صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

volitionem autem esse actum voluntatis, vel animæ imperium exercentis in potentias hominis operatrices. Facile ego hoc discrimen admitto, et ut, perspicuitatis causâ, unicuique verbo suam tribuamus significationem, utile esse existimo. Verum ego puto nos duo velle, finem et media quæ ad finem ducunt. Multa desideramus, quæ tamen non volumus. Est enim desiderium aliud completum, aliud incompletum; sicut et voluptas alia est completa, alia incompleta, quam barbaro vocabulo in scholis vocant velleïtatem, quâ designamus non quid homo proprie velit, sed quid vellet. Prudentis est ex multis desiderabilius illud eligere, sibique omnium suarum actionum finem proponere, quod undequâque est perfectum, et in quo concurrunt omnes rationes, quæ rem desiderabilem faciunt. Atqui illa electio non fit sine determinatione voluntatis, quâ homo discernit hoc bonum, quod omnibus aliis præferendum judicat, sibi omnium suarum actionum finem proponere. Ita ego credidi recte posse dici hominis voluntatem in bonum ferri, idque bonum semper ab ipso apprehendi, ut jucundum. Si vero credas actionem, quâ ferimur in bonum illud, improprie dici voluntatem, sed debere appellari desiderium, quia fertur in bonum absens, de termino non contendam, modo de illius significatione constet. Ut ergo omnibus ambiguitas vitetur, dicamus desiderium ferri in bonum, voluntatem dirigere actiones. Sed caveamus ne quævis desideria confundamus, et desideria completa distinguamus ab incompletis, quæ velleïtates, voce in scholis usitatâ, appellari solent. Si vero aliud aptius vocabulum indicare possis, eo lubens utar, ut omnis, quantum fieri potest, obscuritas et ambiguitas in sermone nostro vitetur.

Quod attinet vocem "indifferentia," certum est nostros eâ non raro esse in hac materiâ usos: verum eam non adeo deperimus, quin si commodior nobis offeratur eam repudiaturi simus: eoque magis, quia videmus philosophos Cartesianos eâ sensu à nostro plane alieno uti: illis enim indifferentia est fluctuatio judicii; quando mens, ex rationum pro utrâque parte æquilibrio, incerta est, quid sibi eligendum sit. Nobis vero indifferentia est vis illa animæ, quâ, positis omnibus ad agendum requisitis, potest agere vel non agere. Verum,

VOL. X.

I

in totâ hac de libertate disputatione, video sæpe Indi verbis ambiguis, aut saltem in ambiguum sensum detortis. Optandum foret omnia verba eodem significatu ab omnibus accipi; multæ inanes disceptationes et Aoyoμaxia vitari possent. Nunc quoniam in significatione verborum convenire non possumus, necesse est ut quisque explicet, quo significatu unaquâque voce, de quâ contenditur, utatur. Circa rem ipsam video nos dissentire. Dicis, "Ista antecedens indifferentia, quâ homo ante determinationem, sive decretum voluntatis, supponitur libertatem habere se determinandi ad alterutram partem oppositorum, non omnino mihi videtur spectare ad quæstionem de libertate; quia libertas unice consistit in potentiâ agendi, vel non agendi, secundum determinationem voluntatis." Mihi plane contrarium videtur, libertatem unice consistere in potentiâ, quâ homo actionem volendi potest determinare vel non determinare et si eam homo ante voluntatis determinationem non habet quod non sit liber, neque ullus status concipi possit, in quo liber dici queat. Quia enim voluntas actionum nostrarum domina est, easque pro arbitrio moderatur, si determinatio voluntatis non sit libera, nec in actionibus nostris ulla erit libertas, quia actiones nostræ voluntatis determinationem necessario sequun tur. Quare vix capio quid velis, cum dicis ante ultimum judicium intellectûs homo non potest se omnino deter, minare. Verum antequam hîc sententiam meam explicem, quid per ultimum judicium intellectûs significetur, propius explicandum est, ne hîc, propter ambiguitatem vocis, in oratione nostrâ sit obscuritas. Communiter ultimum intellectûs judicium vocant, quo homo discernit quid sibi faciendum sit, idque vocant ultimum judicium practicum intellectûs: verum hoc judicium non est tam actus intellectûs quam voluntatis, vel saltem actus mixtus, ad cujus complementum voluntas concurrit. Judicium autem quod solius intellectûs actus est, non ulterius procedit, quam hoc oportet facere, hoc oportet omittere. Ulterius si procedat, intercedit, aliqua actio voluntatis. Quæ duo tamen à multis confunduntur. Jam mea est sententia hominem, quando recte rationi consentaneè agit, semper velle, quod intellectus judicat oportere fieri: posse tamen etiam con.

