صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

QUOD imprimis hinc decedens desideravi, ut scil. te, vir amplissime, reliquosque amicos Amstelodamenses amplecti daretur, in eo omnia quasi deditâ operâ mihi maxime adversari videntur. Primo glacies & festinatio, deinde in ipso, itinere pluvia intercepit. Die enim sabbati ultimo hinc Hagam profecturum, ut tibi nobilem foeminam ad Amstelodamum etiam cogitantem compellarem, imber satis violentus me Delphos transeuntem perfuit quod incommodum Hagæ etiam passus sum. Ita totus madidus accessi ad illam, quæ nocturnum illud iter, quo ad vos ea nocte perrecturus eram, tanquam sanitati meæ nimis periculosum non dissuasit solum sed & prohibuit. Sic pluvia illa quæ jam à duobus mensibus pene unica, quasi designato, unius dieculæ vobiscum spem, qua hinc gestiens decessi, prorsus abstulit. In aula omnia tam parata ad abitum, tam moræ impatientia inveni, ut primo favente vento principem classem conscensurum nemo dubitet. Istud destinatum iter ad vos incepi, non tam vento, quam principis religioni confisus, quam vix credidi die dominica velle iter ingredi, etiamsi ventus orientalis invitaret; sed jam nihil aliud expectatur, quam ventus navigationi idoneus, quo simul ad naves convolandum erit. Heri vesperi huc redii, & quamdiu hic languescendum set nescio; hoc certo scio, nihil molestius esse quam ad fastidium usque laborare otio, & tamen ad id, quod maxime velles, tempus non suppetere. Quam vellem mihi dare apud vos horam unam, vel alteram! Vultus, sermo, amplexus amicorum nescio quid habent, quo se explere anima mea anxie desiderat. Quo vos in me sitis animo, quo ego in vos nullum credo est dubium, nec augeri posset mutua nostrûm amicitia valedicentium alloquio; opto tamen videre, dextras jungere, ac me iterum vobis totum tradere, cujus totus sum. Hoc si mihi jam non concessum fuerit, alias spero futurum: non enim de me tam male ominor, ut nullam credam fore diem, quæ nos iterum conjungat. Multa sunt, quæ hanc navigandi occasionem non mihi omittendam suadent: amicorum expectatio, res meæ

tus sum.

privatæ jam per aliquot annos neglectæ, piratarum fre-
quentia, & parum tutus alias transitus, & nobilissimæ
fœminæ, sive cura, sive amicitia, qua cum iturus sum.
Velim hoc tibi persuadeas, me hic aliam patriam repe-
risse & pene dixeram parentes. Quod enim in illo no-
mine carissimum est, benevolentiam, amorem, charita-
tem, quæ ad conciliandos homines conjungendosque for-
tiora sanguine habent vincula, apud vos abunde exper-
Habeo hic amicos semper mihi colendos, imo
& invisendos, si res & dies patiatur. Hoc certò scio,
quod decedo cum animo revertendi, ut cum illis solidum
aliquando et illibatum capiam gaudium, quorum huma-
nitate effectum est, ut à meis absens, & in communi om-
nium moerore nullam sentirem animi ægritudinem. Te
quod attinet (vir omnium optime, amicissime, dilectis-
sime) cum tuam cogito doctrinam, animum, mores, can-
dorem, suavitatem, amicitiam, satis in te uno reperi (ut
cæteros taceam) quo mihi semper gratulari potero op-
time locatam & fructuosissimam aliquot annorum apud
vos moram nec scio an aliquod mea vita tempus æque
jucundum habitura sit, certe magis proficuum nondum
habuit. Deus O. M. te omni felicitatum genere cumu-
latum, familiam, patriam incolumes conservet & custo-
diat, ut diu sis ecclesiæ omnibus bonis utilis. De meo
erga te animo qualis jam sit, qualis futurus sit, nihil
addam, cum meum spero amorem non magis mihi
notum & certum esse quam tibi, cujus in me amiciti-
am tot beneficiis testatam habeo, ut quicquid de ea
literis tuis jucundissimis dicas, jam jam penitus per-
suaso facile persuadebis. Optimæ tuæ uxori liberisque,
Veeniis, Guenellonisque omnibus plurimam salutem di-
cas; te mihi apud illos advocatum & patronum relin-
quo, ne quid gravius statuant in hominem tot beneficiis,
devinctum, si non fugientem, minus urbane certe, quam
oportuit, valedicentem. Sed ita sunt fere res humanæ,
ut nihil præter voluntatem in nostra sit potestate, ea
totus ad eos feror, ea singulos amplector, quæ mihi
nunquam ad beneficiorum memoriam, ad grati animi
confessionem defutura est. Vale, vir colendissime, &
me, ut facis, ama
Rotterod. 16 Feb.
1689.

