صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

prælo esse, ac brevi proditurum. Weeyenum habuere continuum instigatorem, qui cum Burmannum purgare non potuit, illius filios in me concitavit, ut ipsi, sub specioso defendendi patris prætextu, inanem in se ac inglorium laborem susciperent: non enim verba parentis sui, nec Spinosa, è libris editis eradere possunt; neque inficiari eadem esse quæ in Spinosa, & parentis sui synopsi Theologiæ leguntur verba. Quæstio facti est, quæ, prolatis ex utroque autore testimoniis, in dubium vocari nequit. Ego talia scripta maxima animi serenitate contemnere possum. Vale, vir amplissime. Salveat Domina Masham cum tota familia. Omnes mei te salutant. Tui amantissimus,

Amstelod. 11 Maii,

1700.

P. à LIMBORCH,

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Amplissime vir,

ANTE hebdomadas aliquot, tuo nomine, mihi datus, est præstantissimus tuus de Intellectu Humano liber, in linguam Gallicam versus. Pro eximio illo dono grates tibi, quas possum maximas, ago. Nondum eum legere potui; verum nunc instant feriæ meæ, quibus ejus fectionem destinavi. Materiæ enim, quæ in illo tractatur, gravitas ac varietas, quam ex capitum indice, didici, summam animi attentionem, & continuatam minimeque interruptam lectionem requirit. Itaque tempus, quo à quotidianis negotiis immunitatem habeo, illi impendam, ut tanto majore meo cum fructu eum evolvam.

Legi in novellis nostratibus, quod & D. Clericus literis tuis confirmavit, te ob ætatem ingravescentem & valetudinem minus firmam, honoratissimi muneris, ante aliquot annos tibi demandati, dimissionem obtinuisse. Equidem institutum tuum minime improbare possum, quinimo laude dignum censeo, quod extremos vitæ tuæ dies, procul à strepitu politico, quieti, studiis ac meditationibus sacris consecrare quam negotiis honestis quidem, attamen nihil ultra vitæ hujus tranquillitatem spectantibus, implicatos habere malueris. Hanc tibi quietem ex animo gratulor, Deumque precor, ut senectutem

[ocr errors]

tuam eximiis, quibus vera paratur felicitas, donis magis magisque exornet, ac quicquid corpusculi viribus decedit, vivaciore mentis acie & spiritus robore compenset.

Tandem prodiit contra me Burmannorum Pietas, is libri titulus est, mole ingens, verbosus, contumeliosis plurimis declamationibus & invectivis refertus. Illi per D. Crucium, fratrem suum uterinum, à civitate Leidensi in collegium rerum maritimarum deputatum, mihi pietatis suæ exemplar tradi voluerunt. Legi illam, sed cum nausea; & nisi in me scriptus fuisset liber, lectionem absolvere non potuissem. Illi in eo summis verbis probare nituntur, parentem suum à me Spinosismi accusatum; & eum prolixe excusare contendunt. Ægerrime ferunt, parenti suo à me ascribi imprudentiam, & quod sine judicio. Spinosam secutus sit. Aiunt parentam suum hæc ex Spinosa cum judicio exscripsisse, ut mere Cartesiana; Spinosam enim in eo libro suam doctrinam nec aperte inculcâsse, nec tecte insinuâsse, sed sola Cartesii dogmata tradidisse. Verum ego non credo Cartesianos hæc quatuor pro suis agnituros. 1. Tota natura naturata non est, nisi unicum ens. 2. Possibilitas & contingentia non sunt affectiones rerum, sed intellectus nostri defectus. 3. Si homines clarè totum ordinem naturæ intelligerent, omnia æque necessaria reperirent, ac omnia illa, quæ in mathesi tractantur. 4. De extraordinaria Dei potentia, qua miracula facit, non immerito valde dubitari posse: quæ tamen omnia in illo Spinosæ libro disertis verbis reperiuntur. Sarcasmis plurimis in parallelismum inter Spinosæ & Burmanni verba ludunt; verum nihil in eo reprehendere, aut falsi arguere possunt. Ego illi libro nihil reponam, præsertim cum ob molem suam non distrahatur & à nemine legatur:

[ocr errors]

"Versiculos in me narratur scribere Cinna: "Non scribit, cujus carmina nemo legit.' Idem mihi cum Martiale dicere licet. Addo, quod quicunque meam contra Weeyenum defensionem legerit, nova defensione non indigebit: qui eam legere non vult, illi nec decem apologiis satisfecero. Vale, vir amplissime,

Amstelod. 20 Julii,

.1700.

