Aeneam: Aen. I, 618 Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Nutritum Aeneam a Nymphis, et quidem Dryadibus, suaviter narratum est in eodem Hymno 258 sqq. Educatum mox in Alcathoi domo, qui eius sororem matrimonio habebat, docet Homerus Iliad. v, 465. 466. Fuit illa Hippodamia, quam e legitima coniuge Eriopide susceperat Anchises; tradente Eustathio ad e. 1. Apud Xenophontem de Venat. pr. inter eos memoratur, qui a Chirone enutriti fuere, figmento historiarum rationi adversante. Pavit tamen Aeneas, more priscae aetatis, armenta in monte Ida; et quidem sub ipsum tempus belli Troiani; nam oppressus ille in solitudine ab Achille vix fuga sibi consuluerat; cumque Lyrnessum confugisset, Achille ad eam urbem oppugnandam advolante, fugatus et inde est Aeneas: Iliad. v, 90-96. 187-194. Latius haec persequutus erat auctor Cypriorum: in cuius argumento apud Proclum * haec habentur: κάπειτα ἀπελαύνει (Achilles) τὰς Alνείου βόας, καὶ Λυρνησσον καὶ Πήδασον πορθεῖ, Idem tamen Aeneas iam antea Paridi comes navigationis in Graeciam additus fuerat: καὶ ἡ ̓Αφροδίτη Αἰνείαν συμπλεῖν αὐτῷ Xɛɛɛ, idem Proclus secundum Carmen Cyprium **). Cum Troiam accessisset, e societatis cum Priamo lege, ut auxilium ferret, simultas inter ipsum et Priamum Priamique filios inciderat; unde et irasci eum Priamo et pugnam detrectare suspicio erat: Iliad. v, 459 sq. Refrixisse videri possunt animi ea de caussa, quod Aeneas magna apud Troianos auctoritate utebatur Iliad. 1, 58. Αἰνείαν θ', ὃς Τρωσὶ θεὸς ὡς τίετο δήμῳ et ε, 467. 8 et quod sublata Priami stirpe regnum sibi promittere visus erat. Eo enim alludit Iliad. ν, 180 Ελπόμενον Τρώεσσιν ἀνάξειν ἱπποδάμοισι (μετὰ, διὰ) Τιμῆς τῆς Πριάμου· etsi eos versus iudicio suo sustulerant Grammatici veteres. Inter Paridem maxime et Aeneam odia exarsisse Menecrates Xanthius tradiderat: cf. Dionys. Hal. I, 48. Aeneae res gestas ab Homero narratas ex Iliade enotare nihil attinet. Congressum eius cum Diomede Iliad. & et alteruin cun Achille Iliad. v ipse Virgilius attigit, dum bis pugnae discrimine ereptum eum a Venere ait Aen. IV, 228. In castrorum oppugnatione unam e turmis ducebat Aeneas Iliad. μ, 98. v, 459. 468 sq., iterum in pugna circa Patrocli occisi corpus cum Hectore primas partes agit o, 484 sq. Quae post Iliadis argumenti tempora gesta sunt, in Quinto Smyrnaeo cognoscere licet. Fuerant enim Aeneae partes *) In Bibliothek der alten Litteratur, I. Band pag. 26. **) eod. loc. pag. 23. VIRGIL, TOм. III. 27 1 in omnibus fere praeliis: unde sup. Aen. I, 488 dici poterat se quoque principibus permixtum agnovit Achivis. Ita interfuit pugnae cum Penthesilea ap. Tzetzam Posthom. 52. 157: in pugna super Achillis corpore vulneratur Aeneas ab Aiace: ap. Quintum III, 281 sq. ipse Aiacem Oilei vulnerat in pugna post Eurypyli adventum: VI, 520 sq. Eminet eius virtus in pugna, qua Philoctetae sagitta Paris vulneratur: X, 26. 76. 112. At eo caeso multo magis XI, 41. 129 sq. ubi et Thetis ab eo avertit Neoptolemum 240. mox e pugna eum educit Venus 289. In oppugnatione Ilii est inter propugnatores de muris, XI, 354. 393. 439. 474. Ea autem, quae sub ipsum Troiae excidium peregerit, narravit Maro lib. II, ad quem cf. Exc. XVII et XIII. Urbem enim videns captam de salute consilia iniit: Quintus XIII, 300 sq. Urbe capta in montem Idam secessit. Apud Lescheum, uti nunc ex Proclo didicimus (p. 38), statim ab ostento per Laocoontem a serpentibus enectum obiecto discessum in montem Idam Aeneas parat. Ad Leschei ductum, quod suspicari licet, exponit nonnulla Quintus XIII, 300 sq. Reliqua post eius discessum diversis docis illustravimus. Actum de erroribus Aeneae Exc. I, et de errorum annis Exc. II, ad lib. III; de accessu ad Siciliam Exc. I ad lib. V; de accessu ad Italiam Exc. IV ad lib. VI, et Exc. II ad lib. VII; add. Disquis. II; de fatis inde ab adventu in Italiam Exc. III ad lib. XII; de praedictionibus deorum, ad quas ille rerum gerendarum cursum rexit, Disquis. II. · EXCURSUS I** De deorum interventu in Aeneide; et unde poetae acceperint ea signa, quae praesentiam numinis arguunt. tum sup. IX, 638. Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo Desuper Ausonias acies urbemque videbat. Non placet, quod cum alibi, ad vs. 802 professus sum, quod in inducendis diis Virgilius, nec de opportunitate et probabilitate, ex caussa idonea aut rerum ordine ducta, nec de varietate sollicitus fuit; nam quoties ad deos redit oratio et ad partes, quas ipsi in rebus gerendis tuendas habent, fere satis habet inserere illam particulam, initio facto a vocula interea, v. c. X, 1 Panditur interea, v. 606 Iunonem interea, XI, 532 Velocem interea; ad quem locum Servius quoque abru ptum et vituperabilem transitum notavit. Aliam rationem poeta h. 1. sequitur, verum et in hac fere eadem chorda oberrat: Apollo tum forte desuper pugnam ad novam Troiam spectabat. Atqui nec aliter Aen. I, 223 Et iam finis erat; cum lupiter aethere summo Despiciens mare-Constitit et Libyae defixit lumina regnis. Iterum lib. VII, 286 Iuno ab Argis redux forte prospicit Aeneam ad Italiae littus classem appellentem, et XII, 134 At Iuno e summo Prospiciens tumulo etc. Defendi forte possunt loca inf. lib. XI, 725 sqq. XII, 792 sqq. Et sunt alia felicius instituta, ut lib. IV, 219 sq. V, 604 sq. Apud Homerum deos sedere et Achivorum Troianorumque praelia prospicere non miramur, cum partes deorum quisque suas tuendas sustineat: at Apollo hic otiosus plane sedere, nec poeta satis provide curasse videri potest, ut eius sollicitudinem de exitu rerum commodo loco commemoraret. Si tamen subtilius ac diligentius deliberes, statim animo occurrent haec: Apollo non modo vaticiniorum de Aeneae et posteritatis in Italia sede auctor, idemque iam apud Homerum Troianis rebus et Aeneae studens, fuit: verum ille etiam inter deos inprimis is erat, qui gentem Iuliam insigni favore, insigniter per pugnam Actiacam declarato (vid. sup. VIII, 704 seqq.), amplecteretur; idemque Palatino templo ornatus fuit. Sed et aliis locis meliorem rationem reperit Maro, ut lib. I, 124 sqq., ubi Neptunus magno misceri murmure pontum Emissamque hiemem sensit; lib. IV,219 audit Iupiter preces Iarbae et sic Didonem Aeneamque respicit. Ut tamen h. 1. Apollinis opera uteretur, inductus maxime Homericis aliquot locis videri potest, inprimis Iliad. ε, 433. 445. g, 323 sq., ubi Apollo Aeneae occursat, priore loco etiam ex praelio vulneratum servat, ut h. 1. Ascanium a praeliando dehortatur. Ceterum idem Apollo paullo post vss. 659. 660 agnoscitur: agnovere deum proceres divinaque tela Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem. Ergo in fuga h. in discessu, Butae formam exuerat Apollo, divinam receperat. Conf. Excurs. XIII ad Aen. I, ubi poetarum huius phantasmatis ornamenta, tractandorumque eorum modi ac viae a me expositae sunt. Originem et caussam huius phantasmatis hominum mentibus subnati partim iam eodem loco pag. 167 (ed. pr. pag. 121) innueram, partim nunc disertius exponam. Scilicet cum nec nostris animis facile sit, quoties numen cogitamus, a specie humani oris ac vultus mentem avocare, quin species aliqua humanae similis menti obversetur, tuin multo magis rudium hominum animis insidet species numinis aliqua et forma humanae similis ; nec aliter id fieri potuit, antequam subtilior philosophia cogitationem de deo ad mentem, Nouv, avocavit. Necesse adeo fuit, ut divinae naturae tribuerentur ea, quae naturae humanae communia sunt: nisi quod maiora pro naturae humanae modulo esse credebantur. Consentit in hoc omnis vetustas, etiam patriarcharum et Iudaicae gentis; consentit omnis barbarorum ac ferorum populorum stirps; ipsa mentis humanae imbecillitas. Iam prouti cultu ingeniorum aut nullo, aut aliquo, aut exquisitiore imbutae sunt gentes, dii aut robore, aut sagacitate et prudentia, aut opibus et potentia excellentes occurrunt; ita ad suae naturae modulum fingit numen humana mens; quoque ea ipsa perfectior et divinae similior aliquando erit reddita, eo veriora et digniora Numine cogitabit. Secundum haec facile est ad intelligendum, quamdiu speciem divinae naturae ad humanam attemperavit antiquitas, ei debuisse opinionem de occursu, apparitione et contubernio deorum familiarem esse; inprimis cum locis adeo, terris et urbibus, deos suos tutelares assignarent. Imbuere ista opinione hominum animos multo magis debuit solitudo ruris ac silvarum; raris hominum commerciis et advenarum accessibus potueruntque credi deorum species oculis obiectae, inprimis hominum, qui religioso metu tenerentur; cf. Od. x, 201 