صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

fuppofitum appellabat novæ κακοζηλίας repertorem, dicebatque neque tumidum esse, neque exilem, fed communibus verbis opus illud confeciffe. Herennius vitia ejus tantùm contraxit, Petilius Fauftinus furta. Sunt & Q. Octavii Aviti volumina, quibus annotantur, quos & undè verfus tranftulerit. Afconius Pedi. anus libro, quem contra obtrectatores Virgilii fcripfit, pauca admodùm ei objecta ponit. Et potiffimum, quòd non rectè historiam contexuit, & quòd pleraque ab Homero fumpfit. Sed hoc crimen fic defendere affuetum ait: Cur non illi quoque eadem furta tentarent? Verùm intellecturos, facilius esse Herculi clavam, quàm Homero verfum furripere: & tamen deftinasse secedere, ut omnia ad fatietatem malevolo rum decideret. Refert etiam Pedianus, benignum, cultoremque omnium bonorum atque eruditorum fuiffe, & ufque adeò invidiæ expertuin fuiffe, ut fi quid eruditè dictum infpiceret alterius, non minùs gauderet, ac fi fuum fuiffet: neminem vituperare, laudare bonos: eâ humanitate effe, ut, nifi perverfus maximè, quisque illum non diligeret modò, fed amaret. Nis hil proprii habere videbatur. Ejus bibliotheca non minus aliis doctis patebat, ac fibi: illudque Euripidis antiquum fæpè ufurpabat, τὰ τῶν φίλων κοινὰ, học est, communia amicorum effe omnia. Quare coævos omnes poëtas ita adjunctos habuit, ut cum inter se plurimùm invidiâ arderent, illum unà omnes colerent; Varius, Tucca, Horatius, Gallus, Propertius. Anfer verò, quoniam Antonii partes secutus est, illum non obfervaffe dicitur. Cornificius ob perverfam naturam illum non tulit. Gloriæ verò adeò contemptor fuit: cùm quidam verfus quofdam fibi adfciberent, eâque re docti haberentur, non modò ægrè non ferebat, imò voluptuofum id illi erat. Cùm enim distichon, quod laudem felicitatémque Augufti continebat, feciffet, valvisque non nominato auctore affixiffet, (id erat ejufmodi,

Nocte pluit totá, redeunt spectacula manè :
Divifum imperium cum Jove Cafar babet.)

dù quæritans Augustus, conjufnam hi verfus effent, corum auctorem non inveniebat. Bathyllus verò poēta quidam mediocris, tacentibus aliis, fibi adfcripût. Quamobrem donatus honoratusque à Cæfare fuit. Quod æquo animo non ferens Virgilius, iifdem valvis affixit quater hoc principium: Sic vos non vobis. Poftulabat Auguftus, ut hi verfus complerentur: quod cùm fruftrà aliqui conati effent, Virgilius, præpofito disticho, fic fubiunxit:

in

Hos ego verficulos feci: tulit alter bonores :
Sic vos non vobis nidificatis aves.
Sic vos non vobis vellera fertis oves.
Sic vos non vobis mellificatis apes.

Sic vos non vobis fertis aratra boves.

Quo cognito, aliquamdiu Bathyllus Romæ fabula fuit, Maro verò exaltatior. Cùm is aliquando Ennium manu haberet, rogareturque quidnam faceret; re. fpondit, fe aurum colligere de stercore Ennii. Habet enim poëta ille egregias fententias sub verbis non multum ornatis. Interroganti Augusto, quo pacto civitas feliciter gubernaretur: Si prudentiores, inquit, temonem tenuerint, & boni malis præponantur: itaque optimi fuos habeant honores, nulli tamen alio. rum injufti quidquam fiat. At Mecænas: Quid, inquit, Virgilii, fatietatem homini non affert omnium rerum, refpondit, aut, fimilitudo aut multitudo stomachum facit, præter intelligere. Idem interrogavit; Quo pacto quis altam felicemque fortunam fervare poteft? Cui Maro: Si, quantum honore ac divitiis aliis præftantior fit, tantâ liberalitate & juftitiâ alios fuperare nitatur. Solitus erat dicere, nullam virtu. tem commodiorem homini esse patientiâ: ac nullam afperam adeò esse fortunam, quam prudenter pati. endo vir fortis non vincat. Quam fententiam in quin. to Eneidos inferuit :

Nate deâ, quò fata trabunt retrabuntque, fequamur: Quidquid erit, fuperanda onn's fortuna ferendo rendo eft. Cùm quidam ejus amicus, Corficii in eum maledic

