صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Philippo à Limborch Johannes Locke, s. r. D.

Vir Clarissime,

[ocr errors]

Sı duabus tuis amicissimis epistolis parum, vel nihil, me responsum est, id instanti tabellarii discessui imputes, rogo, nec credas me tam rebus meis intentum, tuæ vero consuetudinis et jucundissimi juxta ac doctissimi sermonis negligentem, ut omnia de meis negotiis, de tuis gratissimis literis nihil dicerem, nisi gravis aliqua subesset causa, cur de adventu comitis Pembrokiæ, quam fieri potuit citissimè, certior fierem. Sed jam quo maximè propendet animus, ad te, vir optime, et scripta tua redeo, in quibus primo accuso amicitiam tuam de me et meritis meis tam magnificè, de vestris erga me officiis et beneficiis tam exilitèr, loquentem. Hi sunt, fateor, magnæ et non fictæ amicitiæ aliquando errores, de quibus ideo queror, ut mihi aliter de iisdem rebus sentienti ignoscas, et me credas amicitiæ et gratitudinis dictata sequi, cum in eâ persistam sententiâ, aliqua me apud vos accepisse beneficia, quibus respondere verbis nec possim, nec debeam. Et nisi vos omnes in re, contra quam par est, voluntati meæ obstare viderem, tuam ego hic opem implorarem, ut hanc mihi velles eximere ægritudinem, et tuâ autoritate, quâ plurimum apud præstantissimum Veenium polles, huic querelæ tam justæ finem imponeres. Si quod videris promittere, sed heu! longum abest, his in collibus et sylvarum umbrâ, tuâ frui daretur et amicorum nostrorum consuetudine, crederem ego specimen aliquod aurei rediisse sæculi. Nam virtus, benignitas, pax et fides in sylvis solum degebant, quibus in urbanorum hominum frequentiâ vix datur locus. Sic cecinerunt poetæ : an aliquid aliud nos docent historici, hoc tempore non est mihi inquirendi animus. Gaudeo fratrem tuum convaluisse, et sine graviore aliquo symptomate. Locum illum epistolæ tuæ, ubi scriptorum tuorum memineris, non sine mærore legi; sentio quantum ex discessu meo fecerim jacturam, et voluptatis et eruditionis, quod non legerim reliqua tua scripta, ex quibus non minorem mihi lucem promitterem, quam ex jam lectis, multo cum fructu, percepissem. Si vis ut sincerè et apertè

dicam, nullibi reperi opiniones magis dilucide propositas, argumentorum rationibus melius subnixas, a partium studiis longius remotas, et veritati per omnia magis conformes. Hoc me ex animo proferre dubitare non potes, cum me tam importunè, tam deditâ operâ, criticum tam paucis potuisse dentem malignum imprimere patet. Sed me miserum! magnam partem fructûs, quem ex istâ meâ criticâ severitate mihi proposui, perdidi. Plurima enim, quæ inter legendum notaveram, non tam tui corrigendi, quam mei informandi, feci animo, de quibus tecum ulterius inquirendum statueram. Non est igitur, quod mihi tanto ardelioni gratias agas; satis est, si vehementi nimis inquisitori, et culpandi ansas studiosè quærenti ignoscas. Quanquam non malè pictæ tabulæ indicium est, si quis cogatur in eâ quærere nævos. Utinam quæ ego meditor, eo essent scripta idiomate, ut tu poteris vices rependere, reperires te ulciscendi copiosam materiam. Quod scribis de critici critico* facile credo; quamprimum enim attigi istum undecimæ epistolæ locum, videbar mihi audire obstrepentium exclamationes, quasi de religione omnino actum esset: nôsti hujusmodi hominum mores, quo minus heterodoxum aliquid possint refellere, ne nihil in causâ Dei agere videantur, tanto magis clamoribus, incusationibus, calumniis insurgunt. Fateor argumentum istud modestè proponendum fuisse, et cautè tractandum; sed tamen ejusmodi est, ut mereatur tandem summâ cum acribiâ discuti. Si omnia, quæ in sacris libris continentur, pro theopneustis paritèr habenda, sine omni discretione, magna sane præbetur philosophis de fide et sinceritate nostrâ dubitandi ansa. Si è contrario quædam pro scriptis pure humanis habenda: ubi constabit scripturarum divina autoritas, sine quâ corruet religio Christiana? quodnam erit criterium? quis modus? adeo ut in hac quæstione, si quâ aliâ, maxime fundamentali, summâ cum cautione, prudentiâ, modestiâ agendum, præsertim ab eo cui, uti credo, jam non nimium favent ecclesiasticæ potestates et theologorum classes. Sed signa cecinerunt, et expectandus est conflictus. Ego, qui ubique solam quæro veritatem, eam

