صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

potuit is ad eandem fapientiam parum tutum ac facilem ipfi aditum aperire? Potuit ad veram eruditionem non optima quæque præfidia conquirere vir divinis humanisque doctrinis excultissimus, Epifcopus Condomienfis, Jacobus Benignus Boffuetius? Horum ego monitis, auctoritati, prudentiæ non decederem, quibus Rex fapientissimus fuas regnique fui spes omnes unicè commifit? Præfertim cum curis meis confilia plerumque accederent Petri Danielis Huetii, cujus in moderandis Sereniffimi Principis studiis fecundæ funt partes. Is, cùm & doctrinæ famâ multum apud cæteros, & morum fuavitate plus apud me aliquid possit; effecit amicitiæ fuæ lenociniis, communicatis etiam mecum notis in Virgilium quibufdam fuis, ne tanto me operi omnino imparem putarem.

In quo quod præter alios interpretes præftiterim, facilè intelliget quisquis eos aliquando attigerit: quorum quidem errores notare nolim afperius qui exsufari meos peto. Sanè opera non inutilis à me posita eft in explicandis ex fide historice compluribus locis, obfcuris prius, aut parum feliciter enodatis: advocata etiam interdum fubfidia aliarum artium ac difciplinarum, ne Grammaticum egisse tantùm dicerer: quibus tamen in fingulis fi cui videbor nimis prefsè strictèque verfatus, cujusmodi querelæ jam ad me delatæ funt; is me, non Geographum, aut Philofophum, aut Rhetorem, fed Virgilii interpretem effe intelligat.

Hâc fextâ editione, tum alia multa, quæ primis curis exciderant, adjecta aut emendata; tum verò imprimis textus ipfe Virgilii, multis in locis, ex fide Nic. Heinfii, reftitutus : cùm ille novissimam editionem fuam ex MSS. triginta diligentiffimè contexuerit. Cujus viri omnibus, qui literas amant, luctuofa mors; memoria cara et femper jucunda futura eft.

VITA:

INCERTO AUCTORE,

Quem aliqui DONATUM falso putant.

P

UBLIUS Virgilius Maro parentibus modicis fuit, & præcipuè patre Marone: quem quidam opificem figulum; plures, Magi cujufdam viatoris initio mercenarium, mox ob industriam generum tradiderunt: quem cùm agricolationi reique rufticæ & gregibus præfeciffet foror, fylvis coëmundis & apibus curandis reculam auxit. Natus eft Cn. Pompeio Magno, & M. Licinio Crasso primùm Coff. Iduum Octobrium die, in pago qui Andes dicitur, qui est à Mantuâ non procul. Prægrans mater Maia, cùm fomniaffet enixam se laureum ramum, quem compactum terræ coaluisse, et excrevisse illico in speciem maturæ arboris, refertæ variis pomis & floribus, cerneret: fequenti luce cum marito rus propinquum petens, ex itinere divertit, atque in fubjectâ fossâ partu levata est. Ferunt infantem, ut fuit editus, nec vagisse, & adeò miti vultu fuiffe, ut haud dubiam spem prosperioris genituræ jam tum indicaret. Et acceffit aliud præsagium. Siquidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta, ita brevì coaluit, ut multò antè satas populos adæquârit: quæ arbor Virgilii ex eo dicta, atque confecrata est, summâ gravidarum et fætarum religione, fufcipientium ibi & folventium vota.

Initia ætatis, id eft, usque ad feptimum annum, Cremonæ egit: & xvii anno virilem togam cepit, illis confulibus iterum quibus natus erat. Evenitque ut eo ipso die Lucretius poëta decederet. Sed Virgilius Cremonâ Mediolanum, & inde paulò pòft Neapolim tranfiît: ubi cùm literis & Græcis & Latinis vehementiffimam operam dediffet, tandem omni curâ omnique studio indulfit medicinæ & mathematicis. Quibus rebus cùm ante alios eruditior peritiorque esset, se in urbem contulit, statimque magistri stabuli equorum Augufti amicitiam nactus, multos variofque morbos incidentes equis curavit. At Augustus in mercedem fingulis diebus panes Virgilio, ut uni ex stabulariis, dari juffit. Interea à Crotoniatis pullus equi miræ pulchritudinis Cæfari dono fuit miffus: qui omnium judicio spem portendebat virtutis & celeritatis immenfæ. Hunc cùm afpexiffet Maro, magistro stabuli dixit, natum effe ex morbosa equâ, &

[blocks in formation]

nec viribus valiturum, nec celeritate; idque verum fuiffe inventum est. Quod cùm magister stabuli Augusto recitaffet, duplicari ipfi in mercedem panes juffit. Cùm item ex Hifpania Augusto canes dono mitterentur, & parentes eorum; dixit Virgilius, et animum celeritatemque futuram. Quo cognito, mandat iterum augmentari Virgilio panes.

