صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

lixiorem vitæ Arminii historiam, quæ multa hactenus exteris ignota continebit. Prodiit nuper apud nos tracta tus Anglici, “quod Religio Christiana, qualis nobis est 66 repræsentata in scriptura sacra, sit summe rationalis,” versio Gallica. Illius autorem volunt multi esse amicum meum. Ego respondeo, mihi nihil de eo constare; & cum autor, quisquis ille sit, latere vult, nostrum non esse conjecturis, ut plurimum fallacibus, indulgere. Ego summa cum voluptate lectioni illius incumbo, & in præcipuo (quod toto libro, de fidei christianæ objecto tractat) argumento illi prorsus assentior. Hoc recte precepto, gravissimas ac acerbissimas in ecclesia christiana dispu tationes feliciter componi posse puto; saltem ecclesiæ, non obstante opinionum diversitate,pacem facili negotio posse restitui: ea enim quæ nunc à plerisque ut unicum ferme christianismi fundamentum urgentur, objecto fidei non comprehendi planum fiet. Quod unicum anathematismis, schismatibus, & odiis tollendis remedium est. Ego, ut videas me attente tractatum hunc legere, omniaque argumenta exacte ponderare, non possum, quin tibi observationem quandam indicem, quæ licet forte non magni videri posset esse momenti, tamen argumento autoris, quo utitur, pondus aliquod afferre potest. Cap. iv, autor ad suæ sententiæ stabilimentum adducit locum ex 2 epist. Joan. ver. 7, quem optime ab ipso allegatum judicio: verum versio Gallica ita eum exhibet, ut, me judice, non exacte exprimat sensum, qui in Græco extat, quique sententiam autoris validius confirmat. Qua ratione eum Anglice expresserit autor, ignoro. Gallice autem ita extat: "Que plusieurs imposteurs se "sont élevez dans la monde, lesquels ne confessent point, que Jesus, le Messie, soit venu en chair:" quæ sensum hunc continere videntur, quod impostores hi non confessi sunt, quod Jesus, qui est Messias, venerit in carne. Græcus autem textus ità habet: 'OTI WOλλoi πλάνοι εἰσῆλθον εἰς τὸν κόσμον, οἱ μὴ ὁμολογῦντες Ιησεν Χρισὸν ἐρχόμε voy v σapul. Quæ posteriora verba ego verto, non, qui non confitentur Jesum, qui est Christus seu Messias, in carne venisse; sed, qui non confitentur Jesus M'essiam, qui in carne venit: non enim est infinitivus in. Græco, sed participium. Hic sensus est longe alius,

[ocr errors]

VOL. X.

oi

E

& autoris hujus scopo multo accommodatior. Priore enim sensu hæc esse impostorum falsa doctrina arguitur, quod non confiteantur Jesum, qui est Messias, in carne venisse. Inde sequeretur quod qui confitetur Jesum, de quo Joannes affirmat quod sit Messias (vox enim Xpisos, per appositionem, hoc sensu est legenda) in carne venisse, maneat in doctrina Christi, ut est ver. 9. Atqui multi, qui non credebant Jesum esse Messiam, credebant tamen Jesum, qui Messias est, in carne venisse. Si posteriore sensu vertantur, tum sensus est, impostores non confiteri Jesum Christum, qui in carne venit; hoc est, non confiteri, quod ille Jesus, qui in carne venit, sit Messias. Confiteri enim Jesum Messiam, est, confiteri quod Jesus sit Messias, seque illius discipulum profiteri; juxta Matth. x. 32. Illum autem Jesum, quem confiteri oportet, describit Joannes, quod sit ille qui in carne venit, & inter Judæos versatus est. Inde sequitur, quod ille in doctrina Christi maneat, qui confitetur quod Jesus, qui in carne venit, sit Messias. Et hæc est sincera fidei in Christum confessio. Eundem esse sensum puto, 1 Joan. iv. 2, 3. ubi similiter non reperitur infinitivus, sed participium nulóra. Non est quidem hæc observatio tanti in hoc negotio, facit tamen ad genuinam textus Græci intelligentiam, & au- ' toris instituto favet. In aliis autem disputationibus, quæ cum Mennonitis nostratibus instituuntur, maximi est usus. Sed tempus est ut abrumpam. Vides tibi cum homine loquace rem esse, qui cum literis suis te compellat, calamo imperare non potest. Vale, vir amplissime, & feliciter age.

