O CRUDELIS adhuc, et Veneris muneribus potens, Insperata tuæ quum veniet pluma superbiæ, Et, quæ nunc humeris involitant, deciderint comæ, Nunc et qui color est puniceæ flore prior rosæ, Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, Dices: Heu! quoties te in speculo videris alterum, Quæ mens est hodie, cur eadem non puero fuit? Vel cur his animis incolumes non redeunt genæ!
Est mihi nonum superantis annum Plenus Albani cadus; est in horto, Phylli, nectendis apium coronis; Est hederæ vis
Multa, qua crines religata fulges. Ridet argento domus; ara, castis Vincta verbenis, avet immolato Spargier agno.
Cuncta festinat manus; huc et illuc Cursitant mixtæ pueris puellæ; Sordidum flammæ trepidant rotantes
Ut tamen noris quibus advoceris Gaudiis, idus tibi sunt agendæ, Qui dies mensem Veneris marinæ Findit Aprilem,
Jure sollemnis mihi, sanctiorque Pæne natali proprio, quod ex hac Luce Mæcenas meus affluentes Ordinat annos.
Telephum, quem tu petis, occupavit, Non tuæ sortis juvenem, puella Dives et lasciva, tenetque grata Compede vinctum.
Terret ambustus Phaeton avaras Spes; et exemplum grave præbet ales Pegasus, terrenum equitem gravatus Bellerophontem,
Semper ut te digna sequare, et, ultra Quam licet sperare nefas putando, Disparem vites. Age, jam meorum Finis amorum,
Non enim posthac alia calebo Femina, condisce modos, amanda Voce quos reddas. Minuentur atræ Carmine curæ.
JAM veris comites quæ mare temperant, Impellunt animæ lintea Thraciæ; Jam nec prata rigent, nec fluvii strepunt Hiberna nive turgidi.
Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, Infelix avis, et Cecropiæ domus Æternum opprobrium, quod male barbaras Regum est ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina fistula, Delectantque Deum, cui pecus et nigri Colles Arcadiæ placent.
Adduxere sitim tempora, Virgili; Sed pressum Calibus ducere liberum Si gestis, juvenum nobilium cliens, Nardo vina merebere.
Nardi parvus onyx eliciet cadum, Qui nunc Sulpiciis accubat horreis, Spes donare novas largus, amaraque Curarum eluere efficax.
Ad quæ si properas gaudia, cum tua Velox merce veni. Non ego te meis Immunem meditor tingere poculis, Plena dives ut in domo.
Verum pone moras et studium lucri, Nigrorumque memor, dum licet, ignium, Misce stultitiam consiliis brevem. Dulce est desipere in loco.
AUDIVERE, Lyce, Di mea vota, Di Audivere, Lyce. Fis anus, et tamen Vis formosa videri, Ludisque et bibis impudens,
Et cantu tremulo pota Cupidinem Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctæ psallere Chiæ Pulchris excubat in genis.
Importunus enim transvolat aridas Quercus, et refugit te, quia luridi Dentes, te quia rugæ Turpant et capitis nives.
Nec Coæ referunt jam tibi purpuræ, Nec clari lapides tempora, quæ semel
Notis condita fastis
Inclusit volucris dies.
Quo fugit venus? heu! quove color? decens Quo motus? quid habes illius, illius,
Quæ spirabat amores,
Quæ me surpuerat mihi,
Felix post Cinaram, notaque et artium Gratarum facies? Sed Cinaræ breves
Annos fata dederunt,
Servatura diu parem
Cornicis vetulæ temporibus Lycen; Possent ut juvenes visere fervidi, Multo non sine risu, Delapsam in cineres facem.
« السابقةمتابعة » |