صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ditum est. Gaudeo D. Clerici Epistolas Criticas propediem prodituras; ut brevi confossis adversariis in pace vacet studiis melioribus. Controversiarum enim tædium ingens, fructus exiguus. De magnifico viro idem quod tu plane sentio, nec ultra fatigandum censeo. Guenellonis epistolæ amicæ brevi respondebo. Hos ambos interim rogo officiosissime meo nomine salutes, ut et uxorem tuam et filiam; Dominam Guenellonem, Veeneumque, reliquosque amicos nostros communes. Vale, &, ut facis, me ama

Lond. 7 Octob.

1699.

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Amplissime vir,

PRO labore, quem meo rogatu suscepisti, maximas tibi habeo gratias. Gaudeo me ex literis tuis didicisse, quæ episcoporum illius temporis judicio horrenda illa crimina fuerint, non nisi atrocissimo ignis supplicio luenda. Video quandoque unum idemque dogma diversis verbis enuntiari, atque ita, quod uno comprehendi poterat articulo, in plures distendi, proculdubio ut plurium hæresium reatus tam atroci supplicio prætexi possit. Malim dogmata ipsis eorum, qui ea professi fuerint, verbis legere expressa; sic certus forem, me non legere consequentias, sed ipsa dogmata, eaque non terminis odiosis concepta, forte in alienum sensum detorta, sed ipsis autorum verbis nude & candide enuntiata,nihilque continentia, nisi quod ipse, cujus causa agitur, pro suo agnoscit. Quando autem procedendi modum video, ad sancti tribunalis instar omnia exacte esse conformata, non sine dolore, agnosco. Bartholomæi Legatt, supplicium, verum suppresso illius nomine, laudat Casaubonus, in epistola dedicatoria in Exercit. ad Baronium. Wightmani supplicium paucis narrat Gibertus Clerke, in Antinicænismo contra Bullum, p. 30. Utriusque autem latius describit Gerardus Croesius Historia Quakerianæ, lib. iii. p. 479. Verum licet non penitus illorum

suppliciorum ignarus sim, rem mihi fecisti longe gratissimam, quod pleniorem hæresium ipsis attributarum historiam miseris: multa hactenus mihi ignorata, & scopo meo apprime inservientia, me docuisti. Verum unum est quod desidero, nomen autoris ex quo historiam Legatti & Wightmani habes: illud enim in epistola tua non reperio. Tum & leviculum erratum, fortasse calami festinatione, commissum est. Ais Hammonto auriculas amputatas in foro Norwicensi, 13 Maii, & postea 12 ejusdem mensis illum vivicomburium passum. Atqui dies duodecimus antecedit decimum tertium. Præter hæc supplicia legi in Burneti Historia Reform. Eccl. Engl. ad annum 1549, sub Eduardo VI. vivicomburium Johannæ Bocheræ, seu Johannæ de Kent, & Georgii Van Pare, utrumque satis distincte descriptum : itaque nihil est quod hic desidero.

Verum in Mennonitarum scriptis, ad annum 1575; reperio sub Elizabetha, sævam, contra Mennonitas è Belgio profugos, excitatam persecutionam. Narrant nimirum, cœtus suos in Anglia fuisse disturbatos, aliquot suorum in carcerem conjectos, quorum quinque, post varias disputationes & comminationes mortis, ad professionem religionis reformatæ adacti sunt: qui nihilominus in cœmeterio Divi Pauli publico spectaculo fuere expositi, singulorumque humero rogus fuit impositus, quod designabatur ignis supplicium fuisse meritos. Quatuordecim mulieres navibus sunt impositæ, juvenis quidam currui alligatus flagris cæsus, unaque cum mulieribus regno exire jussus, intentata pœna mortis si redirent. Quinque viri in squalido ac profundo carcere detenti sunt, quorum unus in carcere diem suum obiit. Ministri Belgicarum & Gallicarum ecclesiarum Londini reliquos quatuor in suam sententiam pellicere conabantur. Tandem Julii die 22, duo maximi natu, Johannes Petri & Henricus Terwoord, eodem in loco, in quo antehac reformatis ignis supplicium irrogatum fuit, vivi combusti & in cineres redacti sunt, &c. Historiam hanc satis distincte, multisque circumstantiis vestitam narrant Mennonitæ. De hisce nihil prorsus scribit Camdenus: solummodo ad annum 1560, refert Elizabetham anabaptistas & id genus hæreticos, qui in maritima Angliæ oppida ex transmarinsi

regionibus,specie declinandæ persecutionis, convolârant, & sectarum virus in Anglia sparserant, è regno intra vigintidies excedere imperâsse, sive illi indigenæ sive exteri, sub poena incarcerationis & bonorum amissionis. Velim scire, si levi labore fieri possit, an quæ de supplicio hoc narrant scriptores Angli consentanea sint illis, quæ hic ex Mennonitarum scriptis excerpsi. Talia in reformationis opprobrium cedunt. Mihi enim perinde christianæ charitati adversari videtur tribunal de fide, sive id prope Tiberim, sive Lemanum, sive Thamesin constituatur: eadem quippe exercetur crudelitas, licet alio in loco & ab aliis hominibus. Et ut nostrate proverbio dicitur, "Idem est monachus, sed alio indutus cucullo." Judicium tuum de Allixii & Anonymi libro audire gestio. In hoc argumento quæstionis cardinem verti a vestratibus credi miror. Ego nihil causæ principali contra Judæos deesse credo, etiamsi hoc argumento destituatur. D. Clerici Epistolæ Criticæ nondum prodeunt; propediem vero eas expectamus. Vale, vir amplissime, Tui amantissimus,

Amstelod. 6 Nov.

