صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

beneficia, aut eas quas habeo & semper habebo gratias, æquare possint; tuis tamen rogo quibus potes verbis maxime ornes. Ut me hic ulterius pergentem detinuit valetudinis ratio ad dom. Guenellonem scripsi. Amonitas loci, & si non desidia, saltem quietis amor, & molestiæ, quam in itinere perpessus sum, aversatio adhuc detinet. Deambulationes hic, quibus quotidie prægressum ulciscor otium, valde jucundæ sunt; sed longe jucundiores forent, si aliquot vestrum expatiandi haberem socios, quod tam mei quam vestri causâ continuo opto, præsertim sic favente cœlo: nec enim credo sanitati incommodum esset, præsertim dominæ Guenelloni, cujus infirmis pulmonibus & valetudini parum robustæ prodesset maxime, credo, hic serenus & liber aër. Quid agatur apud vos, præsertim nostrorum respectu, ad me perscribas rogo; præsertim me de tuâ amicorumque nostrorum valetudine certiorem facias. Sum

Tui observantissimus,

Cleve, 28 Sept.

1685.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

DUAS à te, vir amplissime, officii & benevolentiæ plenas hic accepi literas; nec ingratus tibi videbor, spero, si ad singula, prout oportet, non fuse respondeam, temporis angustiâ impeditus. Hoc unum enixè rogo, ut des operam, ut de adventu comitis Pembrokiæ per aliquem tuorum amicorum Haga degentium certior fiam, transmisso ea de re, vel ad me, vel ad te, nuntio. Dux copiarum Brittannicarum futurus, huc adventat, si jam non adest, quotidie expectatur. Meâ multum interest, ut quam fieri potest maturè illius accessum cognoscam. Hoc cum dixero, satis scio te omnem curam operamque in eo locaturum, ut quam celerrime id mihi innotescat. De aliis alias, nam tabellarius discedit. Amicos meos, nomine, quam officiosissimè quæso, salutes. Vale, & me, ut facis, ama, Tui observantissimum,

Cleve, 3 October, 1685.

J. LOCKE.

[ocr errors]

Philippo a Limborch Joannes Locke, S. P. D.

Vir Clarissime,

SI duabus tuis amicissimis epistolis parum, vel nihil, à me responsum est, id instanti tabellarii discessui imputes, rogo, nec credas me tam rebus meis intentum tuæ vero consuetudinis & jucundissimi juxta ac doctissimi sermonis negligentem, ut omnia de meis negotiis, de tuis gratissimis literis nihil dicerem, nisi gravis aliqua subesset causa, cur de adventu comitis Pembrokiæ, quam fieri potuit citissimè, certior fierem. Sed jam quo maximè propendet animus, ad te, vir optime, & scripta tua redeo, in quibus primo accuso amicitiam tuam de me & meritis meis tam magnificè, de vestris erga me officiis & beneficiis tam exilitèr, loquentem. Hi sunt, fateor, magnæ & non ficta amicitiæ aliquando errores, de quibus ideo queror, ut mihi aliter de iisdem rebus sentienti ignoscas, & me credas amicitiæ & gratitudinis dictata sequi, cum in eâ persistam sententiâ, aliqua me apud vos accepisse beneficia, quibus respondere verbis nec possim, nec debeam. Et nisi vos omnes in re, contra quam par est, voluntati meæ obstare viderem, tuam ego hic opem implorarem, ut hanc mihi velles eximere ægritudinem, & tuâ autoritate, quâ plurimum apud præstantissimum Veenium polles, huic querelæ tam justæ finem imponeres. Si quod videris promittere, sed heu! longum abest, his in collibus & sylvarum umbrâ, tuâ frui daretur & amicorum nostrorum consuetudine, crederem ego specimen aliquod aurei rediisse sæculi. Nam virtus, benignitas, pax & fides in sylvis solum degebant, quibus in urbanorum hominum frequentiâ vix datur locus. Sic cecinerunt poe tæ: an aliquid aliud nos docent historici, hoc tempore non est mihi inquirendi animus. Gaudeo fratrem tuum convaluisse, & sine graviore aliquo symptomate. Locum illum epistolæ tuæ, ubi scriptorum tuorum memineris, non sine moerore legi; sentio quantum ex dis cessu meo fecerim jacturam, & voluptatis & eruditionis, quod non legerem reliqua tua scripta, ex quibus non minorem mihi lucem promitterem, quam ex jam lectis, multo cum fructu, percepissem. Si vis ut sincerè &

apertè dicam, nullibi reperi opiniones magis dilucide propositas, argumentorum rationibus melius subnixas, à partium studiis longius remotas, & veritati per omnia magis conformes. Hoc me ex animo proferre dubitare non potes, cum me tam importunè, tam deditâ operâ, criticum tam paucis potuisse dentem malignum imprimere patet. Sed me miserum! magnam partem fructûs, quem ex istâ meâ criticâ severitate mihi proposui, perdidi. Plurima enim, quæ inter legendum notaveram, non tam tui corrigendi, quam mei informandi, feci animo, de quibus tecum ulterius inquirendum statueram. Non est igitur, quod mihi tanto ardelioni gratias agas; satis est, si vehementi nimis inquisitori, & culpandi ansas studiosè quærenti ignoscas. Quanquam non malè pictæ tabulæ indicium est, si quis cogatur in eâ quærere nævos. Utinam quæ ego meditor, eo essent scripta idiomate, ut tu poteris vices rependere, reperires te ulciscendi copiosam materiam. Quod scribis de critici critico facile credo; quam primum enim attigi istum undecimæ epistolæ locum, videbar mihi audire obstrepentium exclamationes, quasi de religione omnino actum esset, nôsti hujusmodi hominum mores, quo minus heterodoxum aliquid possint refellere, ne nihil in causa Dei agere videantur, tanto magis clamoribus, incusationibus, calumniis insurgunt. Fateor argumentum istud modestè proponendum fuisse, & cautè tractandum, sed tamen ejusmodi est, ut mereatur tandem summâ cum acribiâ discuti. Si omnia, quæ in sacris libris continenter, pro theopneustis paritèr habenda, sine omni discretione, magna sane præbetur philosophis de fide & sinceritate nostra dubitandi ansa. Si è contrario quædam pro scriptis pure humanis habenda: ubi constabit scripturarum divina autoritas, sine quâ corruet religio christiana? quodnam erit cri terium? quis modus? adeo ut in hâc questione, si quâ aliâ, maxime fundamentali, summâ cum cautione, pru dentiâ modestiâ agendum, præsertim ab eo cui, uti credo, jam non nimium favent ecclesiasticæ potestates & theologorum classes. Sed signa cecinerunt, & ex,

