صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

cidius profecto ac plenius rationem illius omnem explicuisset. Jam scire nos ista voluit, sed parcius. Quantum scilicet nostræ tenuitatis modulo suæque gloriæ expedire judicavit. Hucusque sapere et sanum et tutum est. Et certe, ut liceat mihi hac de re paulo liberius loqui) quandoquidem nullarum partium homo sum ego, neque adversarium ago, sed monitorem benevolum) judicem esse debere controversiarum Spiritum S. in sacra Scriptura loquentem, nemo est qui ambigat. Quo nempè recurrant fratres de jure hæreditatis contendentes, nisi ad Patris testamentum? Gratulabor vero hoc consilii Illustris. Ordinibus, quorum nos decretum huc piè prudenterquè manu duxerit. Neque minùs illud constat, ea Scripturæ loca, quæ quid obscurius, vel transeundo enunciare videntur, ad illustriora, quæque studio rem ipsam tractant exigenda. Sed neque hoc denique a quoquam negari potest, nullum esse paginæ utriusvis locum, qui æquè plene, perspicue, deditâve operâ disquisierit hoc prædestinationis caput, ac celeberrimus ille, qui habetur ad Romanos nono. Agite ergo, viri judices, si me auditis, jubete, ut pars utraque litigantium, brevem, claram, apertamque, sine fuco, sine ambagibus illius loci paraphrasin Sanctæ Synodo, fraternâ manu exhibeat. Fieri non potest, quin præeunte hac face divina, se veritas piis ingenuisque oculis conspiciendam sit præbitura. Non

supra patres, fidissimos Scripturæ interpretes, lucidissima Ecclesiæ sydera. Sed et rex noster, serenissimus noster rex Jacobus, cujus nomine exultare mihi videtur tota Ecclesia Dei; regum quos sol unquam vidit, post unum Salomonem Bodidantov, sapientissimus, in suâ illâ aureâ Epistolâ monuit Illustris. Ordines, nobisque in mandatis dedit, illud totis viribus urgere, illud unum inculcare, ut receptæ hactenus fidei communique et vestræ et aliarum Ecclesiarum confessioni adhærere usque velitis omnes. Quod si feceritis, O felicem Belgicam! O intemeratam Christi sponsam! O rempublicam florentissimam ! Navigabit profecto in portu demum hæc afflictata opinionum undis Ecclesia, tempestatesque a maligno illo excitatas, tuto ridebit ac contemnet. Illud vero ut jam tandem fat, φιλοτιμείσθε ησυχάζειν Fratres sumus, simus et collegæ. Quid nobis cum illo infami Remonstrantium, contra-Remonstrantium, Calvinianorum, Arminianorum titulo? Christiani sumus, simus et ux. Unum corpus sumus, simus et unanimes. Per tremendum illud omnipotentis Dei nomen, per pium blandumque communis matris nostræ gremium, per vestras ipsorum animas, perque sanctissima Jesu Christi Servatoris nostri viscera, pacem ambite, fratres, pacem inite; et ita nos componite, ut seposito omni præjudicio, partiumque studio ac malo affectu, in eadem omnes veritate feliciter

conspiremus. Apage vero vesanam illam prophetandi libertatem, imo licentiam blasphemandi; ut liceat male feriato cuique Tyroni, prodigiosis. sima cerebri sui phantasmata in apricum producere, et populo commendare et prælo. Ridente Mauro, nec dolente Judæo! Quidvis licet, modo hoc liceat: in Scholis quidem philosophicis indultum hoc semper fuit luxuriantibus adolescentum ingeniis, ut liceret se thesibus, paradoxis, doctisque argutationibus exercere; sed ut in SS. Theologiæ veritatis negotio istud obtineat, moliri, audaciæ est plane diabolicæ; et quod merito nobis extorqueat illud prophetæ, "Obstupescite cæli, confundere O terra. Populus meus deseruit me, fontem vivum, et effodit sibi cisternas, imo puteos immundos, lutulentos." Nobiliss. viri, vosque Sancta Synodus, si quis pudor, si qua pietas, reprimite hanc petulantissimam insaniendi libidinem, modum imperate hominum et linguis et calamis. Et facite, ut qui vera sentire nolunt, falsa divulgare non ausint. Ut error hæresisve, si denasci non potest, discat tamen latere, et invisum cælo caput tenebris occultare. Ita ut sola veritas lucem adspiciat, regnet sola; vobis salutem, gloriam Ecclesiæ, Reipub. pacem allatura. Quod utique efficiat ille pacis autor, veritatis Deus, Rex gloriæ, cui triuni Deo, Patri, Filio, Spiritui S. sit omnis laus, honor, gloria, in sæcula sæculorum. AMEN.

No. VIII.

Rustica Academiæ Oxoniensis nuper reformatæ descriptio, in visitatione fanatica Octobris sexto, &c. A. D. 1648, cum Comitiis ibidem Anno sequente: et aliis notatu non indignis. Doctore Alibone nuper Lincolnia Oxon. Authore.

1. RUMORE nuper est delatum
Dum agebamus ruri,
Oxoniam iri reformatam

Ab iis qui dicti puri.

2. Decrevi itaque, confestim,
(Obstaculis sublatis)

Me Oculatum dare testem
Hujusce novitatis.

3. Ingressus urbem juxta morem,
Scrutandi desiderio :

Nil præter maciem, et squalorem,
Foedissimum comperio.

4. A Decio in specum jacti,
Qui tantum dormiêrunt,
Post seculum expergefacti,
Tot mira non viderunt.

5. Erectas illi crebras cruces,
Et templa conspexêre,
Quæ prisci pietatis duces
Tunc primum construxêre.

6. Nos autem sanctiora nuper
Incidimus in secula,

Qui tollunt ista tanquam Super-
Stitionis symbola.

7. Ad Scholas primum me trahebat
Comitiorum Norma,
Queis olim quisq. peragebat
Solenniter pro formá.

8. Expecto Regios prefessores,
Comparuere nulli:

Nec illic adsunt Inceptores,
Nec Toga, nec cuculli.

9. Calcavi Atrium Quadratum,
Quo juvenum examen
Confluxit olim; video pratum
Quod densum tegit gramen.

10. Adibam lubens Scholam Musices,
Quam Fæminæ et Joci
Ornassent pridem, sed Tibicines
Jam nusquam erant loci.

11. Conscendo Orbis illud decus
Bodleio fundatore:

Sed intus erat nullum pecus,
Excepto Janitore.

12. Neglectos vidi Libros multos,
Quod minimè mirandum:

Nam inter Bardos tot et Stultos
There's few cou'd understand 'em.

13. Dominico sequente die,
Ad sacra celebranda,
Ad ædes propero Maria
Nam divæ vox nefanda.

14. Tenebar mox intrandi metu,
Solicitus ut ante:

Sed frustra prorsus, nullo cætu
Introitum negante.

« السابقةمتابعة »