P. VIRGILII MARONIS A EN EIDO S LIBER SEPTIMUS ARGUMENTUM Caietam, nutricem suam, Aeneas sepelit, locumque ipsum ab eius nomine Caietam appellat. 5. Inde Circes sedem praetervehitur - 24, secundoque vento ad Tiberis ostia defertur: adverso-` que flumine subvectus, in Laurentem agrum egreditur - 36. Di gressione de prisco Latii statu et de prodigiis, quibus Troianorum adventus denuntiatus fuerat, facta 106, pergit narrare poeta aliud ostentum comesarum mensarum; cum Aeneas ex Ascanii verbis cognovisset, eam esse terram fatis sibi debitam; ad Latinum regem, qui eius tractus regnum obtinebat, centum oratores mittit, qui et suo nomine illi munera offerrent, et urbis condendae locum peterent. Interea castra metatur 159. Latinus, legatione benigne audita, praeter postulata, Laviniam filiam suam, quam, ex Fauni, patris sui, oraculis et ex augurum responsis, externo viro tradere iubebatur, ultro Aeneae coniugem offert 285. Interim Juno, prosperis Troianorum rebus offensa, Alecto ad disturbandam pacem ab inferis evocat 340: quae primum Amatam, Latini 405, deinde ipsum etiam Turnum furiis suis implet 434: atque inde ad Troianorum iuventutem conversa, quae tum forte venationi operam dabat, mansuetum illis cervum obiicit, Tyrrhi, armentarii regii, liberis inprimis carum; quem cum Ascanius sagitta vulnerasset, rustici, arreptis armis, in Troianos impetum faciunt 510. Alecto ex superiore loco classicum canit: cadunt in eo tumultu Almon, Tyrrhi filius natu maximus, et Galesus, agricola regionis totius locupletissimus: qui cum in urbem mortui essent VIRGIL. TOM. III. uxorem 1 relati, Turnus et Amata regem Latinum ad bellum suscipiendum iniuriamque manu vindicandam exstimulant 590. Verum cum ille, et fatorum et foederis nuper cum Troianis initi memor, adduci non posset, ut illis bellum indiceret, Iuno ipsa belli portas aperuit 622. Turni auspicio ad bellum sequitur Mezentius una cum Lauso filio 654 item Aventinus, Herculis ex Rhea filius 669: Catillus et Coras Tiburtini, fratres 677: Camilla e Vol scorum gente, mulier fortissima (803-817): aliique complures: quorum recensus inde a v. 678 ad finem libri subiicitur. Infinitum esset, si commemorare omnia, diluere ac refellere, vellem, quae super sex posterioribus Aeneidis libris a viris doctis disputata sunt. Solet fere unusquisque acceptum hoc ab aliis tradere inferiores esse eos libris sex prioribus inventionis laude, spiritu poetico et ornamentorum copia ac varietate: itaque multo minorem voluptatem eos legentibus afferre, remitti animum et vix episodiis aliquot idoneis excitari ac languore absterso recreari; nec mirum esse, si haec ita se habeant: cum ultimam manun poetae carmini fatum inviderit. Quod ne frustra a veteribus traditum esset, viri docti circumspexerunt solliciti, quidnam illud esset, quod inchoatum tantum, non absolutum, in his libris habendum sit. Me dissimillimum esse eorum, qui caeca Virgilii admiratione capti sint: tot, puto, locis a me declaratum est, ut in contrariam adeo reprehensionem incidere multorum iudicio videri possim. Omni igitur cupiditate ac studio in poetam deposito, tamen iure meo me hoc pronuntiare arbitror, in his argutationibus pauca esse, quae viro intelligenti se probare possint. Adeo a poetae consilio, carminis argumento, heroicae vitae indole, Augustei aevi sensu ac iudicio, communi naturae humanae lege ac more, carminis epici interioribus caussis, aliena sunt pleraque, ut illa centies recocta iterum perlegere, iterum refellere, molestia omni molestius sit. Ut tamen interpretationis hoc genus meum, quod non desultorium esse ab initio decrevi, sibi constet, non omnino eas argutias praetermittere licet. Perstringam itaque brevissime potiora reprehensionum vel laudum capita, et tamquam levi digito attingam ea, quae caussis idoneis in utramque partem destitui equidem arbitror. Actionem aiunt ab hoc libro procedere carminis alteram, a priore diversam, quod ab unitate carminis epici quantum abhorret! res in Italia gestas; idque ipsum poetam non ignorasse, cuun sic ordiatur narrationem v. 44. 