صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tuam et Guenellonis fœminam meo nomine salutes, reliquosque nostros omnes. Vale, et longas epistolas scribenti ignoscas, nam tecum loqui haud facile desisto.. Tibi devotissimus, J. LOCKE.

Cleve, 6 Oct. 1685.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

QUANQUAM longo usu ad alia hujus vitæ incommoda occalluit aliquatenus mens mea, à consuetudine tamen tuâ, vir doctissime et amicorum optime, me divelli, sine magnâ animi ægritudine, pati non possum. Tu enim me eruditione tuâ instruere, judicio confirmare, consilio dirigere, et amicitiâ et comitate solari solebas, quotidianum curarum mearum perfugium: sed ita plerumque mecum agi solet, ut ubi et quibuscum esse maxime cupio, refragante fortunâ, rarò permissum sit. Devorandum igitur, ut potero, hujus absentiæ tædium, quod frequentibus tuis literis levare debes, jam præsertim dum tempus et otium tibi permittunt adversarii illi, qui domi suæ prælia tibi meditantur. Hoc te in quo jam sumus sæculo expectâsse non dubito. Si candidè, et ut veritatis amici argumentorum pondere tecum agant, tibi scio non displicebunt, qui veritatem amplecteris, undecunque venientem: sin iracundè, veteratoriè, malignè, paucis placebunt, nisi sui similibus; quicquid demum acciderit, hoc certum est, quod tu illæsus, victorque abibis, quia veritatem quæris, non victoriam. Sed ut verum fatear, ego à rixosis hujusmodi disputatoribus non multum expecto, qui in alienis convellendis, non suis adstruendis, quærunt gloriam. Artificis et laudem merentis est ædificare. Sed pugnaces hosce sibi et curis suis relinquamus. Si quid in B placidius et liberalius reperisti, gaudeo; pacificorum vellem quotidiè augeri numerum, præsertim inter reformatos, inter quos nimium quotidiè seruntur lites. Inimicus homo facit hoc. Alterius sunt indolis amici, quibus hic, te favente, familiaritèr utor. Uterque Grævius salutem plurimam tibi dicit. Verrynium sæpius quæsitum nondum domi reperi; hujus septi

manæ dies aliquot extra urbem transegit; cum domum redierit, non diu insalutatum permittam. Vale cum tuâ tuisque, et me ama

Utrecht, 11 Oct. 1686.

Tui studiosissimum,
J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir reverendissime, amicissime, colendissime, SINE fati et ineluctabili prædestinationis vi experior in me ipso, quomodo peccandi initia quandam sensim afferunt secum peccandi necessitatem. Literis tuis amicissimis 9 et 14 Febr. datis respondendi, quamprimum eas acceperam, ansam mihi eripuit rei alicujus agendæ importuna tum festinatio. Sed cum, peracto cum eo quocum mihi res erat negotio, jam decessus illius in Angliam mihi fecerit otium, satis ad literas scribendas vacare mihi videor, nondum tamen nactus sum eam, quâ aliàs usus sum, scribendi libertatem. In hoc silentii crimen rebus aliis impeditus, quasi inscius incidi miser, quod jam tempore auctum penè confirmat pudor. Sic delicta delictis cumulamus semel irretiti, et modesti pariter et pervicaces in vitiis suis indurescunt. Vides quo in statu jam sum, et nisi credere me vis omnia certâ et immutabili necessitate evenire, negligentiæ huic meæ ignoscere debes, ut redeat mihi antiqua mea apud te parrhesia. De Germanà patrum theologiâ idem tecum planè sentio. Maxima semper fuit, semperque erit Germanorum natio, et pauci sunt in tantâ scriptorum multitudine, qui non videntur eo sub aëre nati. Sed me hac de re à tuâ opinione non esse alienum, non multum miraberis. Aliquid amplius fateor est, quod ego numeros tuos secretos notaverim, et quod tu hoc observaveris. Cave tibi et ignosce quamprimum silentio meo, ne loquacitate tibi magis sim molestus, vides me in secretiora tua penetrare. Scire volunt secreta domus'-et nôsti quod sequitur, atque inde timeri.' Magicæ hæ metuendæ sunt artes nimis perspicaces, quibus ego non parum mihi placeo, quandoquidem ex

tam jucundo tam laudabili enascuntur fonte, et id mihi testatum faciunt, quod ante omnia cupio. Scio jam mentem meam à tuâ harmonicâ quâdam sympathiâ regi planè et gubernari. Sic me orthodoxum semper fore certum est. O! utinam eodem modo et sciens fieri possem. Ut enim verum fatear, inscius tuis numeris usus sum, sed gaudeo me prodiisse tenus: vellem et in aliis rebus hoc mihi acciderit. Agnosco genium tuum, cui me ducendum totum libenter traderem. Gratias ago quam maximas, pro omni tuâ cura et operâ, in literis, in libris, et aliis meis rebus locatâ. Utinam daretur et vices rependere. Vale, et me ama

