صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

de tuo si quid dicas, cogitare debes & profiteri, quantum ego per te profecerim. Ita enim, si verum dicere liceat, se res habet. Sed noło ulterius ea de re tecum contendere, ne tertium mihi librum mittas. Literas D. Clerici, quas tuis inclusas memoras, nuspiam reperio; spero eas Amstelodami repertum iri & brevi me accepturum. Illum, tuam, tuos, nostros, quæso meo nomine salutes, & me ames, vir amplissime,

Rotterodami, 23 Sept. 1687.

Tui amantissimum,

J. LOCKE

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

INTER cardiaca, & uti nostri vocant, restaurantia, nihil tam efficax reperio quam amicorum benevolentiam. Tuis ultimis literis me maximè recreatum sentio. Jam diu prioribus tuis humanitatis plenis respondissem, si quid certum de valetudine meâ pronunciare ausus fuissem; subinde enim, cum me jam sanum salvumque credideram, recidivam passus, inter spem morbumque diu versatus, distuli ad te literas dare donec certo aliquot dierum experimento me prorsus convaluisse confiderem. Hæc cunctatio ultimas tuas amicitiæ plenas tibi expressit literas, & mihi attulit remedium utilius eo & jucundius, quod mihi à Dno Veenio per Helmontium misisti, summa cum cura & festinatione: quanquam frustra, famula enim per negligentiam eversa phiola inclusum effudit liquorem. Sed jam spero non amplius opus erit remediis, quamvis subinde lævia quædam sentio symptomata, quæ spero non recrudescentis mali esse minas, sed abeuntis reliquias. Hæc ad te sigillatim scribere non vereor, quia de valetudine mea ita solicitus es, ut alio modo tuæ humanitati magis gratè respondere non possim. Gaudeo vehementer te pauco sanguine redemisse quod tibi impendebat malum. Spero te ea cautione & maturè semper

usurum: quamprimum aliquam sentis gravitatem corporis, præsertim capitis vel ventriculi, ad venæsectionem tibi statim confugiendum. Hoc ni facias, de te sano magis metuendum erit, quam de me ægroto. Nos valetudinarii quoddam genus sumus hypocritarum, qui eo non proficiscimur, quo sæpius videmur tendere. Multum tibi, collegis, cæterisque amicis Amstelodamensibus debeo, quibus mea sanitas ita cordi est; nec sperare possum vitam mihi satis diuturnam fore, ut tantam benevolentiam, tuam vero imprimis, prout res meretur, possim agnoscere; hoc velim tibi persuasum habeas me, quantulus quantulus sum, totum tuum esse. Salutes, quæso, quam humillimè, meo nomine, Veeniosque, Guenellosque, & collegas, omnes, illisque dicas mihi eos tam eximios esse medicos, ut magis mihi prosint illorum vota, quam aliorum remedia. Lectissimam tuam fœminam, quam officiosissime etiam salutes. Vale, & ego ut valeam, uti facis, me amando pergeface.

[ocr errors]
[ocr errors]

Rotterod. 20 Oct. Tui, cum amore, observantissimus, 1687.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D. ›
Vir amplissime,

CUM nihil adeo corporis sanitatem foveat & restauret, ac animi tranquillitas, non dubitare potes quin jucundissimæ tuæ literæ, amoris & benevolentiæ tuæ testes, in hac, in qua diu versatus sum, infirma mutabilique valetudine, mihi maximo fuerint solatio. Aliorum medicamentorum me sæpe pertæsum, reficiebant illa tua semper grata, semper suavissima, & cum alia nauseabundus respuerem, salutifera illa sale tuo Attico condita appetentius semper desideravi. Cave igitur ut credas te mihi epistolis tuis creâsse molestiam, nisi simul credere velis ingratam fore convalescentiam, cujus tu amore, cura, studio tuo maximus fuisti fautor, nec destiterunt tantæ amicitiæ indicia decumbentem me ali

quando erigere. Si aliquanto tardius hæc cum gratiarum actione agnosco, nôsti hominem, nec expectare debes morbum me expeditiorem reddidisse. Quanquam, si hæc tibi justa satis videri possit causa, aliquantulum procrastinavi, ut confirmatæ sanitatis nuncium tibi possem mittere, & mihi tecum gratulari convalescentiam, quæ tibi adeo curæ & cordi fuit. Doleo Orobium nobis tam cito ereptum, non quod in eo amiseris triumphi ornamentum, scio enim te, modo veritas vincat, de vincendi gloria parum esse solicitum, quamvis in illo vivente aliqua veritatis confessio non displi cuisset: sed destinaveram in proximis ad te literis petere exactum eorum quæ in inquisitione passus est historiam. Ad hoc me impulit narratio cujusdam Galli, quæ nuper prodiit de iis, quæ ipse, etsi Catholicus, passus est ab inquisitoribus Lusitanis, in Goâ Indiæ. Quæ à Judæo nostro confirmari omnia, vel superari posse, facile crediderim. Quandoquidem vero ille jam ad silentes migraverit, rogo ut tu quicquid istius rei tenes memoriâ, velis chartis consignare, ne intercidat quantum nobis restat methodi istius evangelicæ testimonium. Doleo me non interfuisse collegarum convivio, non quod ostreis caruerim, in hujusmodi enim conventibus nihil mihi minus placet quam pars taciturna, & ejusmodi convivarum sermo aliquid magis sapidum & jocundius salsum habet, quam ipsa ostrea Gaurana. Salutes eos, quæso, meo nomine, uti & optimam tuam fœeminam, totamque Veenii & Guenellonis familiam. Ante duas vel tres septimanas ad Dm le Clerc scripsi, unaque chartas aliquas misi; an recte acceperit aveo scire, jam enim istis rebus vacare incipio: ipsum meo