Amstelod...............
1696.

Tui observantissimus,
P. à LIMBORCH.

Philippo d Limborch Joannes Locke, s. P. D.
Vir amplissime,

SI omnes in religione eo uterentur candore, quo tu usus es in amicitia, non majorem offensionem inter dissentientes parerent argumenta, quam inter nos nuper

[ocr errors]

peperit diuturnum nimis silentium. Si epistolarum reciprocationem æstimem, an tua major taciturnitas, an mea, dicere non ausim, credo me ea ex parte peccâsse. Ea vero utcunque se res habeat, tu certe humanitate tua & ignoscendo prior effecisti, ut culpa omnino mea sit, eoque magis probrosam mihi sentio, quod tu & levissima quidem reprehensione abstinuisti; negotiorum excusatione, qua pro me apud te usus es, aliquid momenti erga alium habere potuisset, certe tibi me eo nomine excusatum nolim, addere etiam poteram valetudinem, tota præterita hyeme valde incommodam. Sed nec hoc quidem, quo minus tam charo, tam fido amico scriberem, impedimento esse non debuit. Visrem ipsam ut tibi scriberem, semper quæro tempus omnino vacuum, animumque ab aliis curis & cogitationibus liberum; hoc cum raro accidit ita ad voluntatem, ut non ad aliud & magis opportunum tempus rejiciam, de die in diem differendo annus elabitur, & tandem pudor culpæ superveniens tardiorem reddit. Si hoc ignaviæ latebram dicas, non recuso; hoc certo scio imminutæ amicitiæ, vel mutatæ voluntatis non esse crimen; & forsan ut omnia fatear, non expeditus linguæ Latinæ usus fastidium menti non bene se explicanti oggerit. Sed tua amicitia & benevolentia, vir amplissime, omnia superat. Gratulationem tuam, eo, quo tu scripsisti animo, id est, amicissimo, accipio: sed quid tandem mihi, senectutis & valetudinis onere succumbenți, cum negotiorum publicorum tumultu? Secessus mihi jam quærendus esset, & vel annis vel studiis meis quies. Hoc, si mihi credas, & magis aveo, & mihi magis accommodatum credo, sed nescio quo fato, quod alius ambitiose & frustra quærit, alii vel inscio, vel etiam detrectanti tribuitur. Viri istius magni scripta inedita, tua opera proditura, gratulor reipub. christianæ. De libro Anglicano in linguam Gallicam verso, cujus lectioni, cum ad me scripseras, incubuisti, idem tecum sentio, contentionum & schismatum radices evellit, quantum id potest religionis christianæ veritas & fundamentum, si id auctor recte explicuerit, ut mihi videtur; cum vero totum perlegeris, & tuam & aliorum de tractatu illo sententiam scire vellem. Theologis nostris tam confirmistis, quam non-conformistis, displicere audio; reliqui (ut fit) probant, improbantve, prout suo vel alieno innituntur ju

dicio. Quod monuisti de loco Joannis tecum sentio idem est in versione nostra, quem in Gallica observâsti, error; sed ad rem facit, verum appositè magis textus Græcus, quem tu rectissime, ut mihi videtur, interpretaris. Vale, vir amplissime, & me ama,

Lond. 3 Sept. 1696.