ta & inimicitias fibi enarraret: Quain putas, inquit, effe hujufce malevolentiæ caufam? Nam neque unquam Cornificium offendi, & eum amo. An, inquit, Hefiodi fententiæ non meministi, ubi ait, Architectum architecto invidere, & poëtam poëtæ: De malis, inquit, Græcus ille intellexit: nam boni eruditiores amant. Sed magnâ cum laude & gloriâ vindictam in manu habeo. Majore enim curâ virtuti intendam: atque quo elegantior ego fiam, eò vehementiùs invidia rumpetur, Erat Augufto familiaris Philiftus quidam, orator, & poëfin mediocriter doctus, cui multiplex variumque ingenium erat, quique omnium omnia dicta reprehendere conabatur: non ut verum dignofceret, quod Socrates facere confuevit, fed ut eruditior videretur, Hic Virgilium, ubicumque convenire dabatur, maledictis salibufque vexabat. Quare ille fæpè aut tacibundus difcedebat, aut fuffufus pudore tacebat. Verùm, cùm Augufto audiente elinguem illum diceret, & caufam etiam fuam, fi linguam haberet, defendere nequire; Tace, inquit, rabula. Nam hæc mea taciturnitas defenforem caufa rum mearum Auguftum fecit & Mecænatem: & eâ tuba, cùm volo, loquor, quæ ubiquè & diutiffimè au dietur. Tu loquacitate non modò aures hominum, fed muros rumpis. Augustus vero Philiftum gravi vultu increpavit. Tunc Maro, fi tempus, Cæfar, inquit, tacendi hic fciret, rarò loqueretur. Tacendum enim femper est, nifi cùm taciturnitas tibi noceat, aut oratio aliis profit. Nam qui contendit, & an contentionis finis utilis fit, non novit, ftultis illum annumerandum fapientes putant. Pofteaquam Au guftus fummâ rerum omnium potitus eft, venit in mentem, an conduceret tyrannidem omittere, & omnem poteftatem annuis confilibus, & fenatui remp. reddere: in quâ re diverse fententiæ confultos habuit, Mecænatem & Agrippam. Agrippa enim utile fibi fore, etiamii honeftum non effet, relinquere tyrannidem longâ oratíone contendit: quod Mecenas dehortari

1

i

hortari magnopere conabatur. Quare Augusti animus & hìnc ferebatur & illinc. Erant enim diverfa sententiæ, variis rationibus firmatæ. Rogavit igitur Maronem, an conferat privato homini, se in fuâ repub. tyrannum facere. Tum ille, Omnibus fermè, inquit, remp. aucupantibus molesta ipfa tyrannis fuit, & civibus: quia necesse erat propter odia fubdi torum, aut eorum injuftitiam, magnâ fufpicione magnoque timore vivere. Sed fi cives justum aliquem scirent quem amarent plurimùm, civitati id utile effet, fi in eo uno omnis poteftas foret. Quare si juftitiam, quod modò facis, omnibus in futurum nulla hominum factâ compofitione distribues; dominari te, & tibi conducet, & orbi. Benevolentiam enim omnium ita habes, ut deum te & adorent, & credant. Ejus sententiam fecutus Cæfar principatum tenuit. Audivit à Scirone præcepta Epicuri: cujus doctrina focium habuit Varium. Quamvis diverforum Philo

fophorum opiniones libris fuis inferuiffe de animo maximè videatur, ipse tamen fuit Academicus: nam Platonis fententias omnibus aliis prætulit.

Nunc quoniam de auctore fummatim diximus, de ipfo jam carmine dicendum videtur: quod bifariam tractari folet, hoc eft, & ante opus, & in ipfo opere. Ante opus, titulus, causa, intentio. Titulus, in quo quæritur, cujus fit. Caufa, unde ortum fit, & quare hoc potiffimum fibi ad scribendum poëta præfumpfe. rit. Intentio, in quâ cognofcitur quid efficere conetur poëta. In ipfo opere sane tria spectantur; numerus, ordo, explanatio. Quamvis igitur multa ψευδογραφή, id eft, falsa infcriptione, fub alieno nomine funt pro lata, ut Thyestes tragedia hujus poëtæ, quam Varius edidit pro fuâ, & alia hujufcemodi; tamen Bucolica liquido Virgilii esse minimè dubitandum eft: præfertìm cùm ipfe poëta, tanquam hoc metuens; principi um hujus operis & in principio Aneidos & in alio carmine fuum effe teftatus fit, dicens:

nopil

A

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avent, & reliqua. &,

Carmina qui lufi paftorum, audaxque juventa, Tityre, te patulæ cecini fub tegmine fagi. Bucolica autem & dici, & rectè appellari, vel hoc fo lum indicium fuffecerit, quòd hồc eodem nomine apud Theocritum cenfeantur. Verùm ratio quoque demonftranda est. Tria funt paftorum genera, quæ dignitatem in Bucolicis habent: quorum qui minimi funt, αἰπόλοι dicuntur à Græcis: iidem à nobis caprarii: paulò honoratiores, qui ποιμένες, id eft, opiliones dicuntur: honestissimi, & maximi, βεκόλοι, quos bubulcos dicimus. Undè igitur magis debuit paftorali carmini nomen imponi, quàm ab eo gradu qui apud paftores excellentissimus invenitur? Caufa dupliciter infpici folet: ab origine carminis, & à voluntate scribentis. Originem autem Bucolici carminis alii ob aliam caufam ferunt. Sunt enim, qui à Lacedæmoniis paftoribus Dianæ primum carmen học redditum dicant, cùm eidem Deæ, propterbellum, quod toti Græciæ illo tempore Perfæ inferebant, exhiberi per virgines de more facrâ non poffent. Alii ab Oreste circa Siciliam vago, id genus carminis Diane redditum loquuntur per ipfum atque pastores; quo tempore de Scythiâ cum Pylade fugerat, furrepto numinis fimulacro, & celato in fasce lignorum. Undè Fascelidem Dianam perhibent nuncupatam: apud cu jus aras Orestes per facerdotem ejufdem numinis Iphigeniam fororem fuam à patricidio fuerat expiatus, Alii Apollini Nomio, pastorali scilicet Deo, quâ tempestate Admeti boves paverat. Alii Libero, Nympharum scilicet, & Satyrorum, & id genus numinum prin cipi, quibus placet rufticum carmen. Alii Mercurio Daphnidis patri, paftorum omnium principi, & apud. Theocritum, & apud hunc ipfum poëtam. Alii in honorem Panos fcribi putant peculiariter paftoralis Dei, item Sileni, Sylvani, atque Faunorum. Quæ

cum omnia dicantur, illud erit probatissimum, Buco

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »