صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

omnem (si quæ sit) obscuritatem disparituram. Sed et ingenue tibi confiteor, moerorem sæpe meditationes meas, quas studiis consecravi, turbare. Verum dabit Deus his quoque finem. Ego ut honestâ et non inutili occupatione mæroris mei tædium diluam, incepi commentarium in Acta Apostolorum conscribere, sed novâ quâdam ratione ac methodo. Criticos egerunt Grotius aliique, quorum laboribus mea diligentia nihil addere potest. Itaque omissâ criticâ, aliam mihi interpretandi methodum præscripsi; ut ex historiâ apostolorum, variisque illius circumstantiis, ac præsertim eorum concionibus, religionis christianæ veritatem ac divinitatem asseram, et quâ methodo apostoli contra Judæos eam adstruxerint, ostendam. In hisce explicandis prolixior paulo sum reliqua huc non spectantia obiter tantum attingo. Quibus alia contra Judæos disputandi methodus placet, meum laborem non probatum iri, facile prævideo. Sed veritati litandum est; et apostolos duces sequi præstat, quam homines affectibus ac præjudiciis nimium indulgentes. Vale, vir amplissime. Deus pristinam tibi restituat sanitatem, ut, quoad vivis, egregiis tuis laboribus publico inservire possis. Salutant te quam officiosissime uxor mea liberique. Salutem à nobis dices Domina Masham totique familiæ.

Amstelod. 18 Feb. 1701.

Tui amantissimus,
P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir.colendissime,

Ex ultimis tuis 18 præsentis Februarii datis, probe sentio, quam firma, quam immutabilis sit tua erga me amicitia, cum, tribus ante missis ad me silentem literis, quartas addere non dedignatus es, sine reprehensione ullâ tantæ et tam criminosæ taciturnitatis. Ignoscis video, ideoque valetudinis incommoda non causabor. Penultimas tuas cum fasciculo librorum, vel amissas, vel in itinere male hærentes, maxime doleo, quod crediderim te sensum tuum de libro meo, jam tum, cum scriberes, perlecto liberius explicuisse. Quod de iis, quæ de libertate hominis in volendo scripserim, aliquantum hæsitas, non miror. Totum illud argumentum in primâ

editione penitus omittendum censui; sed noluerunt amici, quicquid ego de rei ipsius et novitate et subtilitate contra afferrem, ne lectores, aliis assueti ratiocinationibus, non probe perspecto ubique animi mei sensu, offenderentur; et ea, quæ in isto parergo commentatus sum, vel tanquam novatoris paradoxa, vel tanquam inconsulte errantis sphalmata, negligerent, si non plane condemnarent. Nec me eventus penitus fefellit, cum plures inter amicos familiaresque meos, de hoc uno subjecto, mecum seruêre sermones, quam de omnibus reliquis totius libri capitibus. Fateor adhuc neminem fuisse cui scrupulum, quo detinebatur, non exemi, si modo dabatur otium sensim et pedetentim integram materiam à capite ad calcem mecum perpendendi: quod quidem rei veritati, non meæ quantulæcunque mediocritati tribuendum censeo. Quod si tibi novâ recensione, ut promittis, recurrenti aliqua objicienda occurrunt, persuasum tibi sit nihil acceptius mihi fore, quam errores meos amicâ manu detegi, eoque ipso evelli: non enim famæ, nec opinioni, sed veritati soli litandum censeo. Quicquid demum fuerit, disputationes nostras in unam eandemque sententiam terminatum iri pro certo habeo, cum utrique unam eandemque illibatam veritatem studiose quærimus.

Gaudeo te commentarium in Acta Apostolorum meditari, et ejusmodi interpretandi methodum, quæ non hæreat in criticis observationibus et verborum cortice. Nullibi magis apparet, ut mihi videtur, scopus geniusque religionis christianæ, quam in eâ historiâ. Quid enim magis genuinum sincerumque evangelii sensum nobis indicare possit, quam primæ illæ apostolorum prædicationes, quibus infideles, tam Gentiles quam Judæos, ad fidem Christi convertebant ?

