صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quan

voluntate aut amicitia ortum, tibi, quæ tua est in amicos lenitas, excusatum fore. An tu mihi An tu mihi egove tibi novissime literas dederim, quærere nolo. Satis egomet mihi culpandus videor, quod tam diu careo fructu suavissimæ tuæ consuetudinis, & magnus mihi dolendusque in curriculo vitæ meæ hiatus apparet, qui destitutus literarum inter nos commercio, vacuus ea voluptate fuit, quæ maxima cum sit, ex benevolentia solum mutuisque amicorum sermonibus percipitur. Præteritam hyemem cura infirmæ sanitatis rure totam absumpsit. Nisi quod negotia nonnulla importuna subinde irrepen`tia totum, id, quicquid erat temporis, quod amicis destinaveram invito abriperent. Adeo ut non in tuo solum, sed & multorum mihi amicissimorum ære alieno sim, nec quomodo me redimam scio, si taciturnitas mea nomine negligentiæ suspecta sit. Tu, scio, humanior es quam ut eo me condemnari velis crimine. quam enim tardior aliquando mihi in respondendo calamus, animus tamen nunquam deficit, & si quando hac utor libertate, erga eos solum utor, quibuscum non solummodo vitam civilem, sed intimam solidamque amicitiam mihi colendam propono, quibus multum me scio debere, & quibus insuper cupio me plurimum debere. Ego nuper Londinum profectus post octidui incommodam & anhelosam moram præpropero reditu huc me recipere coactus sum. Hæc pulmonum imbecillitas me brevi spero restituet pristine otio. Valetudinario seni quid restat præter vota pro patria? Naturæ & imbecillitati cedendum est. Hoc mihi si concedatur, libri & literæ, amicorumque interrupta vel impedita commercia, optima illa senectutis oblectamenta, redibunt. Quid enim in republica literaria agatur, civili implicato vix scire vacat. Apud nos sane disceptationibus & rixis maximam partem impenditur scripturientium atramentum. Si disputantium fervor solo veritatis amore * accenderetur, laudanda esset litigantium industria & contentio; sed non ita semper tractantur argumenta, ut ea ad veritatem stabiliendam elucidandamve quæsita, credere possis. In mea de Intellectu Humano dissertatione jam tandem aliquid repertum est non ita sanum, idque à viris haud infimi subsellii reprehensum. Si quid ego eorum argumentis edoctus reprehensione dignum

reperirem, gratus agnoscerem, & haud invitus corrigerem. Id cum non sit, rationem mihi reddendam censeo, cur non mutaverim sententiam, cum nihil reperiam in ea à veritate alienum. Hæc mea defensio aliquam partem præteritæ hyemis, prout tulit valetudo, occupatam habuit. Sed quid ego te moror nostris nugis? Quid tu illic, vosque alii, studiis utilioribus intenti agatis, aveo scire. Næ ego iniquus officiorum exactor, si à te festinatas postulem literas in scribendo ipse tantus cessator. Verum tu scio id facies ne nimis serio mihi irasci videaris. Vale, vir optime, &, ut facis, me ama, Tui studiosissimum,

Oates, 4 Mar. 1696-7.

J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime,

MENSE Martio scripsi tibi epistolam satis prolixam. Hâc æstate cum viris aliquot primariis sermonem de variis habui: inter alia incidit sermo de tractatu, de quo, in superioribus meis, judicium meum scripsi. Omnes eum summopere laudabant. Umus vero titulum sibi non satis placere affirmabat; tanquam nimis exilem pro dignitate materiæ, quæ toto libro tractatur. Autoris hujus longe diversum aiebat fuisse institutum à plerorumque scriptorum consuetudine, qui exigui pretii libris titulos magnificos præfigere solent: hunc autem libro magnifico exilem præfixisse titulum. Oportuisse titulum aliquatenus respondisse dignitati operis, ut & ille posset lectores allicere. Alius vir (idem qui tibi antehac Sladum nostrum commendatum esse voluit, quod tibi soli dictum velim) se bis tractatum illum perlegisse aiebat: laudabat illum summopere, autoremque fidei christianæ objectum, quod præcipuum totius libri argumentum est, solidissime probâsse affirmabat; unum desiderabat; nim. quod autor am statim ab initio vulgarem de peccato originis sententiam rejecerit ac refutaverit, potuisse autorem, intacta illa sententia, nihilomi

[ocr errors]