45 Maior rerum mihi nascitur ordo: Maius opus moveo : eun autem in hunc errorem inductum, quod sex prioribus libris Odysseam, his alteris sex Iliadem redhibere et exprimere voluerit. Quod, si quid aliud, frustra su ! mitur, etsi iam inter Serviana nugamenta (ad lib. VII, 1) venditatum; nec, si in singulis partibus vel episodiis Homeri vestigiis insistit Maro, eum ita imitatus esse credi debebat, ut eius corpus in partes dissectum novo exemplo conglutinaret. Antequam ad Italiam accederet Aeneas, iter Troia factum erat commemorandum. Quod in Africam defertur classis, quod, cum Iuno fraudibus hoc suis consequuta non esset, ut Didonis amore irretitus Aeneas Carthagine desideret, iterum conscensis navibus Siciliam adeunt Troiani, et inde profecti tandem Tiberis ostia invehuntur; ea omnia ad unam illam actionem non minus pertinent quam difficultates, quae escensu in Latino littore facto suboriuntur, quibusque verendum erat, ne a sedibus in Latio occupandis et nova colonia huc ducenda prohiberentur Troiani advenae. Invocatio Musae non per se partem operis constituere potest novam: sed ad excitandos et inflammandos sub magnae rei exordium cum poetae tum lectoris animos valere debet. Quod diversa sunt rerum in his ac superioribus libris narrandarum genera, hoc ipsum ad varietatis ac copiae laudem pertinet. Quis in Ho mero recensum navium novam carminis partem constituere dixerit, quoniam poeta Musis invocatis illum orditur? Maius D opus se movere, ingredi, dicit poeta: rerum naturas respiciens, bella ac pugnas, cum erroribus maritimis comparatas: Dicam horrida bella, dicam acies etc. v. 41. 42. n Reprehendunt alii poetam, quod horum sex librorum argumentum intra bella ac pugnas continetur: hac rerum semper ad idem genus redeuntium turba nasci legentis taedium. Scilicet sic ab omni narratione epica, quae in rebus gestis magnis ac mirabilibus factisque audaciae ac virtutis heroicae specie animos moventibus versatur, erit abstinendum. Nam et magna est omnium similitudo, et magna eorum pars rebus bello gestis continetur: inprimis si de iis quaeritur, quae argumentum epicum suppeditare possint. Tum bello, ad ipsam historiarum fidem, paratae fuerunt Troianis sedes in Latio; et variati sunt a poeta pugnarum casus mirifice; etiam episodiis suis distincti. Bellum aiunt propter puellam, Aeneae numquam visam, geri: Quod verum non est. Geritur bellum super Troianorum sedibus in Latio: accedit Laviniae coniugium tamquam pignus foederis cum Latino de his sedibus in Latio concessis facti: VII, 260 sq. 267 sq. Laviniae amorem, qualem nostra aetas probat, ab Aenea frustra in heroica vita exspectari, alio loco monui. Amatae quoque partes, quales Mariae Mediceae vel Annae Austriacae, ea aetate dari non poterant. Etiam icto iam cum Latino foedere caussas belli aiunt (Macrobii exemplo Sat. V, 17) nimis esse exiles ac tenues; cervam, puellae Silviae delicias, casu a Troianis caesam. Nec tamen caussa haec belli fuit, sed, exacerbatis iam Latinorum animis prima, qua erumperent irae, occasio (cf. ad VII, 475): eaque ad priscae vitae morem non male attemperata; inprimis si Latiun cogites quale illo tempore fuit, per vicos et tuguria sparsim inhabitatum, cum una urbs Laurentum esset: etsi poeta tenuitatem rerum diligenter ex oculis legentium removit, resque vitae heroicae pauperes et exiles epico splendore summo ornavit. Sed omnino belli exordia ad Iunonis artes et ad evocatae Alectus fraudes referenda sunt, quibus exasperati Latinorum et Turni animi a novis in Latio sedibus Troianos prohibent. In Latino tamen multa sunt, quae personam epicam dedeceant. Recte hoc moneretur, si epicam ille, quam volunt, personam