Tui amantissimum,

18 Rotterodami, March 8. 16) (87

5

J. LOCKE..

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

QUID illo facies homine, qui nec cantare par est, nec respondere paratus? Quid juvat libertate à te ipso concessâ uti, sine viribus, ad ea quæ decent præstanda, necessariis? Jucundissima tua, et floribus undique referta, epistola ad ea, quæ scribis, iterum iterumque legenda maxime invitat; ut vero calamum sumam, et aliquid meo more rescribam valde dehortatur et deterret. Etsi enim grati sit animi, argutis et facetis amici sermonibus aliquid respondere, imprudentis tamen est et parum pudici, ornatis incondita, urbanis agrestia, pretiosis vilia, vel in ipso literarum commercio reponere. Frustra igitur à te libertate donatus sum, munus sane in specie magnificum, sed nisi aliquid de tuo etiam impertire possis ingenio, plane inutile; frustra enim accusabis me tanquam in libertate tardum, cui tam parata et justa sit defensio hebetem non debere esse loquacem, nec decere χάλκεα χρύσειων, ut ut enim eo modo liber sim, parum certe videbor liberalis. Novi animum tuum, novi ingenium, et quam paratus sis omnia, ab amicâ voluntate profecta, in bonam partem interpretari; hoc boni omnia consulentis non parva laus est, sed male interim scribentis pessima excusatio. Ea tamen fiduciâ

fretus, en te iterum compellare ausim, melioribus studiis vacantem; si quid in eo pecco, nolo incusare vim à fatis illatam, causam sane, si qua sit, omnium maxime improbam, sed te ipsum, qui ab omni vi et coactione longissime abes, tua humanitas, tua benevolentia, tui lepores cogunt ut agnoscam, et ut fatear me tibi gratias habere, etiamsi referre non possim. Si his conditionibus mecum agere velis, en tibi ad legendas tuas epistolas paratissimum et cupidissimum: ad meas rescribendas, etiamsi cupiam, tardum, et sane tam necessitate quam officio tardum. Tu cum istâ excusatione uti non potes, et maturè scribas rogo, et abundè. Id ni facias, audies me graviter querentem, te non præstare et amico et egenti id quod potes, et id quod debes, quia potes. Si jam inciperem iniquo jure communem inter nos colere amicitiam, hæc jam proponere vix animum inducerem ; sed cum hac lege à primordiis amicitiæ semper viximus, ut tu properè et cumulatè omnia officia benevolentiæ præstares, ego vel in agnoscendo parcus et lentus essem, pati jam debes mores meos quantumvis malos, vetustate jam confirmatos, in quibus nihil novum, nihil insolens reperies. Vides quocum tibi res est; in hac tamen culpâ non prorsus ingratus videri vellem, si id in se aliquid gratitudinis habet, ut qui eam, quâ se destitutum fatetur, in te miratur et amplectitur virtutem: in eâ quæro mihi patrocinium, quod mihimet præstare non possum. Sed de me satis, ad majora nunc venio tua, scil. typographo haud parum irascor, quod tuum, tam utile, tam doctum opus adeo procrastinet, spero jam accedente sole operarum diligentia incalescit. De Episcopii etiam tractatu gaudeo: de alio quod postulas tecum coram agam, ut enim quod res est fatear, scripseram prius ad te, nisi speraveram antehac me Amstelodamum accessurum, ut jucundissimâ illic amicorum consuetudine fruerer, imprimis tuâ, sine quâ hi ipsi veris non amonè transeunt dies. Vale, vir præstantissime, et, ut facis, me ama,

Rotterodami, 16 Maij, 1687.

Tui studiosissimum,
J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

NONNE satis tibi est, vir clarissime, Judæum vicisse*, nisi eodem opere inter Christianos, tui amantissimum tibi etiam prorsus subjuges? Diversis fateor armis nos aggrederis, illum argumentis, me beneficiis obstrictum tenes, è quibus ille se vix credo expediet; ego certo de me pronunciare possum, me tibi semper obnoxium futurum. Quid enim rependam viro, cui non sufficit me suis cumulare beneficiis, nisi insuper me dignum reddere conetur, dum suas sibi laudes ipse detrahit, quibus me ornatum velit; et in earum partem mihi non debitam venire? Tu fateor amicâ tuâ urbanitate facilius me, quocunque velis, circumducere possis, quam ille alter suâ quemquam metaphysicâ. Sed ne expectes tamen, ut unquam eo usque me deducas, ut concedam istam festinationem, quâ exemplar ad me primum omnium misisti, mihi quovis jure deberi. Totum học beneficium et festinationis et muneris tuæ benevolentiæ et amicitiæ acceptum refero. Tu forsan, prout tua est humanitas, aliquo modo æquum putâsti ei primo omnium donare, quem noveras debere ex jam degustato opere vehementissimè omnium expetere hanc dissertationem, et desiderare redintegratam sibi denuò legendi voluptatem. Hujusmodi meritum facile agnosco, nec cuiquam donare poteras hoc volumen, cui æque exoptatum, æque acceptum esse potuit, ac mihi. Triduum illud et amplius, uti mones, nemo videbit. Laudo ego istam tuam erga Judæum comitatem; quanquam, ni fallor, quando perlegerit, vix credet ille, sibi hoc munere tantum factum esse beneficium, ut gaudeat tam maturè hunc librum in manus suas pervenisse. De eo, quod in calce epistolæ adjicis brevi plura. Dolui te per triduum mihi tam prope tam proculque fuisse. Sed patientius ferendum, quod amicum habeam, quem plures amant. Optimam tuam uxorem, collegas, reliquosque

*De veritate religionis Christianæ amica collatio cum erudito Judæo. (Is. Orobio.)

« السابقةمتابعة »