[ocr errors]

*Sentimens de quelques theologiens d'Hollande sur l'histoire cri tique du P. Simon,

pectandus est conflictus. Ego, qui ubique solam quæro veritatem, eamque, quantum capere possum, sive inter orthodoxos reperio, sive heterodoxos, pariter amplector. Fateor aliqua esse in eo scripto, quæ mihi plenè non satisfaciunt, alia quibus respondere non possum; de illis ab authore libenter responsum acciperem, si commodum existimas, de his tuum quæro judicium.

I. Ni fallor, author sæpius utitur contra apostolorum continuam inspirationem hoc argumento, quod scil. multa ab illis dicta invenimus, quæ sine auxilio spiritus sancti dici poterant; quod tamen concessum, contra divinam sacræ scripturæ autoritatem & JEOVEUslav nihil concludit. Asseritur in s. scripturâ constans per omnia & infallibilis veritas. Si quid autem dicit sanctus Paulus Act. xxiii. (V. 241,) quod cœlitus ipsi revelatum non erat, id nihil detrahit certitudini scripturæ, quandoquidem ejusmodi res esset, quam certò & infallibilitèr cognoscere potuit, sine revelatione divinâ. Quæ sensibus & certâ cognitione apostolis constabant, non opus erat revelatione, ut earum historia, ab apostolis tradita, pro indubitatâ haberetur. Itaque metuo ne homines suspicentur hoc argumentum potius quæsitum, quam è

re natum.

II. EXPLICATIO illius promissi Joan. xvi. 13. quam fusè tradit p. 256. nequaquam mihi videtur posse accommodari apostolo Paulo, si quis attentè legat illius historiam Act. ix. & seq. Unde eni mille evangelii hostis, &, ut ipse alicubi fatetur, ignarus, poterat tam cito devenire mysteriorum evangelii interpres & præco, sine inspiratione supernaturali & divinâ? V. Act. ix. 19, 20.

Hæc aliqua eorum, quæ mihi inter legendum parum satisfecerunt, alia fuerunt, quorum oblitus sum: sed quid ad hæc dicat author libenter scirem. Verum cum plurima alia sunt quæ videntur omnimodam s. scripturæ infallibilitatem & inspirationem in dubium vocare, quibus fateor me non posse respondere, enixè rogo ut quid ea de re sentias, mihi explicare non graveris: multa enim, quæ in libris canonicis occurrebant, jamdiu ante tractatus hujus lectionem, dubium me & anxium, tenuerunt, & gratissimum mihi facies, si hunc mihi adimas scrupulum. Cum summâ, quæso, amicitiæ, gratitudinis & existimationis significatione hanc inclusam hospiti

meo optimo tradas. Illiusque & tuam & Guenellonis fœminam, meo nomine salutes, reliquosque nostros omnes. Vale, & longas epistolas scribenti ignoscas, nam tecum loqui haud facile desisto.

Cleve, 6 Oct, 1685,

Tibi divotissimus,

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P, D.

QUANQUAM longo usu ad alia hujus vitæ incommoda occaluit aliquatenus mens mea, à consuetudine tamen tuâ, vir doctissime & amicorum optime, me divelli, sine magnâ animi ægritudine, pati non possum. Tu enim me eruditione tuâ instruere, judicio confirmare, consilio dirigere, & amicitiâ & comitate solari solebas, quotidianum curarum mearum perfugium: sed ita plerumque mecum agi solet, ut ubi & quibuscum esse maxime cupio, refragante fortunâ, rarò permissum sit. Devorandum igitur, ut potero, hujus absentiæ tædium, quod frequentibus tuis literis levare debes, jam præsertim dum tempus & otium tibi permittunt adversarii illi, qui domi suæ prælia tibi meditantur. Hoc te in quo jam sumus sæculo expectâsse non dubito. Si candidè, & ut veritatis amici argumentorum pondere tecum agant, tibi scio non displicebunt, qui veritatem amplecteris, undecunque venientem. Sin iracundè, veteratoriè, malignè, paucis placebunt, nisi sui similibus; quicquid demum acciderit, hoc certum est, quod tu illæsus, victorque abibis, quia veritatem, quæris, non victoriam. Sed ut verum fatear, ego à rixosis hujusmodi disputatoribus non multum expecto, qui in alienis convellendis, non suis adstruendis, quærunt gloriam, Artificis & laudem merentis est ædificare. Sed pugnaces hosce sibi & curis suis relinquamus. Si quid in B placidus & liberalius reperisti, gaudeo: pacificorum vellem quotidiè augeri numerum, præsertim inter reformatos, inter quos nimium quotidiè seruntur lites. Inimicus homo facit hoc. Alterius sunt indolis amici, quibus hic, te favente, familiaritèr utor. Uterque Grævius

« السابقةمتابعة »