صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime,

QUOD hactenus ad amicissimas tuas siluerim, ullâ tui oblivione factum credas nolim. Multa responsum distulêre; præcipue quidem tristis ille casus tibi satis notus, et mæror inde contractus. Ego ad studia, hoc infelici casu multum languentia, reversus sum; recuperatâ jam sanitate, quæ valde afflicta fuit. Relegi epistolam tuam; video nihil eam continere quod promptum responsum flagitet; attamen benevolus tuus affectus, quo propositum meum promovere contendis, citius merebatur responsum: tu autem tarditatem facile condonabis mœrori meo.

De Bilibra hîc apud nos altum est silentium. Verum vidi reverendissimum episcopum Bathoniensem et Wellensem, in præfatione tertiæ partis contra Judæos, eam breviter et generatim oppugnâsse. Ego velim genuinum statum controversiæ ingenue ac terminis minime ambiguis proponi, et argumenta candide ac solide in utramque partem expendi, quod prolixiorem tractatum et animum non studio partium abreptum, sed veritatis sincere studiosum, requirit. Prodiit hac hyeme liber Gallice scriptus, cui autor titulum præfixit, "Le Platonisme dévoilé." Autorem jam obiisse præfatio docet. Dicitur in Angliâ scriptus, indeque huc missus, ut in lucem edatur. Quamvis eruditus sit tractatus, multis displiciturum credo: et licet ego discrepantes de religione sententias, sine ullâ erga autores indignatione, investigare soleo, non possum tamen dissimulare, aculeatos ipsius sarcasmos in materiâ sacrâ mihi quam maxime displicere: licet enim credere posset, adversarios, quos oppugnat, illos meruisse; materiæ tamen quam tractat majestas cohibere eum debuisset, ne hic quicquam gravitati christianæ adversum immisceret. Tum et prudentiæ fuit, mordacibus ejusmodi sarcasmis adversariorum contra se ac suos indignationem, alias satis acrem, non magis exacerbare. Audio plura illius exemplaria in Angliam esse missa; quare

à te visum esse nullus dubito.

Burmanni filios, dehortantibus nequicquam amicis, contra me tractatum scripsisse aiunt, eumque jam sub

prælo esse, ac brevi proditurum. Weeyenum habuêre continuum instigatorem, qui cum Burmannum purgare non potuit, illius filios in me concitavit, ut ipsi, sub specioso defendendi patris prætextu, inanem in se ac inglorium laborem susciperent: non enim verba parentis sui, nec Spinosa, è libris editis eradere possunt; neque inficiari eadem esse quæ in Spinosâ, et parentis sui synopsi Theologiæ leguntur verba. Quæstio facti est, quæ, prolatis ex utroque autore testimoniis, in dubium vocari nequit. Ego talia scripta maximâ animi serenitate contemnere possum. Vale, vir amplissime. Salveat Domina Masham cum totâ familiâ. Omnes mei te salutant.

Amstelod. 11 Maii, 1700.

Tui amantissimus,

P. à LIMBORCH.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.
Amplissime vir,

ANTE hebdomadas aliquot, tuo nomine, mihi datus est præstantissimus tuus de Intellectu Humano liber, in linguam Gallicam versus. Pro eximio illo dono grates tibi, quas possum maximas, ago. Nondum eum legere potui; verum nunc instant feriæ meæ, quibus ejus lectionem destinavi. Materiæ enim, quæ in illo tractatur, gravitas ac varietas, quam ex capitum indice didici, summam animi attentionem, et continuatam minimeque interruptam lectionem requirit. Itaque tempus, quo à quotidianis negotiis immunitatem habeo, illi impendam, ut tanto majore meo cum fructu eum evolvam.

Legi in novellis nostratibus, quod et D. Clericus literis tuis confirmavit, te ob ætatem ingravescentem et valetudinem minus firmam, honoratissimi muneris, ante aliquot annos tibi demandati, dimissionem obtinuisse. Equidem institutum tuum minime improbare possum, quinimo laude dignum censeo, quod extremos vitæ tuæ dies, procul à strepitu politico, quieti, studiis, ac meditationibus sacris consecrare, quam negotiis honestis quidem, attamen nihil ultra vitæ hujus tranquillitatem spectantibus, implicatos habere malueris. Hanc tibi

Illi

quietem ex animo gratulor, Deumque precor, ut senectutem tuam eximiis, quibus vera paratur felicitas, donis magis magisque exornet, ac quicquid corpusculi viribus decedit, vivaciore mentis acie et spiritûs robore compenset. Tandem prodiit contra me Burmannorum Pietas, is libri titulus est, mole ingens, verbosus, contumeliosis plurimis declamationibus et invectivis refertus. per D. Crucium, fratrem suum uterinum, à civitate Leidensi in collegium rerum maritimarum deputatum, mihi Pietatis suæ exemplar tradi voluerunt. Legi illam, sed cum nauseâ; et nisi in me scriptus fuisset liber, lectionem absolvere non potuissem. Illi in eo summis verbis probare nituntur, parentem suum à me Spinosismi accusatum; et eum prolixe excusare contendunt. Ægerrime ferunt, parenti suo à me ascribi imprudentiam, et quod sine judicio Spinosam secutus sit. Aiunt parentem suum hæc ex Spinosâ cum judicio exscripsisse, ut mere Cartesiana: Spinosam enim in eo libro suam doctrinam nec aperte inculcâsse, nec tecte insinuâsse, sed sola Cartesii dogmata tradidisse. Verum ego non credo Cartesianos hæc quatuor pro suis agnituros. 1. Tota natura naturata non est, nisi unicum ens. 2. Possibilitas et contingentia non sunt affectiones rerum, sed intellectûs nostri defectus. 3. Si homines clarè totum ordinem naturæ intelligerent, omnia æque necessaria reperirent, ac omnia illa, quæ in mathesi tractantur. 4. De extraordinariâ Dei potentiâ, quâ miracula facit, non immerito valde dubitari posse: quæ tamen omnia in illo Spinosæ libro disertis verbis reperiuntur. Sarcasmis plurimis in parallelismum inter Spinosæ et Burmanni verba ludunt; verum nihil in eo reprehendere, aut falsi arguere possunt. Ego illi libro nihil reponam, præsertim cum ob molem suam non distrahatur et à nemine legatur :

