صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Huc repetit, iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim, et fontis vada sacra Numici.

Dat tibi praeterea Fortunae parva prioris

242. NUMICI

punxi in fine huius versus, ipso Heynio in Nota fubente. Wr.) 241 Saĺebrosa oratio meo quidem iudicio: Hinc Dardanus ortus Huc repetit, iussisque i. Numici; ad quam tamen neminem offendisse video, ne ad interpretationem quidem: de qua Notam vide. Huc iam in Venetis Ald. aliisque vetustioribus expressum video; et sic Medic. fragm. Vatic., nec aliunde varietas notata, nisi quod Rom. Hunc repetet, iussisque Tyrrhenum et Tybrin et f. v. s. N. Menagii autem pr. Hunc repeti iussis ing. (Abest que etiam in sec. Moret. et sec. Rottend.) Hinc r. Ven. Ita bis dictum esset. hinc Dardanus ortus, Hinc repetit: ut ortus sit a nomine, pro, ortum, hinc, hine inquam, ortum, tò yέvos, repetit, ducit. Hic Serv. Dan. ad IV, 259. Sed in his vocibus hinc, hunc, hic, nunc, huc, semper magna esse solet varietas ex scribendi compendio; ut forte couiicias fuisse: Nunc repetit, iussisque ingentibus urguet Apollo, Tyrrhenum Thybrim et fontis vada sacra Numici. Ut sit: Nunc Apollo repetit, h. e. repetere iubet, Thybrim. Haec saltem Latine dicta essent. Ut tamen ex animo dicam, omnes tres versus inde a verbis: Hinc Dardanus ortus Huc v. Tyrrhenumque alieni esse videntur, aut ex margine serius attexti, ad explendum hemistichium Imperiis egere suis; aut ex variis poetae tentaminibus, quae chartis ille illeverat, a Tucca confecti. (Quod in his versibus salebrosum sit et non Virgilianum, aut nihil est, aut ego caecutio. Sententiam eorum recte expositam ab ipso Heynio in Not. vides. Wr.) 242 Timici et Thymici codd. apud Burmann. 243 Dat sc. Aeneas, et sic vulgo explicatur. Sic oratio ad v. 221 retrahitur: Troius Aeneas tua nos ad limina

66

237. Laudant omnes notum illud ex Iliad. α, 14 Etéμμat' wv ev egoí. De re cf. sup. v. 154. (Hoc est illud, quod infra X, 80. legitur: „Pacem orare ma nu. Wr.) 240. imperia deorum sunt monita, ut iam alibi vidimus, et mox iussa. Huc repetit ad Dardanum referunt Intpp. · post Turnebum: in hanc nos terram, unde orti sumus, repetit, revocat Dardanus et quasi vindicat; neque aliter Donatus. Atqui hoc durum est, si quid video, et ignavum; multo deterior Servii ratio, ut Dardanus nunc Aeneas sit. Saltem Apollo is esse debet, qui repetit Troianos

huc, in hanc terram retrahit, revocat, (Cic. pro Dom. c. 57.: „Vos, qui maxime me repetistis atque revocastis." Wr.) Italiam repetere iubet, et urget ad Tiberim, h. retrahit, adire iubet; adeoque interpungendum: Hinc Dardanus ortus; Huc repetit iussisque i. urguet A. Sed et hoc durum: Apollo repetit huc et urget ad Thybrim. Laborat locus: vid. Var. Lect.

(„repetit, sc. Aeneas.“ Ita Iahnius; non video, quam commode. Mihi quidem haec omnia satis expedita semper visa sunt. Wr.) Numicium a fonte iterum (v. ad 150) designat, ut

245

Munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;
Hoc Priami gestamen erat, quum iura vocatis
More daret populis; sceptrumque, sacerque tiaras,
Iliadumque labor vestes.

