Kleine Texte für Vorlesungen und Übungen, المجلد 134

الغلاف الأمامي
1915
 

الصفحات المحددة

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 57 - Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu 50 carmina pastoris Siculi modulabor avena. certum est in silvis, inter spelaea ferarum malle pati tenerisque meos incidere amores arboribus : crescent illae, crescetis, amores.
الصفحة 45 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala (dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. 40 ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error.
الصفحة 3 - TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
الصفحة 56 - Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus : hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus Amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes...
الصفحة 5 - Libertas ; quae sera, tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat ; respexit tamen, et longo post tempore venit, 3° postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit : namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat, nee spes libertatis erat, nee cura peculi...
الصفحة 31 - Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis agricolae facient ; damnabis tu quoque votis.
الصفحة 3 - O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
الصفحة 7 - Ante leves ergo pascentur in aethere cervi et freta destituent nudos in litore piscis, ante pererratis amborum finibus exsul aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim quam nostro illius labatur pectore voltus.
الصفحة 56 - inquit ; ' Amor non talia curat ; nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.' 30 tristis at ille ' tamen cantabitis, Arcades,' inquit, ' montibus haec vestris : soli cantare periti Arcades, o mihi turn quam molliter ossa quiescant, vestra meos olim si fistula dicat amores...
الصفحة 25 - ... robustus quoque iam tauris iuga solvet arator nec varios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto. sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. 45 TALIA SAECLA suis dixerunt CURRITE fusis concordes stabili fatorum numine Parcae.

معلومات المراجع