etiam nomine salutes.

Vale, & ut ipse valeam, amando & scribendo effice.

Rotterod. 30 Nov.

1617.

Tui studiosissimus,

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir spectatissime,

QUANTUMVIS obfirmato animo minas meas non expavescis, senties tamen aliquando, datâ occasione, quid sit irritâsse crabronem, in eo enim genere, merito numerari possit provocatusque iratusque amicus. Nondum vidi acta illa Lipsiensia, ubi tu coram sisteris, sed euge; jam salva res est, incepi, de istius operis merito pretioque aliquomodo dubitare, quod nemo ex systematicis illis reperiret in eo tractatu quod displiceret, nihil enim argumenti aut boni aut novi deberet continere, nec quod supra vulgus saperet, si vulgo placeret. Sed jam vapulans laudo, nec vibices metuo. Benignior his pædagogis si non voluntas, saltem vis est, quam ut eorum virgæ vulnera vel cicatrices relinquant. Conditiones subscriptionum plus semel in Angliam misi, sed hactenus responsi nihil accepi: ego data occasione iterum & ad alios mittam, quo successu nescio: hæc enim & hujusmodi, nisi præsto adsis & hæsitantes impellas, immemores moneas, plerumque negliguntur. Quod de Judæo narras, valde placet: brevi habebitis, spero, quæ sufficient ad justum volumen, in quo sanctitas officii ad plenum depicta, omnium oculos animosque in sui admirationem arripiat Dolendum plane esset tot et tanta sanctitatis exempla in tenebris latere; prodeant tandem in lucem, ut quibus fundamentis stabilitur & propagatur fides, tandem innotescat. De MS. codice ego nihil dico, ante biduum ea de re scripsit ad te Furleius noster. Inde conjicio te aliquando Wetstenium convenire, eaque occasione has inclusas illi tradendas ad te mittere ausim. Scripsi ad illum ante quindecim dies, aliquosque misi ad illum libros, aliosque postulavi, & festinato ad me mittendos, sed nihil audio, nihil respondet. Eoque magis silentium ejus me solicitum habet, quod simul miseram duo volumina Garcilassi de la Vega D° Veenio (cum epistola, quam ad eum scripsi) reddenda, quæ

[blocks in formation]

olim ab eo mutuo acceperam. nomine reliquosque collegas. me ama, ut facis,

Rotterd. 22 Jun.

1688.

Salutes illum, rogo, meo
Vale, vir amicissime, &

Tui studiosissimum,

J. LOCKE.

Philippo d Limborch Joannes Locke, s. P. D.
Vir spectatissime,

SIVE iratum me sive gratum existimari vellem, sentio me jam nimis diu tacuisse. Amicum amico respondisse, crabronem irritanti vindictam retulisse citius opportuit. Sed ego nescio qua ingenii tarditate nec amici nec inimici partes recte ago. An tibi hoc modo placere possim nescio, me Slado nostro (si cum eo ita agerem) valde displiciturum sat scio, qui hujusmodi lentulos æquo animo ferre non potest. Editionem MS.* de quo cum Wetstenio transigebas, dolendum plane est non procedere, & metuo, si jam non procedat illius impres sio, ne intereat tam luculentum historiæ monumentum; quod sane multis, quæ jam omnium manibus versantur, libris longe anteferendum existimo. Multa cum voluptate legi Clerici nostri Tentamen, ut ipse vocat, de antiqua Hebræorum poesi: non parum lucis inde affulsurum psalmis, reliquisque quæ in S. S. extant scriptis metricis, minime dubito. Totum psalmorum librum, sibi ita restitutum, edi optarem: incites illum rogo, ut quantum, per alia negotia liceat, hoc opus festinet. Cuidam meo amico in literis. Hebræis versatissimo cum hoc dixissem, credere non potuit; exemplo persuasus jam credet. Plura habui dicenda, sed adventus amici ex Anglia hic me interpellat, adeo ut in aliud tempus sint rejicienda. Vale & me ama

Rotterod. 30 Julii. .1688.

Tui studiosissimum,

J. LOCKE.

*Historia Inquisitionis.

« السابقةمتابعة »