Tui amantissimus,

P. à LIMBORCH.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Amplissime vir,

HAC æstate binas ad te literas dedi, quas ad manus tuas pervenisse spero. Dolerem si aberrâssent. Nunc ad te mitto vitam Episcopii, ante plures annos, uti nôsti, à me lingua Belgica scriptam, & præfixam concionibus aliquot Episcopii, quarum exemplar illo tempore ad te misi. Quoniam nunc Latino sermone prodit, à nostro Marco Teute, cum in Anglia esset versa, illius ad te duo mitto exemplaria, quorum alterum filio Domina Masham trades, alterum ut benigno à me recipias vultu, rogo. Videbis ibi specimen aliquod persecutionis in patria nostra, libertatis asylo institutæ; unde quomodo erga integras ecclesias, & ingenuos veritatis confessores, passim sævitum fuerit, facile colliges. Utinam & hodie omnes hanc sævitiam detestentur! verum qua nunc fruimur, quietem, non moderatioribus ecclesiastarum consiliis, sed magistratûs prudentiæ & benignitati debemus; quæ nisiigneum illorum zelum compesceret, eadem hodie, nos quæ olim majores nostros procella obrueret. Jam magnam libri tui eruditissimi partem maxima cum voluptate legi. Omnia mihi mirifice placent. Verum quoniam non tantam linguæ Gallicæ quam Latinæ cognitionem habeo, aliquando ut vim phrasium Gallicarum intelligam, atque mentem tuam distincte percipiam, bis terve quædam mihi relegenda sunt; quod lectionem mihi aliquanto tardiorem reddit; verum molestiam hanc dilucida veritatis explicatione, argumentorumque quibus eam abstruis pondere, abunde compensas. Quando ad finem pervenero, caput xxi. de la puissance, ubi prolixe de voluntate ac hominis libertate in volendo disseris, relegam: quædam enim ibi habeas nova, quæ attentum requirunt lectorem. Ego totum ubi perlegero, candide meum tibi judicium scribam. Verum vix credo in quoquam à te dissensurum, adeo omnia, quæ legi, mihi probantur. Vale, vir amplissime, & salve à me ac meis: salutem etiam officiosissimam dices D. Masham totique familiæ. Amstelod. 30 Octob. Tui amantissimus,

1700.

P. à LIMBORCH.

Joanni Locke Philippus d Limborch, s. P. D.

Amplissime vir,

PRÆLEGIT mihi hisce diebus Guenellonus noster epistolam tuam, quæ te cum asthmate graviter conflictari nuntiabat. Equidem valetudinem tuam afflictam ex animo doleo, eamque tibi firmiorem precor. Sed non sine admiratione ex literis tuis intellexi, te binas tantum hoc anno à me accepisse; cum circa finem mensis Octobris tertias scripserim, quibus addidi duo vitæ Episcopii, à Marco Teute latinitate donatæ, exemplaria, unum tibi, alterum Francisco Cudworth Masham, una cum literis ad ipsum, quæ jamdudum tibi reddita nullus dubitabam. Fasciculus quatuor comprehendebat exemplaria, quorum reliqua duo destinata erant rev. Episcopis Salisburiensi, ac Bathoniensi & Wellensi. Doleo interim etiam epistolam aberrâsse, in qua scripsi magnam me libri tui partem legisse, omniaque maximopere mihi probari. Postea retulit mihi amicus, se Cartesii quosdam sequaces, à quibus aliquot ex prioribus capitibus lecta erant, convenisse; illis maxime displicuisse duo, quæ ego verissima duco; nullas videlicet dari ideas innatas, & animam non esse nudam cogitationem. Verum quid aliud à Cartesii sequace expectes? Alios audivi magnopere librum tuum laudantes, & sententiæ tuæ applaudentes. Ego summa delectatione illum legi, & etiamnum lectionem illius continuo. Verum quoniam non tam exactam linguæ Gallicæ cognitionem habeo, ut phraseon quarundam Gallicarum vim prima lectione assequar, præsertim in materia subtili & ardua, cogor nonnunquam, ut distincte mentem tuam percipiam, lectionem aliquoties repetere. Gratissimum foret, si librum tuum latinitate donatum conspicere quandoque daretur; tum facilius quæ scripsisti intelligerem, & fortasse de quibusdam, quæ de libertate hominis in volendo scripsisti, tecum conferrem. Valde quæ ibi scribis mihi probantur: video te terminos aliquot obscuros aut ambiguos in illa materia elucidâsse; sed nescio an ubique mentem tuam perceperim: relegam integrum caput, & si quid occurrat ad quod hæsito, ingenue ac rotunde ad te scribam, plane persuasus dilucida tua explicatione, omnem (si quæ

sit) obscuritatem disparituram. Sed & ingenue tibi confiteor, mærorem sæpe meditationes meas, quas studiis consecravi, turbare. Verum dabit Deus his quoque finem. Ego ut honesta & non inutili occupatione mororis mei tædium diluam, incepi commentarium in Acta Apostolorum conscribere, sed nova quadam ratione ac methodo, Criticos egerunt Grotius aliique, quorum laboribus mea diligentia nihil addere potest. Itaque omissa critica, aliam mihi interpretandi methodum præscripsi; ut ex historia apostolorum, variisque illius circumstantiis, ac præsertim eorum concionibus, religionis christianæ veritatem ac divinitatem asseram, & qua methodo apostoli contra Judæos eam adstruxerint, ostendam. In hisce explicandis prolixior paulo sum: reliqua huc non spectantia obiter tantum attingo. Quibus alia contra Judæos disputandi methodus placet, meum laborem non probatum iri, facile prævideo. Sed veritati litandum est; & apostolos duces sequi præstat, quam homines affectibus ac præjudiciis nimium indulgentes. Vale, vir amplissime. Deus pristinam tibi restituat sanitatem, ut, quoad vivis, egregiis tuis laboribus publico inservire possis. Salutant te quam officiosissime uxor mea liberique. Salutem à nobis dices Domina Masham totique familiæ.

Amstelod. 18 Feb. 1701.

Tui amantissimus,

P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir colendissime,

EX ultimis tuis 18 præsentis Februarii datis, probe sentio, quam firma, quam immutabilis sit tua erga me amicitia, cum, tribus ante missis ad me silentem literis, quartas addere non dedignatus es, sine reprehensione ulla tantæ & tam criminosa taciturnitatis. Ignoscis video, ideoque valetudinis incommoda non causabor. Penultimas tuas cum fasciculo librorum vel amissas, vel in itinere male hærentes, maxime doleo, quod credide

« السابقةمتابعة »