. Dolui te per triduum mihi tam prope tam proculque fuisse. Sed patientius ferendum, quod amicum habeam, quem plures amant. Optimam tuam uxorem, collegas, reliquosque amicos nostros, officiosissimè quæso meo nomine salutes. Vale, et me ama

* De veritate religionis Christianæ amica collatio cum erudito Judæo. (Is. Orobio.)

Tui amantissimum,

J. Locke. Rotterod. 11 Sept. 1687.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Nimis severus profectò es, vir clarissime, tuorum erga amicos officiorum exactor, alienæ vero negligentiæ valde immemor, dum te cunctationis insimulas, apud hominem uti nôsti omnium mortalium maxime cunctatorem. Nolo igitur apud te obtinere axioma illud, quo ultimas tuas male auspicatus es, “nihil deterius amico cunctatore,” sive de te ipso cogites, sive (uti aliquando meliore jure evenire possit) de me. Ego enim lentus admodum, et tamen inter eos, qui amici. tiam cum fide colunt, non ultimum mihi locum vendico. Si hoc aliquanto arrogantius dictum sit, tu ipse videas. Tu alienas laudes mihi tribuis, et si illis semel mihimet placeo, ubi tandem me sistam? Istud synagogæ decretum satis, ut mihi videtur, à Judæis astutè promulgatum, ut eorum hic hyperaspites aliquid habeat, quod aliis dicat, etiamsi nihil habeat quod tibi respondeat : è consulto hoc factum credo, ut salvo honore et quantum fieri possit causâ, possit ex arenâ decedere; tua enim argumentandi methodus, an nasutulis quibusdam Christianis, et nihil nisi sua probantibus, placebit, nescio; vix credo placebit Judæis, qui eâ se magis implicatos sentient, quam fieri solent ab iis, qui Christianam religionem ad suum modulum exigentes, vix in eâ reperirent, quod solide Judæis opponere possent. Ego, à quo librum tuum primum accepi, (nam ita mecumulas, ut distinctione opus sit) tam incommodâ usus sum valetudine, ut illius lectioni vacare adhuc non potuerim. Sed jam indies convalescens, spero me non diu cariturum eâ voluptate. Interim gratias tibi ago quam maximas, et jam spero credes mihi satisfactum duplici hoc tributo, quod illud Judæi scriptum, sive characteres respicias, sive latinitatem, plane barbarum, olim

perlegerim; nam de tuo si quid dicas, cogitare debes et profiteri, quantum ego per te profecerim. Ita enim, si verum dicere liceat, se res habet. Sed nolo ulterius eâ de re tecum contendere, ne tertium mihi librum mittas. Literas D. Clerici, quas tuis inclusas memoras, nuspiam reperio ; spero eas Amstelodami repertum iri et brevi me accepturum. Illum, tuam, tuos, nostros, quæso meo nomine salutes, et me ames, vir amplissime,

Tui amantissimum,

J. Locke. Rotterodami, 23 Sept. 1687.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime, INTER cardiaca, et uti nostri vocant, restaurantia, nihil tam efficax reperio quam amicorum benevolentiam. Tuis ultimis literis me maximè recreatum sentio. Jam diu prioribus tuis humanitatis plenis respondissem, si quid certum de valetudine meâ pronunciare ausus fuissem ; subinde enim, cum me jam sanum salvumque credideram, recidivam passus, inter spem morbumque diu versatus, distuli ad te literas dare donec certo aliquot dierum experimento me prorsus convaluisse confiderem. Hæc cunctatio ultimas tuas amicitiæ plenas tibi expressit literas, et mihi attulit remedium utilius eo et jucundius, quod mihi à D1. Veenio per Helmontium misisti, summâ cum curâ et festinatione ; quanquam frustra, famula enim per negligentiam eversâ phiolâ inclusum effudit liquorem. Sed jam spero non amplius opus erit remediis, quamvis subinde lævia quædam sentio symptomata, quæ spero non recrudescentis mali esse minas, sed abeuntis reliquias. Hæc ad te sigillatim scribere non vereor, quia de valetudine meâ ita solicitus es, ut alio modo tuæ humanitati magis gratè respondere non possim, Gaudeo vehementer te pauco sanguine redemisse quod tibi impendebat malum. Spero te ea cautione et maturè semper usurum : quamprimum aliquam sentis gravitatem corporis, præsertim capitis vel ventriculi, ad venæsectionem tibi statim confugiendum. Hoc ni facias, de te sano magis metuendum erit, quam de me ægroto. Nos valetudinarii quoddam genus sumus hypocritarum, qui eo non proficiscimur, quo sæpius videmur tendere. Multum tibi, collegis, cæterisque amicis Amstelodamensibus debeo, quibus mea sanitas ita cordi est; nec sperare possum vitam mihi satis diuturnam fore, ut tantam benevolentiam, tuam vero imprimis, prout res meretur, possim agnoscere; hoc velim tibi persuasum habeas me, quantulus quantulus sum, totum tuum esse. Salutes, quæso, quam humillimè, meo nomine, Veeniosque, Guenellosque, et collegas, omnes, illisque dicas mihi eos tam eximios esse medicos, ut magis mihi prosint illorum vota, quam aliorum remedia. Lectissimam tuam fæminam, quam officiosissime etiam salutes. Vale, et ego ut valeam, uti facis, me amando pergeface. Tui, cum amore, observantissimus,

J. Locke. Rotterod. 20 Oct. 1687.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime, Cum nihil adeo corporis sanitatem foveat et restauret ac animi tranquillitas, non dubitare potes quin jucundissimæ tuæ literæ, amoris et benevolentiæ tuæ testes, in hac, in quâ diu versatus sum, infirmâ mutabilique valetudine, mihi maximo fuerint solatio. Aliorum medicamentorum me sæpe pertæsum, reficiebant illa tua semper grata, semper suavissima, et cum alia nauseabundus respuerem, salutifera illa sale tuo Attico condita appetentius semper desideravi. Cave igitur ut credas te mihi epistolis tuis creâsse molestiam, nisi simul credere velis ingratam fore convalescentiam, cujus tu amore, curâ, studio tuo maximus fuisti fautor,

« السابقةمتابعة »