"Versiculos in me narratur scribere Cinna:

"Non scribit, cujus carmina nemo legit." Idem mihi cum Martiale dicere licet. Addo, quod quicunque meam contra Weeyenum defensionem legerit, novâ defensione non indigebit: qui eam legere non vult, illi nec decem apologiis satisfecero. Vale, vir amplissime. Tui amantissimus, P. à LIMBORCH.

Amstelod. 20 Julii, 1700.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Amplissime vir,

HAC æstate binas ad te literas dedi, quas ad manus tuas pervenisse spero. Dolerem si aberrâssent. Nunc ad te mitto vitam Episcopii, ante plures annos, uti nôsti, à me linguâ Belgica scriptam, et præfixam concionibus aliquot Episcopii, quarum exemplar illo tempore ad te misi. Quoniam nunc Latino sermone prodit, à nostro Marco Teute, cum in Anglià esset versa, illius ad te duo mitto exemplaria, quorum alterum filio Dominæ Masham trades, alterum ut benigno à me recipias vultu, rogo. Videbis ibi specimen aliquod persecutionis in patriâ nostrâ, libertatis asylo institutæ; unde quomodo erga integras ecclesias, et ingenuos veritatis confessores, passim sævitum fuerit, facile colliges. Utinam et hodie omnes hanc sævitiam detestentur! verum quâ nunc fruimur, quietem, non moderatioribus ecclesiastarum consiliis, sed magistratus prudentiæ et benignitati debemus; quæ nisi igneum illorum zelum compesceret, eadem nos hodie, quæ olim majores nostros procella obrueret. Jam magnam libri tui eruditissimi partem maximâ cum voluptate legi. Omnia mihi mirifice pla

Verum quoniam non tantam linguæ Gallicæ quam Latinæ cognitionem habeo, aliquando ut vim phrasium Gallicarum intelligam, atque mentem tuam distincte percipiam, bis terve quædam mihi relegenda sunt; quod lectionem mihi aliquanto tardiorem reddit; verum molestiam hanc dilucidâ veritatis explicatione, argumentorumque quibus eam adstruis pondere, abunde compensas. Quando ad finem pervenero, caput xxi. de la puissance, ubi prolixe de voluntate ac hominis libertate in volendo disseris, relegam: quædam enim ibi habeas nova, quæ attentum requirunt lectorem. Ego totum ubi perlegero, candide meum tibi judicium scribam. Verum vix credo in quoquam à te dissensurum, adeo omnia, quæ legi, mihi probantur. Vale, vir amplissime, et salve à me ac meis: salutem etiam officiosissimam dices D. Masham totique familiæ.

Amstelod. 30 Octob. 1700.

Tui amantissimus,
P. à LIMBORCH.

Joanni Locke Philippus à Limborch, S. P. D.

Amplissime vir,

PRELEGIT mihi hisce diebus Guenellonus noster epistolam tuam, quæ te cum asthmate graviter conflictari nuntiabat. Equidem valetudinem tuam afflictam ex animo doleo, eamque tibi firmiorem precor. Sed non sine admiratione ex literis tuis intellexi, te binas tantum hoc anno à me accepisse ; cum circa finem mensis Octobris tertias scripserim, quibus addidi duo vitæ Episcopii, à Marco Teute Latinitate donatæ, exemplaria, unum tibi, alterum Francisco Cudworth Masham, unà cum literis ad ipsum, quæ jamdudum tibi reddita nullus dubitabam. Fasciculus quatuor comprehendebat exemplaria, quorum reliqua duo destinata erant rev. Episcopis Salisburiensi, ac Bathoniensi et Wellensi. Doleo interim etiam epistolam aberrâsse, in quâ scripsi magnam me libri tui partem legisse, omniaque maximopere mihi probari. Postea retulit mihi amicus, se Cartesii quosdam sequaces, à quibus aliquot ex prioribus capitibus lecta erant, convenisse; illis maxime displicuisse duo, quæ ego verissima duco; nullas videlicet dari ideas innatas, et animam non esse nudam cogitationem. Verum quid aliud à Cartesii sequace expectes? Alios audivi magnopere librum tuum laudantes, et sententiæ tuæ applaudentes. Ego summâ delectatione illum legi, et etiamnum lectionem illius continuo. Verum quoniam non tam exactam linguæ Gallicæ cognitionem habeo, ut phraseon quarundam Gallicarum vim primâ lectione assequar, præsertim in materiâ subtili et arduâ, cogor nonnunquam, ut distincte mentem tuam percipiam, lectionem aliquoties repetere. Gratissimum foret, si librum tuum Latinitate donatum conspicere quandoque daretur; tum facilius quæ scripsisti intelligerem, et fortasse de quibusdam, quæ de libertate hominis in volendo scripsisti, tecum conferrem. Valde quæ ibi scribis mihi probantur: video te terminos aliquot obscuros aut ambiguos in illâ materiâ elucidâsse; sed nescio an ubique mentem tuam perceperim: relegam integrum caput, et si quid occurrat ad quod hæsito, ingenue ac rotunde ad te scribam, plane persuasus dilucidâ tuâ explicatione,

« السابقةمتابعة »