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

Obtutu tenet ora, soloque inmobilis haeret,
Intentos volvens oculos. Nec purpura regem

250

misit Dat tibi p. Quod tamen satis durum esse quis non videt? inprimis cum orationis cursus ad Apollinem hoc referat, v. 241, sensu tamen repugnante. Videtur poeta, quae media sunt, secundis curis elaborasse, neque iis cetera satis accommodasse. (Ipsa res quum admoneat, ad Aeneae munificentiam haec spectare, non ita aegre feram levem hanc et facile ignoscendam negligentiam. Wr.) 245 Huc tert. Rottend. ad auras Menag. pr. et sec. Goth. (item Medic. a m. pr. Wr.) 247 Paullo calidior quis coniectare possit: Hoc Priami gestamen erat sceptrum; Assaracique tiaras; Iliadumque labor vestes. cf. Notam. 248 vestis aliquot Burm. 250 obtuitu Franc. et Ven.

poeta, et quoniam Lavinium urbs ad eum locum condenda est. Ponit porro, ut poeta, fluvium ad designandam terram. Nota ratio; sed in Numicii, tamquam sacri fluminis, notione religio aliqua inest. Observata res in Excursu III ad h. lib.

243-249. Dat quis? Aeneas? v. Var. Lect. Dona commendat iterum a personis, quod alibi vidimus poetam decere. conf. I, 647 sqq. 245. craterem vel pateram designat. Virtutem habet oratio, quod tamquam dramatice res repraesentatur, non facta narratur. Hoc Priami gestamen erat: cum his verbis sceptrum tradere putandus est, quod proprie inter gestamina est; nam Servium diadema interpretantem quis audiat? mox tamen adiunxit alia, quae proprie gestari non dicuntur, sed ornant tamen, tiaram et vestes pictas. Summam subtilitatem in his sequi poeta

-

noluit. 247. iura daret vid. sup. I, 507. Ius dicere praecipuum munus veterum regum fuisse notum est; itaque ab hoc munere eorum dignitas declarari solet. Sedent autem ius dicturi cum sceptro. Ad hoc illustrandum Guellius laudavit Apollon. (IV, 1177) et Pindarum (Pyth. IV, 270 sqq.), sed res ex Homero satis obvia. tiaras improprie, nempe Phrygun pileus, quem aliis locis mitram dixit; vid. sup. IV, 216, ibi v. cf. inf. IX, 616. sacer tantum ad venerationem Priami valere videtur, ut augustum significet ornatum. Vestes autem sunt Phrygiae vulgo dictae, a Troianis mulieribus acu pictae, oya yuvainov. Mox eadem purpura picta.

249-258. In primo versu Iliad. y, 217, de Ulysse verba faciente, expressum esse volunt; ninis docte. Communis is est oris habitus eorum, qui stant vel

255

Picta movet, nec sceptra movent Priameia tantum,
Quantum in connubio natae thalamoque moratur;
Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem.
Hunc illum fatis externa ab sede profectum
Portendi generum, paribusque in regna vocari
Auspiciis; huic progeniem virtute futuram
Egregiam, et totum quae viribus occupet orbem.
Tandem laetus ait: Di nostra incepta secundent,
Auguriumque suum! Dabitur, Troiane, quod
optas.

Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino,
Divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,