sqq. Opinionem illam acceptam retinuit posteritas, et vulgo narrata in miraculum auxit. Quid? quod ipse sermo hominum rudium nullam aliam, nisi ab oculorum sensu petitam, speciem deorum admittere potuit; quodque in vulgarem loquentium usum conversum hoc fuit, ut, quicquid evenisse dicere vellent, a deo factum et peractum esse dicerent: quod nemini non in Homeri lectione vel paucorum versuum occurrere debuit. Nihil in his esse video, quod mirum videri debeat, quomodo in hominum animos venerit; sed probabili aliquo iudicio humanis ingeniis insidere ea opinio ubique et omni tempore debuit, et adhuc insidet barbaris populis, quotquot divinae naturae forma humana animos habent imbutos, modo non ab omni humanitatis cultu alieni sint, aut per hieroglypha ad animantium formas divinam speciem revocarint; Horum enim, ut olim Aegyptiorum et nunc Indorum mentibus, quae phantasmata ac species sint obiectae, quoties deos cogitant, facile licet assequi; scilicet non posse esse alias quam ipsas illas formas, quas in templis expressas viderant: quo ipso necesse est, innumera iis alia a nostro percipiendi et cogitandi more diversa et aliena occurrere, de quibus nos male ac perperam iudicamus, cum easdem notiones rerum animo non circumferimus. Graeci autem veteres multo magis proclives ad eam opinionem, ut deos specie humana esse crederent, amplectendam esse debuere, quandoquidem iis hoc tamquam proprium tribuitur ab Herodoto I, 131 Tоvs dεovs άveρwло❤νɛis esse, quem locum accurate expositum nuper vidimus ab Abb. Foucher in Mém. de l'Acad. des Inscr. Tom. XXXV pr. Firmata est ea opinio et in habitun animi deducta per signa deorum in fanis et sacellis obvia; cumque ab eadem opinione suorum operum protypum ars accepisset, moxque docte elaborasset, deorum species ad summae alicuius pulcritu→ dinis speciem est adumbrata, certo aetatis et characteris discrimine variata. Profecere iterum ex artis profectu poetae, ita ut v. c. Apollini et Baccho promissa coma, Iovi oris maiestas, et sic porro aliis diis alia, per omnes aetates constarent inter poetas aeque et artifices. conf. Commentationem de formis deorum Graeciae earumque auctoribus Tom. VIII Commentatt. Soc. Gotting. Poetis autem nihil exoptatius esse poterat, quam species deorum humana, vires corporis maiores, motus celerrimus, forma oris pulcerrima, iis illi ita usi sunt, ut ea sibi tamquam propria facerent, inprimis in poesi epica, utque in usum poeticum perpetuum transferrent, inprimis ubi iis vestigiis insistebant, ut deorum ministeriis pleraque exsequerentur: cf. Disquis. I de carmine epico. Neque vero ea opinio praesentiae numinis inter istos quidem populos tolli potuit, nisi ex quo philosophorum subtilior disputatio, et sanctorum vatum accuratior doctrina, ab omni corporis specie ac labe segregavit divinam naturam. Quod si nonnulla ex his videri nunc possunt nota forte ac tralatitia: reputandum est, ea scripta esse ante hos XXXVI annos, cum nondum illa inter nota ac vulgaria haberi poterant; aliis postea frequentata ipso usu progressum accepere. EXCURSUS II De insula Inarime et de Arimis. IX, 715. 716 Tum sonitu Prochyta alta fremit, durumque cubile Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo. Promontorio Campaniae Miseno obiectae sunt insulae Prochyta (nunc Procida) et altera paullo maior, Pithecusa seu Aenaria (nunc Ischia). Pithecusae fere plurali numero efferri solent, seu quoniam Prochyta sub eodem nomine fuit comprehensa, seu quod plures aliquando fuere. Sunt enim auctores, qui Pithecusas ab Aenaria discernant. Esse eas partes continentis avulsas, et constans fama obtinuit (vid. Cluver. Ital. Ant. IV, 4) et ipsa res locorumque facies probabile facit; subterraneis enim ignibus saepe Pithecusae exarserunt. vid. inprimis Strabon. V, pag. 379 f. sqq. Plin. II, 88. Mirab. Aud. 36. conf. Wernsdorf. Excurs. III ad Aetnam Tom. IV, p. 354 sqq. Cum autem veteris sermonis et phantasmatum, quae inde poetae susceperant, ratio ita ferret, ut terrarum motus et ignium subterraneorum explosiones Gigantibus terrae inclusis tribuerent: quod cum primo narrasset de Typhoeo Hesiodus sine omni loci mentione . 859 sqq. fabula haud dubie ex Oriente accepta, deductum est ad Ciliciam, Syriam, lacum Sirbonidem et Asphaltiten, ad Asiae Catacecaume |