Quaestiones Vergilianae

الغلاف الأمامي
Typis Kunike, 1883 - 63 من الصفحات
 

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 16 - Nee non et vario noctem sermone trahebat infelix Dido longumque bibebat amorem, multa super Priamo rogitans, super Hectore multa, 750 nunc, quibus Aurorae venisset filius armls, nunc, qviales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles. 'Immo age et a prima die, hospes, origine nobis Insidias,' inquit, ' Danaum casiisque tuorum erroresque tuos; nam te jam septima portat 755 omnibus errantem terris et fluctibus aestas.
الصفحة 11 - Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, 250 quae Phoebo Pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando. Italiam cursu petitis, ventisque vocatis ibitis Italiam portusque intrare licebit ; , sed non ante datam cingetis moenibus urbem, 255 quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis ambesas subigat malis absumere mensas.
الصفحة 38 - Interea magno misceri murmure pontum, Emissamque hiemem sensit Neptunus et imis Stagna refusa vadis, graviter commotus : et alto Prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
الصفحة 12 - Latinis, hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates; neu belli terrere minis; tumor omnis et irae 40 concessere deum. iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus triginta capitum fetus enixa iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
الصفحة 16 - Infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi 5 et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo praecipitat suadentque cadentia sidera somnos. Sed si tantus amor casus cognoscere nostros 10 et breviter Troiae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret luctuque refugit incipiam.
الصفحة 11 - o fidi Troiae, salvete, penates : hie domus, haec patria est. genitor mihi talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit : ' cum te, nate, fames ignota ad litora vectum accisis coget dapibus consumere mensas, 125 tum sperare domos defessus ibique memento prima locare manu molirique aggere tecta.
الصفحة 15 - Libyae tibi regna nocerent!" 695 ille autem: "tua me, genitor, tua tristis imago saepius occurrens haec limina tendere adegit; stant sale Tyrrhene classes, da iungere dextram, da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.
الصفحة 27 - Sidonia vix urbe revelli, rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo? quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem. tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque obicis hosti. non licuit thalami expertem sine crimine vitam 550 degere more ferae, talis nec tangere curas; non servata fides cineri promissa Sychaeo.
الصفحة 40 - ... de concussa tantum pluit ilice glandis. ipsi per medias acies insignibus alis ingentis animos angusto in pectore versant, usque adeo obnixi non cedere dum gravis aut hos aut hos versa fuga victor dare terga subegit. 85 hi motus animorum atque haec certamina tanta pulveris exigui iactu compressa quiescent.

معلومات المراجع