Insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima Fata canit, foliisque notas et nomina mandat. Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo, Digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit ; Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt. Verum eadem, verso tenuis quum cardine ventus Impulit et teneras turbavit janua frondes, Numquam deinde cavo volitantia prendere saxo, Nec revocare situs aut jungere carmina curat; Inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae. Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, Quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum Vela vocet possisque sinus implere secundos, Quin adeas vatem, precibusque oracula poscas. Ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella,
Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem, Expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Trojam."
Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
Dona dehinc auro gravia sectoque elephanto Imperat ad naves ferri, stipatque carinis Ingens argentum Dodonaeosque lebetas, Loricam consertam hamis auroque trilicem, Et conum insignis galeae cristasque comantes, Arma Neoptolemi. Sunt et sua dona parenti. Addit equos, additque duces;
Remigium supplet; socios simul instruit armis.
Interea classem velis aptare jubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti. Quem Phoebi interpres multo compellat honore : Conjugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, Cura deùm, bis Pergameis erepte ruinis, Ecce tibi Ausoniae tellus: hanc arripe velis. Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est; Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
Vade," ait "o felix nati pietate! Quid ultra Provehor, et fando surgentes demoror austros?" Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, Fert picturatas auri subtemine vestes
Et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honore, Textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
485 "Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, Conjugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O mihi sola mei super Astyanactis imago. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat, Et nunc aequali tecum pubesceret aevo." Hos ego digrediens lacrimis affabar obortis: "Vivite felices, quibus est fortuna peracta Jam sua! Nos alia ex aliis in fata vocamur: Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, 495 Arva neque Ausoniae semper cedentia retro Quaerenda; effigiem Xanthi Trojamque videtis, Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, Auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis. Si quando Thy brim vicinaque Thybridis arva Intraro, gentique meae data moenia cernam, Cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor Atque idem casus, unam faciemus utramque Trojam animis: maneat nostros ea cura nepotes." 505
Provehimur pelago vicina Ceraunia juxta, Unde iter Italiam cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci. Sternimur optatae gremio telluris ad undam,
Sortiti remos, passimque in litore sicco
Corpora curamus; fessos sopor irrigat artus.
Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat:
Haud segnis strato surgit Palinurus, et omnes Explorat ventos, atque auribus aëra captat; Sidera cuncta notat tacito labentia caelo,
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Oriona.
Postquam cuncta videt caelo constare sereno, Dat clarum e puppi signum; nos castra movemus, Tentamusque viam et velorum pandimus alas. Jamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
Quum procul obscuros colles humilemque videmus
Italiam. "Italiam !" primus conclamat Achates, Italiam laeto socii clamore salutant.
Tum pater Anchises magnum cratera corona Induit implevitque mero, divosque vocavit Stans celsa in puppi:
Di, maris et terrae tempestatumque potentes, Ferte viam vento facilem, et spirate secundi." Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit Jam propior, templumque apparet in arce Minervae.
Vela legunt socii, et proras ad litora torquent. Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum;
Objectae salsa spumant aspargine cautes, Ipse latet; gemino demittunt brachia muro Turriti scopuli, refugitque ab litore templum. Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi Tondentes campum late, candore nivali.
Et pater Anchises: " Bellum, o terra hospita, portas : Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. 540 Sed tamen idem olim curru succedere sueti Quadrupedes, et frena jugo concordia ferre ;
Spes et pacis," ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ovantes, Et capita ante aras Phrygio velamur amictu; Praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Junoni Argivae jussos adolemus honores. Haud mora: continuo perfectis ordine votis, Cornua velatarum obvertimus antennarum,
Grajugenûmque domos suspectaque linquimus arva. 550! Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti Cernitur; attollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna; Et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa Audimus longe, fractasque ad litora voces ;
Exsultantque vada, atque aestu miscentur arenac. Et pater Anchises: "Nimirum haec illa Charybdis; Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat: Eripite, o socii, pariterque insurgite remis!" Haud minus ac jussi faciunt; primusque rudentem Contorsit laevas proram Palinurus ad undas; Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit. Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem Subducta ad Manes imos desedimus unda. Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere, Ter spumam clisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit, Ignarique viae Cyclopum allabimur oris.
Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570 Ipse; sed horrificis juxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Attollitque globos flammarum, et sidera lambit; Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. Fama est, Enceladi semiustum fulmine corpus Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam Impositam ruptis flammam exspirare caminis, Et, fessum quoties mutet latus, intremere omnem Murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo.
Noctem illam tecti silvis immania monstra Perferimus, nec, quae sonitum det causa, videmus : Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra 535 Siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
Postera jamque dies primo surgebat Eoo, Humentemque Aurora polo dimoverat umbram: Quum subito e silvis, macie confecta suprema, Ignoti nova forma viri miserandaque cultu Procedit, supplexque manus ad litora tendit.
Respicimus. Dira illuvies immissaque barba, Consertum tegumen spinis; at cetera Graius, [Et quondam patriis ad Trojam missus in armis.] 595 Isque ubi Dardanios habitus et Troïa vidit
Arma procul, paulum aspectu conterritus haesit, Continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps Cum fletu precibusque tulit: "Per sidera testor, Per superos atque hoc caeli spirabile lumen, Tollite me, Teucri! quascumque abducite terras : Hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum, Et bello Iliacos fateor petiisse Penates.
Pro quo, si sceleris tanta est injuria nostri,
Spargite me in fluctus, vastoque immergite ponto: 605 Si pereo, hominum manibus periisse juvabit." Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans Haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus, Hortamur; quae deinde agitet fortuna fateri. Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, 610 Dat juveni, atque animum praesenti pignore firmat.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,
Nomine Achemenides, Trojam, genitore Adamasto Paupere, (mansissetque utinam fortuna !) profectus. 615 Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, Immemores socii vasto Cyclopis in antro Deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis, Intus opaca, ingens. Ipse arduus, altaque pulsat Sidera, (di, talem terris avertite pestem !) Nec visu facilis nec dictu affabilis ulli.
Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro. Vidi egomet, duo de numero quum corpora nostro Prensa manu magna medio resupinus in antro Frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent Limina; vidi, atro quum membra fluentia tabo Manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus. Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes, Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Nam simul, expletus dapibus vinoque sepultus, Cervicem inflexam posuit, jacuitque per antrum
« السابقةمتابعة » |