Tui in perpetuum amantissimum,
J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

VEREOR ne nomine negligentiæ tibi suspectus sim, quod tam diuturno utor silentio, quod nec tuis meritis, nec meæ voluntati nec nostræ denique amicitiæ omnino convenit. Scias velim me cum solo non animum mutâsse qui tibi idem qui olim est, & ubicunque terrarum fuero, idem futurus est amoris & reverentiæ plenus. Sed à meo in patriam reditu, amicorum vel invisentium, vel visendorum consuetudo, vel rerum mearum hinc inde dispersarum ad præsentem usum quærendi, & colligendi labor, vel aliqualis ad remp. (absit verbo invidia) si non accessio, saltem ne privatum otium publicis negotiis commutarem, cura & excusatio, & quod gravissimum omnium est, maligno hujus urbis fumo labefactata valetudo ita me occupatum tenuit, ut vix momentum mihi vacui temporis relictum fuerit, ex quo primum huc appulerim. Prima, qua in terram descendi, hora, ad Dm Guenellonem, festidante calamo & vernacula lingua, inter salutantium turbam scripsi, ut per eum te, cæterosque amicos meos Amstelodamenses, salutarem. Quicquid enim lætum jucundumque hic reperi me monuit aliquid illic relictum esse, quod non cum minore voluptate recordarer, quam quo hic oculis usurparem. Burnetus episcopus Salisburiensis designatur. In parliamento de tolerantia jam agi cœptum est sub duplice titulo, Comprehensio scil. & Indulgentia. Prima ecclesiæ promeria extendenda significat, ut ablata cæremoniarum parte plures comprehendat. Altera tolerantiam significat eorum qui, oblatis conditionibus ecclesiæ Anglicanæ, se unire vel nolunt vel non possunt. Quam laxa vel stricta hæc futura sint, vix dum scio, hoc saltem sentio, clerum episcopalem his aliisque rebus, quæ hic aguntur, non multum favere, an cum suo vel reip. commodo, ipsi videant. De solutione, de qua ad te ante discessum scripsi, expecto à te aliquid quotidie. Vale, & me, ut facis, ama

Lond. 12 March, 1689.

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, S. P. D.

Vir doctissime,

TOLERANTIAM apud nos jam tandem lege stabilitam te ante hæc audiisse, nullus dubito. Non ea forsan latitudine, qua tu et tui similes, veri et sine ambitione vel invidia christiani, optarent. Sed aliquid est prodire tenus. His initiis jacta spero sunt libertatis & pacis fundamenta quibus stabilienda olim erit Christi ecclesia. Nulli à cultu suo penitus excluduntur, nec pœnis objiciuntur, nisi Romani, si modo juramentum fidelitatis præstare velint, & renunciare transubstantiationi & quibusdam dogmatibus ecclesiæ Romanæ. De juramento autem quakeris dispensatum est; nec illis obtrusa fuisset malo exemplo, illa quam in lege videbis confessio fidei, si aliqui eorum istam fidei confessionem non obtulissent, quod imprudens factum multi inter illos & cordatiores valde dolent. Gratias tibi ago pro exemplaribus tractatus de tolerantio, & pace ecclesiastica, quæ mihi misisti, compacta recte accepi, incompacta nondum ad manus meas pervenerunt. In vertendo de tolerantia libello aliquem Anglum jam jam occupatum intelligo. Opinionem illam pacis & probitatis fotricem ubique obtinere optarem. Acta inquisitionis jam pene descripta gaudeo, uti spero brevi proditura, opus utile & expectatum. Legem de tolerantia sancitam ad Dm le Clerc misi, quo interprete intelliges quousque extenditur hæc libertas. Vale & me ama

Lond. 6 Jun.

1689.

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

PRIORES tuas intercidisse valde doleo, nihil enim à te proficisci potest quod mihi, uti convenit, non sit valde carum. Novissimas tuas 29 Maii datas, amore & bene

volentia usitata plenas, accepisse lætor, quod tuæ tuorumque valetudinis me certiorem faciunt. Seti Officii historiam oscitantia bibliopolæ in ipso partu ita hærere doleo. Prolegomena tua Da Cudwortha & ego valde probamus, & capitum indicem, quem tam amice promittis, avide expectamus, ut ista sciagraphia operis tui structuram prælibemus, interim optantes, ut quam citissime integrum volumen Christiano orbi maxime proficuum, & pene dixeram hoc tempore necessarium, prodeat. Illic enim fons omnis persecutionis, sub prætextu religionis, illic fundamentum tyrannidis ecclesiasticæ, quam minores sectæ eo exemplo animatæ prædicant, affectantque. Sed quo tendat, quas tragoedias ubique quando parum adoleverit, editura sit, eo in speculo, qui sibi oculos non eruunt, facile videbunt. Eus lectionem sibi & utilissimam & jucundissimam fore spondet Da Cudwortha, quæ paternæ benignitatis hæres omnem de rebus religionis persecutionem maximè aversatur. Gratulatur sibi se in partem amicitiæ, qua patrem amplexus es, successisse; te officiosissime salutat, plurimum æstimat & veneratur, unumque hoc dolet, quod non utatur lingua utrique communi, ut ex commercio literarum amicitiæ & eruditionis tuæ, quem optaret, fructum perciperet.

Historiam tuam de surda loquente duplici exemplo hic apud nos confirmare possum. Duo juvenes, utrique surdi, quorum alter à doctore Wallis, celebri illo Oxonii matheseos professore, alter à doctore Holder theologo edoctus, loquelæ usum didicit. Utrumque juvenem novi, & verba proferentem audivi, distincte satis & articulate, tonus solum vocis parum erat ingratus, & inharmonicus. De altero quid factum sit nescio, alter adhuc vivit, legendi scribendique peritus, & à quo illum primo loquentem audivi (viginti enim & plures sunt anni) uxorem duxit pater-familias. Vir est ex generosa prosapia nec diu est à quo illum viderim. Uxori liberisque tuis, Veeniis Guenellonisque & collegis nostris plurimam salutem meo nomine dicas. Vale, vir amplissime, & me, ut facis, ama

Oates, 18 Jun. 1691.

Tui amantissimum,
J. LOCKE.

« السابقةمتابعة »