1699.

P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

RECTE quidem mones, vir amplissime, errore festinantis calami transpositi sunt characteres numerales, & 12 scriptum pro 21: nam 21 Maii Hammontus passus est vivicomburium. Quereris insuper, idque none sine causa, quod nomen auctoris, ex quo historiam Legatti & Wightmani hausi, omiserim. Id autem negligentia non factum mea est. Libellus prostat Anglicè, cui titulus, "The history of the first fourteen years of king "James;" i. e. Historia quatuordecim primorum annorum Jacobi regis. Autor nomen suum tacuit. Huic libello annectitur ad finem tractatulus, cui titulus, "A true "relation of the commissions and warrants for the con"demnation and burning of Bartholomew Legatt and "Edward Wightman, the one in West-Smithfield, the "other in Litchfield, in the year 1611, signed with king "James's own hand."

De Mennonitis quod quæris, nondum aliquid ex nostris historicis eruere mihi contigit, quod tibi satisfaciat, vel lucem afferat: forsan quia idonei hic rure non ad manus sint scriptores, quos consulam. Ne tamen tibi in tam desiderato opere quicquam, quod in me est, opis tibi desit, id negotii dedi ingenuo doctoque amico, ut si qua opera reperire possit, inter autores nostros, illius rei monumenta, id totum quicquid est, excerptum ad me transmittere velit. Quamprimum aliqua testimonia, ad rem tuam facientia, mihi oblata fuerint, tibi confestim transmittenda curabo.

Allixii librum, quamprimum prodiit, coëmi, animo legendi, sed otiose hactenus præ manibus jacuit, nec dum, sive per valetudinem, sive per alias avocationes, legere licuit; spero propediem pinguius & fructuosius otium. Quid de eo audias interim mihi dicas. Quidam apud nos valde paradoxam credunt, doctrinam trinitatis Judæis tribuere, & stabilimentum istius dogmatis è synagoga petere. Alii è contra dictitant, hoc jugulum causæ esse; & hoc fundamento stabiliri orthodoxiam & everti omnia unitariorum argumenta. Quid ipsa res doceat, aveo videre, opem enim in hac causa à Judæis & Rabbinis olim non expectavi. Sed lux semper gratissima, undecunque affulgeat.

Domina Masham reliquique ex hac familia te plurimum salvere jubent. Nosque omnes tibi tuisque omnibus felicem annum exoptamus. Vale, vir optime, &, ut facis, me ama

Oates, 6 Jan.

Tui amantissimum,

1700.

J. LOCKE.

Veenium, Guenellonem, Clericum, reliquosque nostros, quæso meo nomine officiosissime salutes, quibus omnibus felicem hujus sæculi exitum & futuri introitum opto.

[blocks in formation]

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime,

QUOD hactenus ad amicissimas túas siluerim, ulla tui oblivione factum credas nolim. Multa responsum distulere; præcipue quidem tristis ille casus tibi satis notus, & moeror inde contractus. Ego ad studia, hoc infelici casu multum languentia, reversus sum; recuperata jam sanitate, quæ valde afflicta fuit. Relegi epistolam tuam ; video nihil eam continere quod promptum responsum flagitet; attamen benevolus tuus affectus, quo propositum meum promovere contendis, citius merebatur responsum: tu autem tarditatem facile condonabis mærori meo.

De Bilibra hic apud nos altum est silentium. Verum vidi reverendissimum episcopum Bathoniensem & Wellensem, in præfatione tertiæ partis contra Judæos, eam breviter & generatim oppugnâsse. Ego velim genuinum statum controversiæ ingenue ac terminis minime ambiguis proponi, & argumenta candide ac solide in utramque partem expendi, quod prolixiorem tractatum & animum non studio partium abreptum, sed veritatis sincere studiosum, requirit. Prodiit hac hyeme liber Gallice scriptus, cui autor titulum præfixit, "Le Platonisme dévoilé." Autorem jam obiisse præfatio docet. Dicitur in Anglia scriptus, indeque huc missus, ut in lucem. edatur. Quamvis eruditus sit tractatus, multis displiciturum credo: & licet ego discrepantes de religione sententias, sine ulla erga autores indignatione, investigare soleo, non possum tamen dissimulare, aculeatos ipsius sarcasmos in materia sacra mihi quam maxime displicere: licet enim credere posset, adversarios, quos oppugnat, illos meruisse; materiæ tamen quam tractat majestas cohibere eum debuisset, ne hic quicquam gravitati christianæ adversum immisceret. Tum & prudentiæ fuit, mordacibus ejusmodi sarcasmis adversariorum contra se ac suos indignationem, alias satis acrem, non magis exacerbare. Audio plura illius exemplaria in Angliam esse missa; quare à te visum esse nullus dubito.

Burmanni filios, dehortantibus nequicquam amicis, contra me tractatum scripsisse aiunt, eumque jam sub

« السابقةمتابعة »