Six Books of the A︠E︡neid of Virgil

الغلاف الأمامي
Eldredge & brother, 1877
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 67 - Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere, ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit, ignarique viae Cyclopum allabimur oris. ' Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570 ipse, sed horrifias iuxta tonat Aetna ruinis, interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla...
الصفحة 36 - ... agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat et miseros morsu depascitur artus ; 215 post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt spirisque ligant ingentibus : et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis.
الصفحة 133 - ... quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nee funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris.
الصفحة 84 - ... solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere voces ; multaque praeterea vatum praedicta priorum terribili monitu horrificant.
الصفحة 77 - Monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
الصفحة 137 - Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
الصفحة 126 - Troi'us heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est : 455 ' Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
الصفحة 25 - In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt, Quae me cumque vocant terrae.
الصفحة 103 - Entellus vires in ventum effudit, et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit : ut quondam cava concidit aut Erymantho, Aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
الصفحة 136 - Maximus ille es, 845 unus qui nobis cunctando restituis rem. excudent alii spirantia mollius aera, (credo equidem), vivos ducent de marmore voltus ; orabunt causas mclius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent : 850 tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes) pacique imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.

معلومات المراجع