صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

amicos nostros, officiosissimè quæso meo nomine salutes.

Vale, et me ama

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Rotterod. 11 Sept. 1687.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

NIMIS severus profectò es, vir clarissime, tuorum erga amicos officiorum exactor, alienæ vero negligentiæ valde immemor, dum te cunctationis insimulas, apud hominem uti nôsti omnium mortalium maxime cunctatorem. Nolo igitur apud te obtinere axioma illud, quo ultimas tuas male auspicatus es, "nihil deterius amico cunctatore," sive de te ipso cogites, sive (uti aliquando meliore jure evenire possit) de me. Ego enim lentus admodum, et tamen inter eos, qui amicitiam cum fide colunt, non ultimum mihi locum vendico. Si hoc aliquanto arrogantius dictum sit, tu ipse videas. Tu alienas laudes mihi tribuis, et si illis semel mihimet placeo, ubi tandem me sistam? Istud synagogæ decretum satis, ut mihi videtur, à Judæis astutè promulgatum, ut eorum hic hyperaspites aliquid habeat, quod aliis dicat, etiamsi nihil habeat quod tibi respondeat: è consulto hoc factum credo, ut salvo honore et quantum fieri possit causâ, possit ex arenâ decedere; tua enim argumentandi methodus, an nasutulis quibusdam Christianis, et nihil nisi sua probantibus, placebit, nescio; vix credo placebit Judæis, qui eâ se magis implicatos sentient, quam fieri solent ab iis, qui Christianam religionem ad suum modulum exigentes, vix in eâ reperirent, quod solidè Judæis opponere possent. Ego, à quo librum tuum primum accepi, (nam ita me cumulas, ut distinctione opus sit) tam incommodâ usus sum valetudine, ut illius lectioni vacare adhuc non potuerim. Sed jam indies convalescens, spero me non diu cariturum eâ voluptate. Interim gratias tibi ago quam maximas, et jam spero credes mihi satisfactum duplici hoc tributo, quod illud Judæi scriptum, sive characteres respicias, sive latinitatem, plane barbarum, olim

perlegerim; nam de tuo si quid dicas, cogitare debes et profiteri, quantum ego per te profecerim. Ita enim, si verum dicere liceat, se res habet. Sed nolo ulterius eâ de re tecum contendere, ne tertium mihi librum mittas. Literas D. Clerici, quas tuis inclusas memoras, nuspiam reperio; spero eas Amstelodami repertum iri et brevi me accepturum. Illum, tuam, tuos, nostros, quæso meo nomine salutes, et me ames, vir amplissime,

Tui amantissimum,

Rotterodami, 23 Sept. 1687.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

INTER cardiaca, et uti nostri vocant, restaurantia, nihil tam efficax reperio quam amicorum benevolentiam. Tuis ultimis literis me maximè recreatum sentio. Jam diu prioribus tuis humanitatis plenis respondissem, si quid certum de valetudine meâ pronunciare ausus fuissem; subinde enim, cum me jam sanum salvumque credideram, recidivam passus, inter spem morbumque diu versatus, distuli ad te literas dare donec certo aliquot dierum experimento me prorsus conva luisse confiderem. Hæc cunctatio ultimas tuas amicitiæ plenas tibi expressit literas, et mihi attulit remedium utilius eo et jucundius, quod mihi à Do Veenio per Helmontium misisti, summâ cum curâ et festinatione; quanquam frustra, famula enim per negligentiam eversâ phiolâ inclusum effudit liquorem. Sed jam spero non amplius opus erit remediis, quamvis subinde lævia quædam sentio symptomata, quæ spero non recrudescentis mali esse minas, sed abeuntis reliquias. Hæc ad te sigillatim scribere non vereor, quia de valetudine meâ ita solicitus es, ut alio modo tuæ humanitati magis gratè respondere non possim. Gaudeo vehementer te pauco sanguine redemisse quod tibi impendebat malum. Spero te ea cautione et ma

turè semper usurum : quamprimum aliquam sentis gravitatem corporis, præsertim capitis vel ventriculi, ad venæsectionem tibi statim confugiendum. Hoc ni facias, de te sano magis metuendum erit, quam de me ægroto. Nos valetudinarii quoddam genus sumus hypocritarum, qui eo non proficiscimur, quo sæpius videmur tendere. Multum tibi, collegis, cæterisque amicis Amstelodamensibus debeo, quibus mea sanitas ita cordi est; nec sperare possum vitam mihi satis diuturnam fore, ut tantam benevolentiam, tuam vero imprimis, prout res meretur, possim agnoscere; hoc velim tibi persuasum habeas me, quantulus quantulus sum, totum tuum esse. Salutes, quæso, quam humillimè, meo nomine, Veeniosque, Guenellosque, et collegas, omnes, illisque dicas mihi eos tam eximios esse medicos, ut magis mihi prosint illorum vota, quam aliorum remedia. Lectissimam tuam fœminam, quam officiosissime etiam salutes. Vale, et ego ut valeam, uti facis, me amando pergeface.