tra rationem agere, et voluntatem in contrariam partem determinare: quin et, antequam intellectus, post accuratum rationum examen, judicaverit quid facere oporteat, posse bruto impetu agere non quod rationi consentaneum est, sed quod concupiscentia dictat. Hic si homo non habet libertatem se determinandi, aut non determinandi, et actionem suam suspendendi, videre nequeo, in quo libertas consistat. Eandem tuam esse putabam sententiam, idque colligebam ex § 47 capitis supra nominati, ubi inter alia ais, " Animam, quæ habet potentiam suspendendi impletionem cujuscunque desiderii sui, sicuti evidenter patet per experientiam, consequenter, etiam habere libertatem ea successive unum post alterum considerandi, eorum objecta examinandi, ea ex omni parte observandi, et inter se comparandi; et in hoc consistere libertatem hominis: omnemque erroris et vitiorum originem inde arcessis, quod præcipitemus judicium, voluntatemque nostram cito nimis determinemus, et actioni nos accingamus, antequam bene examinaverimus quid agere nos oporteat." Hæc, aliaque quæ ibi addis, verissima esse judico; iisque plane assentior. Verum hæc cum iis, quæ epistolâ scribis, "quod homo, ante judicium intellectûs, se non potest omnino determinare," conciliare non possum. Fortasse mentem tuam non bene percepi. Rogo itaque, si grave non sit, ut ostendas, quâ ratione hæc inter se conciliare debeam, et distinctius quod ego non plene percepi, explices. Nulli opinioni, nedum phrasi aut voci, ita sum addictus, quin meliora monstranti cedere paratus sim: veritatem enim unice quæro, quam si invenero, de errore triumphabo.

Hæc scripseram, cum ad me exemplar Latinum tractatûs tui de Intellectu Humano affertur; pro quo eximio dono ego summas tibi habeo ac ago gratias. Statui illud à capite ad calcem perlegere, et cum elegantissimâ versione Gallicâ conferre, quæ proculdubio Latinæ nonnunquam lucem fœnerabitur et quando integrum tractatum perlegero, candide tibi judicium meum scribam, non quia necesse est, sed quia id à me exigis, idque ego tibi petenti me debere agnosco. Verum quantum ex Gallicæ versionis lectione percepi, me sententiæ tuæ approbatorem habebis: si vero ad

quædam hæsitavero, ea tibi candide indicabo, ut pleniorem eorum explicationem ex te eliciam. Deum precor ut tibi vitam ac vires continuet, ut egregiis tuis laboribus orbi literato porro prodesse possis. Salutant te uxor ac filia. Salutem à nobis officiosissimam dices dominæ Masham totique familiæ.

Vale.

Tui amantissimus,
P. à LIMBORCH.