260

253 in deest Zulich. in connubia Ven. Esse connubjo trisyllabum e superioribus meminimus. 254 volvens a pr. m. fragm. Vatic. et aliquot Pier., ut ad ait continuetur oratio. volvit Fauni pr. Moret. 255 Hinc i. Parrhas. et fragm. Vatic. ab s. Heins. cum potioribus. Alii a sede. provectum aliquot Pier. 256 generos e Servio memorat Burmann. que abest aliquot Heins. (vocare Medic. Wr.) 257 Ominibus Oudart. a m. sec., sed v. IV, 102. huic p. Heins. e Medic. et aliis; (ita etiam fr. Vatic. Wr.) vulgo hinc p. (ut exstat in Palat. Wr.) Goth. tert. hanc. 258 et omittunt multi apud Heins. et Burm., et sane abesse malim. (Saepe ita et in vincta et in soluta oratione adiectivis copula cum relativo et coniunctivo Verbi subiicitur, ut subiuncta haec enuntiatio ipsa sit pro adiectivo. Cuius coniunctivi ratio inde pendet, quod illud et qui idem valet, quod et talis, is que, ut, s. qui. Hinc apparet, quae occupet esse simpliciter narrantis rem aliquando futuram, et quae occupet efferentis virtutem res maximas effecturam. Iam libenter hic retinebis copulam, satis illam quidem Medicei, fragm. Vatic., aliorumque optimorum codd. auctoritate commendatam. Wr.) qui v. fragm. Vatic. a pr. m. (nempe superscripta est a, sed ita, ut nescias, utrum is, qui hanc literam appinxit, quia, an qua, legi voluerit. Wr.) 259 victus ait Menag. di vestra duo Burm. 260 Auspiciumque Menag. pr. 261 nec vobis 262 Troiaeque tres Burmann. 263 est deest alteri Voss. 264 adiungi h. properet Oudart. sociusque cum Brunckio revocavi: (hoc tuetur Medic. apud Fogg.; vid. Q. V. XXXVI, 9. Wr.) in recentiores, puto inde a Dan, Heinsio, venit sociusve. (ita Rom. fragm. Vatic. et 7. 10. 12. Wr.) In codd. utrumque habetur. sociisq. sociisve duo aberrant apud Burmann.

Parrhas.

sedent cogitabundi. Ita inf. v. 291. cf. sup. I, 226. 228. Fauni sortem sup. v. 95 sqq. (Hunc illum, vid. Q. V. XX, 8. Wr.) paribus auspiciis, communicato regno. vid. inf. XII, 190. 191. Sic IV, 102 Communem hunc

ergo populum paribusque rega mus Auspiciis. 258. quae viribus h. fortitudine et virtute bellica; ut sit ẞingiv Homericum; nisi pro imperio dictum accipias.

259-267. augurium suum h. sortem, Fauni oraculum. Mu

265

Si iungi hospitio properat, sociusque vocari,
Adveniat; voltus neve exhorrescat amicos.
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni,
Vos contra regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae,
Non patrio ex adyto sortes, non plurima coelo
Monstra sinunt: generos externis adfore ab oris, 270
Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
Et reor, et, si quid veri mens augurat, opto.
Haec effatus, equos numero pater eligit omni.
Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis: 275
Omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci

265 abhorrescat Witt. 266 Par Ven. 268 nostrae q. i. gentis Menag. pr. qua Rom. 269 patriae tres Burm. (sortis Medic. Wr.) nec Goth. sec. 270 sinant Leid. a m. pr. e. nam affore Ven. e. nam fore Parrhas. g. e. affore regnis Hic Latio Menag. pr. 272 ferent duo Burm. exposcere Oudart. 273 verum Sprot. 274 eligat alter Hamburg. 275 tricentum, trecentum, in Gothanis, ut solent infimi aevi librarii scribere. 276 Omnes ext. Catroeus edidit. v. Burmann.

nera nec sperno, lubens accipio, ut saepe. v. Cerda et Burm. uber agri, ubertas: v. sup. ad 1,531. conf. II Ge. 234. 185 et al. 266. pacis, foederis, et tyranni, regis, utrumque docte dixit, ut poeta. (pars pacis, Terent. Heautont. I, 1, 5.:,,quod in propinqua parte amicitiae puto." Wr.)

ut supra vs. 255. Wr.) 273. Et reor, et opto, si quid veri mens augurat. In hoc contextu opto nihil aliud esse potest, quam, eligo, amplector, generum probo, quia eum fato destinatum generum esse auguror. Recte Pompon. Sab. „Hoc, inquit, volebat, quia haec erat

sors."