Dubitavit Augustus Octaviíne filius effet, an alterius: idque Maronem aperire poffe arbitratus eft, quia canum et equi naturam parentesque cognorat. Amotis igitur omnibus arbitris, illum in penitiorem partem domûs vocat: et folum rogat, an sciat quisnam effet, et quam ad felicitandos homines facultatem haberet. Novi, inquit Maro, te Cæfarem Augustum: et fermè æquam cum Diîs immortalibus poteftatem habere fcio, ut quem vis felicem facias. Eo animo sum, refpondet Cæfar, ut fi verum pro rogatu dixeris beatum te felicemque reddam. Utinam, ait Maro, interroganti tibi vera dicere queam. Tunc Augustus: Putant alit me natum Octavio; quidam fufpicantur alio me genitum viro. Maro fubridens; Facile, inquit, fi impune licenterque quæ fentio loqui jubes, id dicam. Affirmat Cæfar jurejurando, nullum ejus dictum se ægrè laturum: immo non nifi donatum ab eo difceffurum. Ad hæc, oculos oculis Augufti infigens Maro: Faciliùs, ait, in cæteris animalibus qualitates, parentum mathematicis & philofophis cogno(ci poffunt, in homine nequaquam poffibile eft. Sed de te conjecturam habeo fimilem veri, ut quid exercuerit pater tuús, fcire poffim. Attente expectabat Auguftus quidnam diceret. At ille: Quantum ego rem intelligere poffum, pastoris filius es, inquit. Obstupuerat Cæfar, & ftatim quo id pacto fieri potuerit atimo volvebat. Interrumpens Virgilius: Audi, inquit, quo pacto id conjicio. Cùm quædam enunciaverim prædixerimque, quæ intelligi scinique non nifi ab eruditiffimus fummisque viris potuiffet, tu princeps orbis iterum & iterum panes in mercedem dari juffifts; quod quidem aut piftoris, aut nati piftore, officium erat. Placuit Cæfari facetia. At deinceps, inquit Cæfar, non à pistore, fed à rege magnanimo dona feres. Illumque plurimi fecit, & Pollioni commendavit.

Corpore & ftaturâ fuit grandi, aquilino colore, facie rusticana, valetudine variâ: nam plerumquè ab ftomacho & faucibus ac dolore capitis laborabat: fanguinem etiam fæpiùs ejecit. Cibi vinique minimi. Fama eft eum libidinis pronioris in pueros fuifle; fed boni ita eum pueros amafle putaverunt, ut Socrates Alcibiadem, & Plato fuos pueros. Verùm inter omnes maxime dilexit Cebetem, & Alexandrum, quem fecunda Bucolicorum eclogà Alexim appellat, donatum fibi ab Afinio Pollione. Utrumque non ineruditum dimifit: Alexandrum grammaticum, Cebetem verò & poëtam. Vulgatum eft, confueviffe eum cum Plotia Hieria. Sed Afconius Pædianus affirmat, ipfum poftea minoribus natu narrare folitum, invitatum quidem se à Vario ad communionem mulieris, verùm fe pertinacifimè recufaffe. Cætera fanè vita, & ore, & animo, tam probum fuiffe conftat, ut Neapoli Parthenias vulgò appellaretur: ac fi quando Romæ, quò rarifiimè commeabat, viseretur, in publico sectantes demonAranteique fe fubterfugere folitum in proximum tectum. Bona autem cujuf

cujufdam exulantis offerente Augusto, non fuftinuit accipere. Poffedit propè centies sestertiûm ex liberalitatibus amicorum. Habuitque domum Romæ in Exquiliis, juxta hortos Mæcenatis: quanquam feceffu Campaniæ Siciliæque plurimùm uteretur. Quæcunque ab Augufto peteret, repulfam nunquam habuit. Parentibus quotannis aurum ad abundantem alitum mittebat; quos jam grandis amifit: ex quibus, patrem oculis captum, & duos fratres germanos, Silonem impuberem, Flaccum jam adultum, cujus exitum fub nomine Daphnidis deflet. Inter cætera studia, ut fuprà diximus, medicinæ quoque, ac maximè mathematicæ operam dedit. Egit & caufam unam omnino, nec ampliùs quàm femel. Sermone tardiffimum ac pene indocto fimilem fuisse, Meliffus tradidit.

Poëticam puer adhuc aufpicatus, in Balistam ludi gladiatorii magistrum ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus diftichon

fecit:

Monte fub hoc lapidum tegitur Balista sepultus :
Nocte, die, tutum carpe, viator, iter.

Deinde Catalecton, & Moretum, & Priapeia, & Epigrammata, & Diras, & Culicem, cùm effet annorum quindecim. Cujus materia talis eft. Paftor fatigatus æstu, quum fub arbore obdormiffet, & ferpens ad illum proreperet è palude; culex provolavit, atque inter duo tempora aculeum fixit paftori. At ille continuò culicem contrivit, et vifum ferpentem interemit, ac fepulcrum culici statuit, et distichon fecit:

Parve culex, pecudum cuftos tibi tale merenti
Funeris officium vitæ pro munere reddit.