Ad priores tuas ut aliquando veniam ; laudo consilium tuum quod Burmannorum Pietati minime respondendum censueris: hujusmodi vitiligantium opprobria omnino contemnenda.

Prælum nostrum in fermento est, nec quicquam pene prodire videmus præter disputationes politicas ecclesiasticasque. Quorsum tandem res evadet nescio. Quid minatur turbo video: exitum non video. Tranquillitati quantum possum studeo. Deus optimus maximus

ecclesiarum reformatarum et totius Europæ libertatem

conservet sic precatur

Tui observantissimus,

Oates, 22 Feb. 1700-1.

J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Amplissime vir,

NUPER Transisalani rigoris in causâ religionis minime excusandi exemplum præbuêre vere detestandum. Quidam minister Mennonita jam ante annos quindecim synodo suspectus fuit Socinianismi, et illius hæreseos coram ordinibus Transisalanis à ministris ecclesiæ publice accusatus. Itaque à muneris sui functione suspensus fuit, adeo ut integro circiter biennio ecclesia illius publico religionis exercitio caruerit. Post longam actionem, cum ministri accusationem suam probare non possent, ipse ad ecclesiam suam fuit remissus, eique injunctum, ut sibi à dogmatibus Socinianis docendis caveret, sub pœnâ arbitrariâ. Ille ante triennium libellum edidit exigui admodum pretii, quo unionem inter omnes Christianorum sectas suadet, etiam cum Socinianis; quâ occasione imprudentius quædam pro Socinianis scripsit; et alicubi quædam occurrunt aculeata in gentem togatam. Libellus hic si contemptus fuisset, vix invenisset lectores: verum scis gentem illam sacram vel minimâ injuriâ facile irritari. Itaque denuo delatus fuit ad satrapam districtûs Vollenho, à deputatis classis Vollenho, qui exhibito libello, supplice petunt, ut hic homo, qui non tantum Socinianas hæreticas opiniones clam et palam docuit, sed etiam audacissime edidit, et sparsit, iisque intolerandos sarcasmos ac blasphemias admiscuit, ab ipso satrapâ compelletur coram proximâ synodo libellum hunc palam revocare, et pœnitentiam ob commissa testari: ut libellus hic flammis tradatur, ac in totâ provinciâ vetetur vendi, ac supprimatur: impensæ quas classis ob hanc causam sustinere debuit ab ipso restituantur, ipseque propter crimen commissum pœnâ arbitrariâ afficiatur. Satrapa petitioni huic annuit hominemque ad synodum arcessit. Synodus illi offert quinque articulos subscribendos, quibus continebatur confessio, quod contra mandatum ordinum libellum istum edidisset, quod ipsum inobedientiæ

illius pœniteret, quod omnia libelli sui exemplaria esset suppressurus; aliaque quibus ipse subscribere recusavit. Instabant aliqui ex ministris, imo obtestabantur ut subscriberet: verum ille constanter recusavit. Postea dicitur compertum fuisse, illos id adeo ardenter cupivisse, ut haberent reum confitentem, et sic propriâ suâ confessione arbitrariæ pœnæ obnoxium. Hæc gesta sunt media æstate anni ci IC XC IX. Proximo Januario anni sequentis à satrapâ in carcerem est conjectus, et post longam novem vel decem mensium incarcerationem tandem sententiâ judicis, homini pauperi, tenui victu, et diuturno carceris squalore emaciato, muleta irrogatur centum ducatorum argenteorum, qui conficiunt libras vestras sterlingas circiter triginta, nec dimittendus à carcere pronunciatur, nisi solutâ pecuniâ. Ille cum solvendo non esset, utpote pauper, in tetrum, fœtidum, ac tenebrosum carcerem subterraneum detruditur; ubi postquam duabus hebdomadibus pane et aquâ vitam toleravit, tandem aliud ipsi mandatum exhibetur mense Novembri proxime elapso, quo ipse errores libello ipsius contentos disseminare prohibetur, sub pœnâ si secus fecerit catastæ et exilii, sine ullâ ulteriore formâ processûs: atque ita è carcere dimittitur. Nunc miser ad extremam inopiam redactus est: omni illius divenditâ supellectile, quæ tamen neutiquam explere potuit mulctam in quam condemnatus erat. Non possum excusare illius imprudentiam: verum nec possum quin detester hanc sævitiam, præsertim quando in extensione sententiæ leges imperatoriæ ex codice afferuntur, ut fulcra ac fundamenta, quibus dura hæc sententia innititur. Sic sensim ad detestandum illud inquisitionis tribunal relabimur.