nus præcipuum tractatus sui argumentum adstruere: nunc multos, quorum mentibus alte sententia illa incedit, lecto libri initio, antequam ad principale ejus argumentum accedant offendi, atque ita præjudicium contra autorem concipere, ut sequentia non ea animi serenitate quæ requiritur, legant, sicque alieniores reddi: cum potius ipsorum benevolentia captanda fuisset, ut judicio integro expendant sententiam, veram quidem, sed communi theologorum appetitui minus consentaneam; qui omnes ferme fidei christianæ aliquid de suo admixtum cupiunt; quasi ea suo cœtui peculiaris sit, & alii ab illa excludantur. Qui error ut ipsorum animis eruatur, alliciendi potius sunt, quam assertione alieujus dogmatis sibi minus probati alienandi. Candide tibi scribo quid viri hi desideraverint. Hac occasione, ut fieri solet, sermo ad alia deflexit, & quidem quibus argumentis solidissime unitas Dei probetur. Idem ille vir primarius affirmabat, se argumenta quædam irrefragabilia requirere, quibus probetur ens æternum, seu per se existens, seu undiquaque perfectum, esse tantum unum. Desiderabat quædam in argumentis Hugonis Grotii, libro primo de Veritate Religionis Christianæ. Addebat, audivisse se tractatum tuum de Intellectu Humano in linguam Gallicam verti; multum se tribuere judicio tuo, ac summopere versionem illam desiderare. Quæsivit ex me, num in illo tractatu etiam unitatem entis à se existentis adstruxisses? Ego me ignorare respondi, qui tractatum, utpote lingua mihi ignota conscriptum, nunquam legerim. Voluit itaque tibi serio per me commendari, ut si in tractatu quo quæstionem hanc intactam reliqueris, illius adstructione tractatum augere velis, unitatemque entis independentis solide adstruere. Manifestum videtur ens independens, quod omnem in se complectitur perfectionem, unicum tantum esse: ille tamen hoc ita probari cupiebat, ut argumentum nulla parte laboraret. Ante triduum aurem mihi vellicari jussit, & à me quæri, an jam ad te scripsissem, & aliquod à te responsum accepissem. Non credideram ipsum id tam enixe voluisse; sed quia video rem hanc ipsi cordi esse, scriptionem meam ulterius differendam minime statui. Rogo, si id negotia tua permittant ut mihi responsum scribas, quod

ipsi prælegere possim, ita tamen temperata tua scriptione, ut minime subolere ipsi possit, me tibi ipsum aliquatenus indicâsse; posses ita respondere, quasi ego tibi scripserim, viros quosdam eruditos de hac materia disserentes, ex ipsis aliquem, qui te magni æstimat, de ea tuum voluisse audire judicium, & ut quæstionem hanc in tuo de Intellectu Humano tractatu expenderes desiderâsse. Vides quam aperte tecum agam, & quid ab amicitia tua expectare ausim. Hagam Comitis nuper excurri; salutavi honoratissimum Comitem Pembrokiensem, & per integram horam varios cum ipso, etiam de rebus theologicis, sermones habui. Virum in tam excelsa dignitate constitutum tantum in rebus sacris studium posuisse summopere miror. Ita sermonibus ejus afficiebar, ut vix per semihoram ipsi adfuisse mihi visus sim, cum tamen ab eo digressus integram horam esse elapsam deprehenderim. Ego viro illi excellentissimo longævam vitam precor, ut regni Anglicani negotia ipsius auspiciis feliciter administrentur: tibi vero valetudinem prosperam, ut cogitata tua orbi erudito communicare possis. Vale, amplissime vir, & salveat plurimum Domina Masham. Salutant te uxor mea & filia.

Amstelod. 8 Oct. 1697.

Tui amantissimus,

P. à LIMBORCH.

Lettre de Mr. Locke à Mr. Limborch.
Monsieur,

SI mon nom est venu à la connoissance de ces habiles gens avec qui vous entretenez quelquefois, & s'ils daignent parler de mes écrits dans les conversations que vous avez avec eux, c'est une faveur dont je vous suis entierement redevable. La bonne opinion que vous avez d'une personne que vous voulez bien honorer de votre amitié les a prévenue en ma faveur. Je souhaiterois que mon Essai concernant l'Entendement fut écrit dans une langue que ces excellens hommes pûs

sent entendre, car par le jugement éxact & sincere qu'ils porteroient de mon ouvrage, je pourrois compter surement sur ce qu'il y a de vrai ou de faux, & sur qu'il peut y avoir de tolerable. Il y a sept ans que ce livre a été publié. La premiere & la seconde édition ont eû le bonheur d'être generalement bien réçuës: mais la dernier n'a pas eû le même advantage. Aprés un silence de cinq ou six années on commence d'y découvrir je ne sçai quelles fautes dont on ne s'étoit point apperçu auparavant; & ce qu'il y a de singulier, on prétend trouver matiere à des controverses de religion dans cet ouvrage, ou je n'ai eû dessein de traiter que des questions de pure spéculation philosophique. J'avois resolu de faire quelques additions, dont j'ai déja composé quelques-unes qui sont assez amples, & qui auroient pû paroître en leur place dans la quatrième édition que le libraire se dispose à faire. Et j'aurois volontiers satisfait à votre desir, ou au desir d'aucun de vos amis inferant les preuves de l'unité de Dieu qui se presentent à mon esprit. Car je suis enclin à croire que l'unité de Dieu peut être aussi évidemment démontrée que son existence; & qu'elle peut être établie sur des preuves qui ne laisseront aucun sujet d'en douter. Mais j'aime la paix, & il y a des gens dans le monde qui aiment si fort les criailleries & les vaines contestations, que je doute si je dois leur fournir de nouveaux sujets de dispute.

en y

Les remarques que vous me dites que d'habiles gens on fait sur le “Reasonableness of Christianity, &c." sont sans doute fort justes, & il est vrai que plusieurs lecteurs ont été choquez de certaines pensées qu'on voit au commencement de ce livre, lesquelles ne s'accordent pas tout-a-fait avec des doctrines communément reçuës. Mais sur cela je suis obligé de renvoyer ces messieurs aux deux défenses que l'auteur a fait de son ouvrage. Car ayant publié ce petit livre, comme il le dit lui-même, principalement afin de convaincre ceux qui doutent de la religion chrêtienne, il semble qu'il a été conduit à traiter ces matieres malgré lui; car pour rendre son livre utile aux déïstes, il ne pouvoit point se taire entierement sur ces articles, aux

« السابقةمتابعة »