Tui, cum amore, observantissimus,

Rotterod. 20 Oct. 1687.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

CUM nihil adeo corporis sanitatem foveat et restauret ac animi tranquillitas, non dubitare potes quin jucundissimæ tuæ literæ, amoris et benevolentiæ tuæ testes, in hac, in quâ diu versatus sum, infirmâ mutabilique valetudine, mihi maximo fuerint solatio. Aliorum medicamentorum me sæpe pertæsum, reficiebant illa tua semper grata, semper suavissima, et cum alia nauseabundus respuerem, salutifera illa sale tuo Attico condita appetentius semper desideravi. Cave igitur ut credas te mihi epistolis tuis creâsse molestiam, nisi simul credere velis ingratam fore convalescentiam, cujus tu amore, curâ, studio tuo maximus fuisti fautor,

nec destiterunt tantæ amicitiæ indicia decumbentem me aliquando erigere. Si aliquanto tardius hæc cum gratiarum actione agnosco, nôsti hominem, nec expectare debes morbum me expeditiorem reddidisse. Quanquam, si hæc tibi justa satis videri possit causa, aliquantulum procrastinavi, ut confirmatæ sanitatis nuncium tibi possem mittere, et mihi tecum gratulari convalescentiam, quæ tibi adeo curæ et cordi fuit. Doleo Orobium nobis tam cito ereptum, non quod in eo amiseris triumphi ornamentum, scio enim te, modo veritas vincat, de vincendi gloriâ parum esse solicitum, quamvis in illo vivente aliqua veritatis confessio non displicuisset: sed destinaveram in proximis ad te literis petere exactam eorum quæ in inquisitione passus est historiam. Ad hoc me impulit narratio cujusdam Galli, quæ nuper prodiit de iis, quæ ipse, etsi Catholicus, passus est ab inquisitoribus Lusitanis, in Goa India. Quæ à Judæo nostro confirmari omnia, vel superari posse, facile crediderim. Quandoquidem vero ille jam ad silentes migraverit, rogo ut tu quicquid istius rei tenes memoriâ, velis chartis consignare, ne intercidat quantum nobis restat methodi istius evangelicæ testimonium. Doleo me non interfuisse collegarum convivio, non quod ostreis caruerim, in hujusmodi enim conventibus nihil mihi minus placet quam pars taciturna, et ejusmodi convivarum sermo aliquid magis sapidum et jucundius salsum habet, quam ipsa ostrea Gaurana. Salutes eos, quæso, meo nomine, uti et optimam tuam fœminam, totamque Veenii et Guenellonis familiam. Ante duas vel tres septimanas ad D le Clerc scripsi, unâque chartas aliquas misi: an recte acceperit aveo scire, jam enim istis rebus vacare incipio: ipsum meo etiam nomine salutes.

Vale, et ut ipse valeam, amando et scribendo effice.

Tui studiosissimus,

Rotterod. 30 Nov. 1687.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

Vir spectatissime,

QUANTUMVIS obfirmato animo minas meas non expavescis, senties tamen aliquando, datâ occasione, quid sit irritâsse crabronem, in eo enim genere, merito numerari possit provocatusque iratusque amicus. Nondum vidi acta illa Lipsiensia, ubi tu coram sisteris, sed euge; jam salva res est, incepi, de istius operis merito pretioque aliquo modo dubitare, quod nemo ex systematicis illis reperiret in eo tractatu quod displiceret, nihil enim argumenti aut boni aut novi deberet continere, nec quod supra vulgus saperet, si vulgo placeret. Sed jam vapulans laudo, nec vibices metuo. Benignior his pædagogis si non voluntas, saltem vis est, quam ut eorum virgæ vulnera vel cicatrices relinquant. Conditiones subscriptionum plus semel in Angliam misi, sed hactenus responsi nihil accepi: ego datâ occasione iterum et ad alios mittam, quo successu nescio: hæc enim et hujusmodi, nisi præsto adsis et hæsitantes impellas, immemores moneas, plerumque negliguntur. Quod de Judæo narras, valde placet: brevi habebitis, spero, quæ sufficient ad justum volumen, in quo sanctitas officii ad plenum depicta, omnium oculos animosque in sui admirationem arripiat. Dolendum

plane esset tot et tanta sanctitatis exempla in tenebris latere; prodeant tandem in lucem, ut quibus fundamentis stabilitur et propagatur fides, tandem innotescat. De MS. codice ego nihil dico, ante biduum eâ de re scripsit ad te Furleius noster. Inde conjicio te aliquando Wetstenium convenire, eâque occasione has inclusas illi tradendas ad te mittere ausim. Scripsi ad illum ante quindecim dies, aliquosque misi ad illum libros, aliosque postulavi, et festinatò ad me mittendos, sed nihil audio, nihil respondet. Eoque magis silentium ejus me solicitum habet, quod simul miseram duo volumina Garcilassi de la Vega D° Veenio (cum epi

VOL. X.

C

« السابقةمتابعة »