sustineret, hoc est, si in hoc rege summa rerum verte, retur. Nec vero eminere eum par erat, si Turnus in medium erat adducendus isque cum Aenea comparandus: aut enim duo futuri erant Turni, aut simplicitas actionis et argumenti unitas deserenda. Adumbratum est in Latino veterum regum exemplum, quorum vix alia auctoritas, quam ut consiliorum populi principes bellique duces essent. Latinus itaque non audet bellum gerendum detrectare, poscentibus populis: lib. VII, 591 sqq. Cum autem Turno summa belli esset mandanda: Latinus annis gravis a rerum actu erat removendus. Itaque Turnus copias cogit, agmen ducit; et ad eius voluntatem in ipsa urbe novae copiae conscribuntur lib. VII, 367 sqq. Turni autem ferox ingenium ac violentia multo magis elucescit cum Latini miti ac mansueta mente comparata. Sed ipse Turnus plus audaciae ac vividae virtutis habet, quam Aeneas. Recte utique, ne duo essent Aeneae. Et dignus erat adversarius Aeneae obiiciendus. Cum autem huic semel esset tributa virtus cum prudentia et constantia animi, quam res adversae et rerum usus et experientia afferre solet: violenta illa et temeraria fortitudo in Aeneam non cadebat,. Turno relinqui poterat. Annon Laviniae, si liberum erat puellae arbitrium, praeferendus fuisset. Turnus: quaestio est ex nostris moribus ingeniisque petita, non ex heroicae vitae severioribus in femineum sexum institutis. Nec vero Latino displicebat Turnus, probatus quoque eximie (v. c. XII, 19 sqq.); prodigiis tantum et monitis deorum externum generum sibi asciscendum esse Latinus intelle xerat. Potuere utique esse in Aeneide, quae minus se probarent Vario, Tuccae, Maecenati vel Augusto: sunt quoque passim notata a nobis nonnulla, inprimis in deorum ministeriis, parum subtiliter digesta, alia, inprimis in sermonibus, rhetorum argutiis inquinata, quae displicere possunt: sed haec profecto, quae nostri aevi critici reprehendenda putarunt, ista aetate vix in vituperium venerunt; nec omnino cum naturae simplicitate et integritate coniuncta, verum ex nostrae vitae fastidio et stomacho ducta sunt. Si sex posteriores libri non aeque delectatione tenent animos magnae lectorum perit. Adeo difficile est in se descendere, et iudicii sui caussas exquirere occultas. Altera tamen ex parte is, qui antiquarum rerum lectione delectatur, et tam ingeniose a poeta et sollerter innumera ex Italiae antiqui partis, ac priores: caussas eius rei latentem agnoscit, sed in auctore finem epicum attemperata animadvertit, non minus recordari debet: magnam huius voluptatis partem non tam ab ipso carmine, quam a doctrinae copiis, difficultatis superatae sensu, antiquitatis studio et amore, et quae alia, proficisci. Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; 2 famam moriens (1. litoribus per simplex t scriptum probat h. 1. Pierius, probant aliis locis alii; et ita ubique exaratum in Medic. Wr.) Gud., ingrato sono. 3 At nunc pr. Moret. a m. pr. 1—4. Caietae, quae in his locis moritur, memoria in Aeneae erroribus non obscura erat: et promontorii portusque et urbis nomen in Latii et Campaniae finibus ab ea ductum vulgo ferebatur. De Caieta v. Excurs. I. Super libri initio aut nimium disiuncto a Miseni memoria VI, 232 (nam ad hanc refertur tu quoque), aut nimium coniuncto cu verss. ultimis sup. libri, cum veter. Grammaticis argutari nolim. 3. Etiamnum servat honos sedem tuus, exquisite, pro, honos ad est adhuc, superest, servatur sedi tuae, tumuli tui extat adhuc memoria; nam sedes pro sepulcro, ut v. 152 lib. VI. honos pro titulo et nomine seu inscripto seu fama vulgato: supra VI, 507 nomen et arma locum servant. Alterum ossa nomen signat, eodem fere redit; nomen est titulus sepulcri, signatque adeo ossa, quae in eo condita sunt. Hesperia magna epitheton ornans; v. I, 569 et IV, 345 Italia magna, si qua est ea gloria. Interpre-tes a Servio inde accipiunt, quas |