Scripfit etiam, de quâ ambigitur, Ætnam. Et mox, cùm res Romanas inchoaffet, offenfus materiâ, et nominum afperitate, ad Bucolica tranfiît: maximè ut Afinium Pollionem, Alphenum Varum, et Cornelium Gallum celebraret: quia in distributione agrorum qui poft Philippenfem victoriam veteranis, Triumviorum jussu, trans Padum dividebantur, indemnem se præftitiffent. Deinde Georgica in honorem Mæcenatis edidit: cùm fibi vixdum noto opem tuliffet adverfus Claudii veterani militis, vel, ut alii putant, Arii centurionis violentiam: à quo in altercatione litis agrariæ parum abfuit quin occideretur. Noviffimè autem Æneida aggreffus eft, argumentum varium & multiplex, et quafi amborum Homeri carminum instar: præterea nominibus ac rebus, Græcis, Latinisque, commune: & in quo, quod maximè studebat, Romanæ fimul urbis & Augusti origo contineretur. Cùm Georgica fcriberet, traditur quotidie, meditatos manè plurimos verfus dictare folitus, ac per totum diem retractando ad pauciffimos redigere, non abfurdè carmen se urfæ more parere dicens, et lambendo demum effingere. Æneida profà priùs oratione formatam, digestamque in duodecim libros, particulatim componere instituit, ut quidam tradunt. Alhi ejus fententiæ funt ut exiftiment eum, fi diutius vixiffet, quatuor & viginti libros ufque ad Augufti tempora fcripturum: atque alia quidem perçurfurum, Augusti vero gefta diligentiffime executurum: quippe qui, dum fcriberet, ne quid impetum moraretur, quædam imperfecta reliquit: alia levisfimis verfibus fcripfit, quos per jocum

A 4

jocum pro tigillis vel tibicinibus interponi à se dicebat, ad sustinendum opus, donec folidæ columnæ advenirent.

Bucolica triennio, Afinii Pollionis fuafu, perfecit. Hic Transpadanam provinciam regebat: cujus favore, cùm veteranis Augusti militibus Cremonenfium & Mantuanorum agri distribuerentur, suos Virgilius non amifit. Factâ enim distributione, fuos Claudio, feu Ario datos, recuperavit. Hunc Pollionem maximè amavit Maro, & dilectus ab eo magna munera tulit: quippe qui invitatus ad cœnam, captus pulchritudine & diligentiâ Alexandri Pollionis pueri, eum dono accepit. Hujus Pollionis filium C. Afinium Cornelium Gallum, oratorem clarum, & poëtam non mediocrem, miro amore dilexit Virgilius. Is tranftulit Euphorionem in Latinum: & libris quatuor amores fuos de Cytheride scripfit. Hic primò in amicitia Cæfaris Augusti fuit: poftea in fufpicionem conjurationis contra illum adductus, occifus eft. Verùm usque adeò hunc Gallum Virgilius amarat, ut quartus Georgicorum à medio ufque ad finem ejus laudem contineret: quem poftea, jubente Augusto, in Aristæi fabulam commutavit.

Georgica septennio Neapoli: Æneida partim in Sicilia, partim in Campania, undecim annis confecit. Bucolica eo successu edidit, ut in scenâ quoquè per cantores crebrâ pronunciatione recitarentur. At cùm Cicero quofdam verfus audiffet, & ftatim acri judicio intellexiffet non communi venâ editos, juffit ab initio totam eclogam recitari: quam cùm accuratè pernotasset, in fine ait, Magnæ spes altera Roma: quafi ipse linguæ Latinæ spes prima fuiffet, & Maro futurus esset secunda. Quæ verba poftea Æneide ipse inferuit.

Georgica, reverso ab Actiaca victoria Augusto, atque reficiendarum virium caufâ Attellæ commoranti, per continuum quatriduum legit: fufcipiente Mæcenate legendi vicem, quoties interpellaretur ipfe vocis offenfione. Pronunciabat autem maximâ cum fuavitate, & lenociniis miris. Seneca tradidit, Julium Montanum poëtam folitum dicere, involaturum se quædam Virgilio, fi & vocem poffet, & os, & hypocrifim: eofdem enim verfus, eo pronunciante, bene fonare; fine illo inarefcere, quafi mutos. Æneidos vixdum cœptæ tanta extitit fama, ut Sextus Propertius non dubitarit fic prædicare :

Gedite, Romani fcriptores; cedite, Graii:
Nefcio quid majus nafcitur Iliade.

2

Augustus verò, cùm jam fortè expeditione Cantabricâ abeffet, & fupplicibus atque minacibus per jocum literis efflagitaret, ut fibi de Æneide, ut ipfius verba funt, vel primas carminis hypographas, vel quodlibet colon mitteret; negavit se facturum Virgilius. Cui tamen multò poft, perfectâ demum materia, tres omnino libros recitavit: fecundum videlicet, quartum, & fextum. Sed hunc præcipuè ob Octaviam: quæ cùm recitationi interesset, ad illos de filio fuo verfus, Tu Marcellus eris, defeciffe fertur: atque ægrè refocillata dena sestertia pro fingulo verfu Virgilio dari juffit. Recitavit & pluribus: fed neque frequenter, & ferme illa de quibus ambigebat, quò magis judicium hominum experiretur. Ero

tem

« السابقةمتابعة »