* Sentimens de quelques theologiens d'Hollande sur l'histoire critique du P. Simon.

que, quantum capere possum, sive inter orthodoxos reperio, sive heterodoxos, pariter amplector; fateor aliqua esse in eo scripto, quæ mihi plenè non satisfaciunt, alia quibus respondere non possum; de illis ab authore libenter responsum acciperem, si commodum existimas, de his tuum quæro judicium.

I. Ni fallor, author sæpius utitur contra apostolorum continuam inspirationem hoc argumento, quod scil. multa ab illis dicta invenimus, quæ sine auxilio Spiritus Sancti dici poterant; quod tamen concessum, contra divinam sacræ scripturæ autoritatem et SEOTVEUsia nihil concludit. Asseritur in s. scripturâ constans per omnia et infallibilis veritas. Si quid autem dicit sanctus Paulus Act. xxiii. (V. 241), quod cœlitus ipsi revelatum non erat, id nihil detrahit certitudini scripturæ, quandoquidem ejusmodi res esset, quam certò et infallibilitèr cognoscere potuit, sine revelatione divinâ. Quæ sensibus et certâ cognitione apostolis constabant, non opus erat revelatione, ut earum historia, ab apostolis tradita, pro indubitatâ haberetur. Itaque metuo ne homines suspicentur hoc argumentum potius quæsitum, quam è re natum.

II. Explicatio illius promissi Joan. xvi. 13. quam fusè tradit p. 256, nequaquam mihi videtur posse accommodari apostolo Paulo, si quis attentè legat illius historiam Act. ix. et seq. Unde enim ille evangelii hostis, et, ut ipse alicubi fatetur, ignarus, poterat tam cito devenire mysteriorum evangelii interpres et præco, sine inspiratione supernaturali et divinâ? V. Act. ix. 19, 20.

Hæc aliqua eorum, quæ mihi inter legendum parum satisfecerunt, alia fuerunt, quorum oblitus sum: sed quid ad hæc dicat author libenter scirem. Verum cum plurima alia sunt quæ videntur omnimodam s. scripturæ infallibilitatem et inspirationem in dubium vocare, quibus fateor me non posse respondere, enixè rogo ut quid eâ de re sentias, mihi explicare non graveris: multa enim, quæ in libris canonicis occurrebant, jamdiu ante tractatûs hujus lectionem, dubium me et anxium tenuerunt, et gratissimum mihi facies, si hunc mihi adimas scrupulum. Cum summâ, quæso, amicitiæ, gratitudinis, et existimationis significatione, hanc inclusam hospiti meo optimo tradas; illiusque et

tuam et Guenellonis foeminam meo nomine salutes, reliquosque nostros omnes. Vale, et longas epistolas scribenti ignoscas, nam tecum loqui haud facile desisto. Tibi devotissimus,

