Selections from Ovid

الغلاف الأمامي
University Publishing Company, 1899 - 258 من الصفحات
 

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 71 - Protinus excolimur teneri curaque parentis imus ad insignes urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant inque suum furtim Musa trahebat opus. 20 Saepe pater dixit „Studium quid inutile temptas? Maeonides nullas ipse reliquit opes!
الصفحة 5 - Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo: cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae. materiam superabat opus : nam Mulciber illic 5 aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque quod imminet orbi.
الصفحة 72 - Carmina quum primum populo juvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi.
الصفحة 16 - Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 65 cum fieret, paries domui communis utrique; id vitium nulli per saecula longa notatum (quid non sentit amor?) primi vidistis, amantes, et vocis fecistis iter; tutaeque per illud murmure blanditiae minimo transire solebant. 70 Saepe, ubi constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, «Invide» dicebant «paries, quid amantibus obstas?
الصفحة 60 - Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt, Altera cura recens, altera primus amor. Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
الصفحة 16 - ... relinquant ; neve sit errandum lato spatiantibus arvo, conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbra arboris : arbor ibi niveis uberrima pomis ardua morus erat, gelido contermina fonti. 90 Pacta placent; et lux, tarde discedere visa, praecipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem. callida per tenebras versato cardine Thisbe egreditur fallitque suos, adopertaque vultum pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.
الصفحة 70 - ... non potes avelli. simul hinc, simul ibimus," inquit, „te sequar et coniunx exulis exul ero. et mihi facta via est et me capit ultima tellus; accedam profugae sarcina parva rati. 85 te iubet a patria discedere Caesaris ira, me pietas. pietas haec mihi Caesar erit.
الصفحة 54 - ... fides, cura perennis eris. tecum quos dederint annos mihi fila Sororum vivere contingat, teque dolente mori. te mihi materiem felicem in carmina praebe — provenient causa carmina digna sua.
الصفحة 68 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem , qua tot mihi cara reliqui , Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
الصفحة 44 - Vix ea fatus erat, media cum sede senatus constitit alma Venus nulli cernenda suique Caesaris eripuit membris nec in ae'ra solvi passa recentem animam caelestibus intulit astris.

معلومات المراجع