Amstelod. 19 Julii, 1701.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.
Vir amplissime,

QUOD omnis obscuritas et ambiguitas in verborum usu sit vitanda tecum plane sentio; verum liceat mihi adjicere, quod hoc sæpe non fit etiam à volentibus evitare obscuritatem. Ideæ, quæ observantur hominum mentibus, præsertim eorum, qui veritatem attentiùs quærunt, multo plures sunt quam voces cujusvis linguæ, quæ ad eas exprimendas paratæ sunt. Hinc fit, quod homines (quibus integrum non est nova vocabula, quoties opus est ad novas ideas significandas, ad libitum procudere) eâdem voce, pro diversis ideis, præsertim si cognatæ sint, identidem utuntur: unde oritur non raro sermonis obscuritas et incertus sensus, quando ad præcisiones accuratas veniendum est, quo non solum audientium, sed et ipsorum etiam loquentium mentes implicantur. Inter alia quæ proposui, lib. iii. cap. xi, huic malo remedia, illud mihi præcipuum videtur, sc. ut diligenter colligamus omnes simplices ideas, quæ ingrediuntur compositionem cujuslibet ideæ complexa, cujus nomen usurpamus, easque eidem voci affixas sedulo in animo teneamus. V. g. in argumento, quod præ manibus habemus, si voluntas significat potentiam, quam homo habet incipiendi, sistendi, vel vitandi aliquam actionem mentis vel corporis sui, ut ego fusius explicui, lib. ii. cap. xxi. § 5, &c. in quo tu etiam acquiescere videris: si` hæc, inquam, sit idea, quam vox voluntas significat, eamque præsentem in animo habemus, quando de voluntate loquamur; nihil certius esse potest, quam quod voluntas terminatur solummodo in actionibus nostris, nec potest ulterius extendi ad rem

aliquam aliam, nec ferri in bonum remotum et absens. Adeoque si contendis voluntatem ferri in bonum, ut finem, recedis ab eâ ideâ, quam huic voci assignavimus, aliamque substituis; unde fit quod tu et ego diversas res designamus, quando de voluntate loquimur, nec omnino possumus inter nos de voluntate disserentes quicquam proficere, donec tu ideam indices cujus apud te vox voluntas signum est, ut de sensu vocis, i. e. de re, de quâ disserimus, conveniamus.

Distinctio de desiderio completo et incompleto, sive de voluntate completâ et incompletâ, quam affers, nihil mihi videtur argumentum tuum juvare. Sive enim aliquod sit incompletum desiderium, vel incompleta voluntas, quod sane dubito, id nunquam efficiet ut sit verum, quod voluntas fertur in bonum. Dico me dubitare an aliqua potest esse incompleta volitio; voluntas enim hîc, ni fallor, sumitur pro actu voluntatis, i. e. pro volitione. Volitionem inefficacem facile agnosco, ut cum paralyticus manum paralysi solutam movere velit, inefficax fateor et sine successu est ista volitio, sed non incompleta. Actus enim volendi hoc in casu æque completus est, ac olim, quando manus volitioni obsequebatur. Itidem desiderium alicujus propositi boni, quod propter majus bonum incompatibile prosequi negligimus, non est incompletum desiderium, nec incompleta voluntas, sed desiderium completum brevi terminatum, eo usque non procedens, ut nos impellat ad volendum actiones, quibus obtineri possit illud bonum, in quod ferebatur breve illud desiderium: nec incompleta dici potest voluntas, ubi nulla omnino est volitio, etiamsi scholæ velleïtatem appellare ament. Quod si breve illud desiderium eousque procedat, ut nos ad volendam aliquam actionem excitet, voluntas illa non est incompleta, sed completus actus volendi, etiamsi omissâ ulteriore inefficax sit ad obtinendum bonum propositum quod cessante desiderio negligitur. In his et hujusmodi mentis actionibus adeo celeres sunt motus animi, et inter se conjuncti, ut non mirum sit, quod sæpe, uti fit, confundantur, quæ attentius consideranti distinguenda sunt, ut recte conceptus nostros formemus. Vis libere dicam, quid hac de re sentio. Homo fertur in bonum absens, sive finem. Multis simul

« السابقةمتابعة »