J. LOCKE

Cleve, 6 Oct. 1685.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

QUANQUAM longo usu ad alia hujus vitæ incommoda occalluit aliquatenus mens mea, à consuetudine tamen tuâ, vir doctissime et amicorum optime, me divelli, sine magnâ animi ægritudine, pati non possum. Tu enim me eruditione tuâ instruere, judicio confirmare, consilio dirigere, et amicitiâ et comitate solari solebas, quotidianum curarum mearum perfugium: sed ita plerumque mecum agi solet, ut ubi et quibuscum esse maxime cupio, refragante fortunâ, rarò permissum sit. Devorandum igitur, ut potero, hujus absentiæ tædium, quod frequentibus tuis literis levare debes, jam præsertim dum tempus et otium tibi permittunt adversarii illi, qui domi suæ prælia tibi meditantur. Hoc te in quo jam sumus sæculo expectâsse non dubito. Si candidè, et ut veritatis amici argumentorum pondere tecum agant, tibi scio non displicebunt, qui veritatem amplecteris, undecunque venientem: sin iracundè, veteratoriè, malignè, paucis placebunt, nisi sui similibus; quicquid demum acciderit, hoc certum est, quod tu illæsus, victorque abibis, quia veritatem quæris, non victoriam. Sed ut verum fatear, ego à rixosis hujusmodi disputatoribus non multum expecto, qui in alienis convellendis, non suis adstruendis, quærunt gloriam. Artificis et laudem merentis est ædificare. Sed pugnaces hosce sibi et curis suis relinquamus. Si quid in B

placidius et liberalius reperisti, gaudeo; pacificorum vellem quotidiè augeri numerum, præsertim inter reformatos, inter quos nimium quotidiè seruntur lites. Inimicus homo facit hoc. Alterius sunt indolis amici, quibus hic, te favente, familiaritèr utor. Uterque Grævius salutem plurimam tibi dicit. Verrynium sæpius quæsitum nondum domi reperi; hujus septi

manæ dies aliquot extra urbem transegit; cum domum redierit, non diu insalutatum permittam. Vale cum

tuâ tuisque, et me ama

Utrecht, 11 Oct. 1686.

Tui studiosissimum,

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir reverendissime, amicissime, colendissime, SINE fati et ineluctabili prædestinationis vi experior in me ipso, quomodo peccandi initia quandam sensim afferunt secum peccandi necessitatem. Literis tuis amicissimis 9 et 14 Febr. datis respondendi, quamprimum eas acceperam, ansam mihi eripuit rei alicujus agendæ importuna tum festinatio. Sed cum, peracto cum eo quocum mihi res erat negotio, jam decessus illius in Angliam mihi fecerit otium, satis ad literas scribendas vacare mihi videor, nondum tamen nactus sum eam, quâ aliàs usus sum, scribendi libertatem. In hoc silentii crimen rebus aliis impeditus, quasi inscius incidi miser, quod jam tempore auctum penè confirmat pudor. Sic delicta delictis cumulamus semel irretiti, et modesti pariter et pervicaces in vitiis suis indurescunt. Vides quo in statu jam sum, et nisi credere me vis omnia certâ et immutabili necessitate evenire, negligentiæ huic meæ ignoscere debes, ut redeat mihi antiqua mea apud te parrhesia. De Germanâ patrum theologiâ idem tecum planè sentio. Maxima semper fuit, semperque erit Germanorum natio, et pauci sunt in tantâ scriptorum multitudine, qui non videntur eo sub aëre nati. Sed me hac de re à tuâ opinione non esse alienum, non multum miraberis. Aliquid amplius fateor est, quod ego numeros tuos secretos notaverim, et quod tu hoc observaveris. Cave tibi et ignosce quamprimum silentio meo, ne loquacitate tibi magis sim molestus, vides me in secretiora tua penetrare. • Scire volunt secreta domus'-et nôsti quod sequitur, atque inde timeri.' Magicæ hæ metuendæ sunt artes nimis perspicaces, quibus ego non parum mihi placeo, quandoquidem ex

« السابقةمتابعة »