Relegi magnâ cum attentione cap. xxi. lib. ii. tractatus tui de Intellectu Humano. Expendi voces ac phrases, quas in materiâ hac controversâ adhibes. Puto me jam plene mentem tuam percepisse, à quâ ego non dissentio. § 6, optime doces, intellectum et voluntatem non esse duas facultates reverâ ab animâ distinctas, sed mentem ipsam humanam immediate per se ipsam intelligere et velle. Inde infers non recte voluntatem dici liberam, sed hominem: recte etiam meo judicio definis libertatem. Verum quando dicis, § 24, liber

tatem consistere in potentiâ agendi et non agendi, et quidem in eo solo; non puto id te restringere ad solas actiones externas, sed et extendere ad internas, seu cogitationes nostras; illæ enim, non minus quam actiones externæ, subjectæ sunt arbitrio nostro : idque consentaneum est iis, quæ in sequentibus capitis illius scribis. Porro jam inquiris, quod præcipuum est, quid sit illud, quod hominem ad hoc aut illud agendum movet? Ego hactenus ita me explicui; bonum jucundum, seu voluptatem, esse id, quod hominem allicit, illique oppositum dolorem esse malum, quod homo aversatur: adeoque quodcunque homo vult, id ab eo considerari ut jucundum, quod vero aversatur et fugit, ut molestum. Non negas tu illud, quinimo id etiam urges, $41. et seqq. Verum ut distinctius ostendas, quâ ratione voluptas aut dolor hominem moveat, doces, § 29. et seqq. voluntatem determinari ab inquietudine, quam homo in se experitur, aut ex præsentiâ doloris, aut ex absentiâ boni seu voluptatis, in quâ vel totam, vel saltem partem suæ beatitudinis collocat: quamdiu enim homo in statu suo acquiescit, nullam illius mutationem quærit, sed solummodo quando in statu suo non acquiescit, seu quandam inquietudinem, sive ex præsentiâ doloris, sive ex absentiâ voluptatis, quam ut felicitatis suæ partem considerat, in se sentit. In his facile tibi assentior. Inde recte deducis, bonum in nobis excitare desiderium, non tamen inde sequi, majus bonum semper in nobis majus desiderium excitare. Quod verissimum est, et tu recte probas. Unde porro deducis, libertatem hominis in eo consistere, quod possit suspendere impletionem cujuscunque desiderii sui, plenamque habeat libertatem unum post aliud considerandi, objecta eorum examinandi, eaque ab omni parte observandi, ac inter se comparandi, antequam se determinet ad agendum. Et hoc tecum agnosco. Inde jam infers, indifferentiam, quæ non possit determinari per ultimum judicium, quod homo fert, de bono et malo, cujus electionem sequendam credit, esse summam naturæ intelligentis imperfectionem. In Remonstrantium scriptis sæpe vOX INDIFFERENTIA OCcurrit, quando de libertate hominis agitur: verum ea nunquam à nobis hoc sensu accipitur, quod posito illo ultimo judicio, in quo proprie actus volitionis consistit,

« السابقةمتابعة »