275 285. Quod Homerico herou more, (v. c. Iliad. v, 221 seq. de Erichthonio, Dardani filio) rex Latinus CCC equos eximios aluisse narratur, a vetere Latii habitu forte nimium quantum abhorret. Verum reliqua omnia aucta in maius et amplificata sunt, ut narratio gravitatem et carmen dignitatem haberet. Hoc poetae consilium ubi

268273. Heroicae vitae mores ita ferre, ut virorum fortium nuptias orent aut filiae aut patres,iam Servius notavit. Exemplum illustre Alcinoi Odyss. n, 311 seqq. plurima caelo monstra, ostenta divinitus missa : sunt quae sup. 58 sq. 71 sq. exposita sunt. 271. Hoc Latio restare, Latinos manere hanc fortunam, ut gener filiae meae advena sit. (272. Hunc illum, semel intellexeris, importunum

280

Instratos ostro alipedes pictisque tapetis;
Aurea pectoribus demissa monilia pendent;
Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum;
Absenti Aeneae currum geminosque iugalis,
Semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,
Illorum de gente, patri quos daedala Circe
Subposita de matre nothos furata creavit,
Talibus Aeneadae donis dictisque Latini
Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant. 285

277 instructos Ven. et plerique Pier., sollenni permutatione. 279 Strati a. Ven. et Parrhas. 280 Aeneae absenti Goth. sec. 281 flagrantis fragm. Vatic. (et 2. Wr.) 282 Circae idem fragm. et duo Burm. etiam hic, ut alibi. v. sup. 191. Comment. Cruqu. ad Horat. I Sat. 6, 77 sic laudat: quos illi d. C. S. de matre satos furata creavit. 284 Aeneades Rom. laeti d. d. Dorvill. dictis donisque Serv.

est talia quaerere. Ita infinita alia quaeri poterant, v. c. lib. V, 545 sq., unde Troianis in Sicilia equi suppeterent ad ludum Troiae habendum et inter errores longos quo magistro artem equestrem discere potuerit Ascanius cum ceteris pueris. ordine, deinceps, omnibus et singulis; nihil amplius. conf. v. 139. Erant legati centum: sup. 153. ostro pictisque tapetis, h. vestibus stragulis purpureis auro intextis vel acu pictis: unde mox, tecti auro. Petiit autem ex Homero, apud quem táлntes поо❤úQεoι occurrunt, etiam inter munera : Iliad. a, 230. Monilia non tam ex unionibus ac gemmis, quam omnino torques aurei vel phalerae intelligendae. Neque orientis fastum in hoc adoptasse putandus est poeta; verius ex antiquae Italiae vel Etruriae luxu rem petiit. Nam monilium et torquium omnino inter Etruscos frequentissimuin usum fuisse docent Etrusca monumenta.

Mox au

rum sub dentibus quis non videt esse frena?

280 sqq. Aeneae mittit equos, quorum genus adumbratum est ex Iliad. &, 265 sqq., ubi equis a love Troi donatis Anchises submiserat equas; nunc Circe, ingeniosa Solis filia, cui in fabulis Italicis proprius aliquis locus est (v. in Excursu I ad h. lib.), uni equorum patris submisit mortalem equam, hinc nothos furata creavit, hoc est, furtim susceptam progeniem, pullum, nacta est. Nihil autem in poetarum fabulis nobilius est Solis equis. 285. Iungenda, sublimes in equis, ut saepe, non, sublimes donis dictisque; sed donis dictisque pro, post talia dicta; seu cum talibus donis dictisque. (Non esse Latinum,,talibus donis redeunt Troiani“ concedent, opinor, omnes; nec licet cum subintelligere. Sed quum adiectumn sit dictis, ad quod et ipsum spectat talibus, est hoc ex eo genere structurae, quod ad alienam structuram sese

« السابقةمتابعة »