صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

historiolam scripto consignavit. Cui etiam consonant aliorum qui solennitati illi interfuerunt relationes. Non credo Romæ tanta cum veneratione tantisque sumptibus acta concilii Tridentini inspici. Ridenda hæc forent, si quorundum privatorum inconsiderato zelo agerentur; nunc, quia auctoritate publica fiunt, dolenda sunt. Quid Gallica synodus nuperrime contra D. Clerici versiónem Gallicam Novi Testamenti ejusque notas decreverit, quam frivolæ illius sint criminationes, quam plene brevi scripto edito eas D. Clericus refutaverit, ipse tibi aut jam scripsit, aut brevi, ut credo, seripturus est. Hæc similiaque quando considero, bonæ conscientiæ studio acquiescendum, & neglectis hominum iniquorum molitionibus, veritati ac paci indefesso studio unice litandum, laborumque nostrorum benedictionem à solo Deo, qui è tenebris lucem eruere potest, expectandum esse certus sum. Illius te tutelæ commendo; illum oro, ut omnia tibi largiatur fausta ac salutaria, necnon honoratissimæ in qua vivis familiæ. Salutant te, Dominum ac Dominam Masham, una cum dignissima filia ac filio, uxor ac filia. Salutem etiam à me dices D° Coste.

Tui amantissimus,

Amstelod. Jun. 21, 1704.

P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

PUDET me sane tam diuturni silentii, nec ab infirma & plane fracta valetudine satis excusatum credo, etiamsi admixta etiam aliqua tui reverentia me à scribendo aliquantulum detinuit, satis ex ipso morbo desidiosum. Quorsum enim attinet te eruditioribus sermonibus aptum & commerciis literarum docto liberoque animo dignis, ægrotantis querelis, laboriosisque verbis anhelum scriptorem redolentibus fatigare? juvat tamen experiri amicitiam tuam, veterem amicum, etiamsi senio & morbo mutilum, ad sepulchrum usque prosequi. Nihil sane jucundius, nec est, quod magis animum de

bilem & languescentem refocillat, quam constans & vegeta amicorum benevolentia; magnum perfugium humanæ fragilitatis, in quo reperitur magna pars voluptatis, cum reliqua plane insipida sunt & frustra solicitantur. Gratissimæ igitur mihi fuerunt epistolæ tuæ benevolentiæ & amicitiæ plenæ, nec quantum ex illis solatii perceperim ex taciturnitate mea, sed ex voluptate quam profiteor judicare debes. Ea enim infirmi corporis morbus est, hoc sentientis grati & animi testimonium.

Etiamsi servilium ingeniorum, humana venerantium, exempla cumulate satis mihi obtulit longa dies, nec melior omnino mihi spes est de futuro; donec placuerit Deo optimo maximo ex misericordia sua, secundo filii sui adventu, restaurare ecclesiam ; maxime tamen mihi placuit historia ista, quam in novissimis tuis perscripsisti. Actus ille triennalis, cum omni suo apparatu partim ridiculo, partim superstitioso, habet in se quod & stomachum & splenem moveat: certe cum omnibus suis circumstantiis ita graphice depictus conservari debet, etiam ubi commode fieri potest typis mandari, & in publicum prodire, ut quod privatim obtinet, oculis hominum obversetur, & pudefiant qui sic sacris illudunt, Deique nomen sacrosanctum, placitis inventisque suis, audacter præfigunt. Vitam tibi in utilitatem religionis longam validamque, & in usum familiæ & amicorum tuorum animitùs precor, uti & omnia prospera tibi tuisque. Optimam tuam fæminam filiamque, reliquosque amicos nostros, meo nomine, rogo officiosissime salutes. Hæc tota familia te tuosque salutat. Vale, vir amplissime, & me ama

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

A

COLLECTION

OF

SEVERAL PIECES

OF

MR. JOHN LOCKE.

PUBLISHED BY

MR. DESMAIZEAUX,

UNDER THE DIRECTION OF

ANTHONY COLLINS, Esq.

« السابقةمتابعة »