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.
Vir amplissime,

CITIUS tuis, decimo quinto demum Octobris die mihi redditis, respondissem, verum quoniam judicium meum de tractatu Anglicano in linguam Gallicam verso petiisti, tempus à reliquis curis vacuum quæsivi, ut tractatum illum elegantissimum uno tenore perlegere, omnia aque illo contenta considerare & expendere possem. Maxime mihi opportunum videbatur tempus hoc hibernum, quo ab exercitiis academicis feriari solemus; sed & illud frigore suo acutissimo non leviter impetum scribendi remoratum est. Legi totum tractatum à capite ad calcem; nec unicâ lectione contentus, eum relegi. Interim huc perlatus est actorum Lipsiensium mensis October, quo compendium tractatus illius, pro doctorum illorum more, nobis exhibetur. Primo aiunt autoris illius, Pockii nomen esse dici (credo eos incerto rumori temere fidem adhibuisse, & in nomine una aberrâsse litera) tum compendio quod confecere, omnia, quibus aliquam autori invidiam conflari posse putant, sedulo enumerant, ut systematum theologicorum contemptum ulcisci velle videantur. Extollunt magnifice Joannem Edvardum, quod præclare hactenus in Anglia contra Socinianam hæresin variis scriptis militaverit, librumque ediderit meditationum quarundam de causis & occasione atheismi, hodierni præsertim sæculi; in quo passim autoris hujus anonymi sententias, ut periculosas & à socinianismo ac atheismo non alienas, perstrinxit. Subjungunt hisce compendium duorum scriptorum, quorum alterum brevis pro tractatu illo est apologia: alterum Jo

annis Edvardi, titulo, "Socinianism unmasked." Tu illos tractatus rectius me nôsti. Videntur dolere, quod meditationes Edvardi ipsis ad manum non fuerint; alias & illarum compendium habuissemus. Systema theologiæ me scripsisse nôsti: non tamen eo in pretio apud me systemata sunt, ut non hunc exiguum tractatum multis systematibus præferam; imo plus veræ theologiæ ex illo, quam ex operosis multorum systematibus hausisse me ingenue profiteor. Sed vero theologiam autor ille tradit nimis facilem, nimis laxam, quæ salutem angustis humanorum decretorum vinculis alligatam minime cupit; nec orthodoxiam ex sectarum confessionibus, sed solo verbo divino arcessit. Hoc crimen est, quod socinianismi & atheismi infami convitio à doctoribus systematicis traduci meretur: non aliter ac si, qui humana placita religiose adorare recusant, eo ipso omnem religionem ejurare censendi essent. Ego autoris in hoc tractatu scopum summopere laudo; scopum suum feliciter assecutum esse, solideque ipsum, quod intendit, probâsse judico. Imprimis placent mihi duo: methodus accurata historiæ evangelicæ, quam cap. ix. tradit, & per quam varia loca in evangeliis, in speciem obscura, feliciter admodum interpretatur: & perspicua illa deductio argumentorum, quibus ostendit, cur D. Jesus Christus, in terris degens, non expressis verbis docuerit se esse Messiam. Hæc autori huic peculiaria sunt, ipsiusque judicium ingeniique perspicaciam clarè demonstrant. In iis autem plurima sunt, quibus præcipium libri sui argumentum, quod est, fidem, quod. Jesus sit Christus, eam esse, per quam justificamur, luculenter confirmat. Habes hic judicium meum de tractatu hoc, quem & tertio relegere statui. Petis autem ut, si quædam in illius lectione observarem, tibi scriberem. Ego in tractatu adeo eximio vix quicquam, quod tibi proponi meretur, observavi: ita sibi penitus me habet assentientem, ut exigua sint, quæ observaverim, quæque principali ipsius scopo nihil officiunt, & quæ forsitan a me non plene intellecta sunt. Quia vero judicium meum requiris, ego hæc, qualiacunque, tibi expendenda propono; non quia alicujus pretii sunt, sed ut morem geram tuæ voluntati. Statim in initio autor dicit, super lapsu Adami fundatam esse doctrinam de

« السابقةمتابعة »