صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ferendam, cùm vix puerilitatis annos egressus esset. Nam eum consulem pugnantem cum Annibale apud Ticinum fluvium, et graviter saucium, servavit intercursu suo. Neque illum aut ætatis infirmitas aut militiæ tirocinium interpellavit, quò minùs laudem consequeretur rapti ex ipsâ morte patris et imperatoris. Valer. l. v. c. 4.

5. L. Manlium plebi Romanæ invisum multa fecerant; acerbitas in habendo militum delectu ad bellum, ingenium atrox, cognomen Imperiosi ab ipso ascitum ad ostentationem sævitæ. Itaque ubi primùm dictaturâ abiit, diem èi dixit ad populum M. Pomponius tribunus plebis. Crimini inter cætera dabat, quòd ab hominibus relegâsset, et ruri inter servos ac pecudes habitare, cogeret Titum filium (cui postea Torquati cognomen fuit) adolescentem nullius probri compertum, sed tantum linguâ impromptum.

Ægrè passus Titus se causam esse hujus adversus parentem criminationis, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, sed pietate in patrem laudabile. Nescientibus cunctis, gladio succinctus, noctu Romam accurrit, et primâ luce Pomponii domum venit: janitori, opus sibi esse domino ejus extemplò convento, ait, eique nunciari jubet Titum Manlium Lucii filium adesse. Tribunus, cui spes erat juvenem irâ percitum in patrem aliquid novi criminis affere, eum statim, remotis arbitris, admittit. At ille, ut est ingressus, gladium distringit, et super lectum jacentis Pomponii stans ferro intento, se eum transfixurum minatur, nisi jurejurando confirmet, se ab institutâ adversus L. Manlium accusatione recessurum. Tribunus gladium ante oculos micantem cernens, seque solum atque inermem cum juvene prævalido et feroce, juravit iis verbis, in quæ adactus est à Tito; rem ad popu Jum detulit, docuit cur sibi ab incepto desistere necesse esset, Manlium patrem missum fecit. - Tantùm temporibus illis jusjurandum valebat.

Maluisset quidem Romana plebs sibi potestatem fieri ferendi suffragii de tam crudeli et superbo reo, quem oderat veruntamen non ægrè tulit filium id pro patre ausum esse: et ejus factum visum est eò laus dabilius, quòd adolescentis animum acerbitas patria nihil à pietate avertisset. Itaque ut suus virtuti honor, suum præmium, esset, eo anno secundum inter sex tribunos militares

locum consecutus est T. Manlius, licet nullis præclare factis cognitus, ut qui rure et procul à cœtu hominum juventam egisset, Cicer. 3. Offic. n. 31. Livius, l. vii, c.

4, 5.

CAPUT XXXVII.

Pietas liberorum in matres.

1. C. Marcius, cui capta urbs Corioli fecit cognomen Coriolani, patre orbatus adhuc puer, sub matris tutelâ adolevit. Sortitus erat à naturâ nobiles ad laudem impetus: sed quia doctrina non accessit, iræ impotens, obstinatæque pervicaciæ fuit, et exemplo suo confirmavit, generosam indolem, si liberali institutione careat, edere multa simul cum virtutibus vitia, sicut fecundum naturâ agrum, qui excultus non sit. Quoniam invictum voluptate, pecuniâ, labore animum gerebat; ejus continentia, justitia, fortitudo prædicabantur: at præfervida ira, aspe ri mores, et parum civilis congressus, graviter ferebantur. Hunc autem mortales maximum fructum ferunt è Musa. rum disciplinâ ut molliatur mansuescatque eorum ingenium: et, si quid ferum natura indidit, exuat.

Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores, nec sinit esse feros.

Ovid. 2. de Ponto. El. 9.

Nemo adeò ferus est, ut non mitescere possit,
Si modò cultura patientem commodet aurem.
Horat. 1. Epist. 1.

Cùm prima stipendia facere cœpisset adolescens, è multis præliis, quibus interfuit, nunquam rediit, nisi donatus coronâ aliove militari præmio. Commilitonibus ejus bellicæ virtutis finis erat gloria, illi verò finis gloriæ gaudium matris. Nam ubi illa audivisset ipsum laudari, et donari vidisset coronâ, et præ lætitiâ lacrymans esset complexa: id sibi summo honori felicitatique ducebat Sic Epaminondas dicebat nihil sibi unquam jucundius feliciusque contigisse, quàm quòd patrem et matrem habuisset testes ac participes parte Leuctricâ pugnâ glo

esse.

rix. Coriolanus, ut uni matri rependeret gratiam, quam utrique parenti debebat, eâ oblectandâ et colendâ satiari non poterat. Illâ cupiente atque orante, uxorem duxit: illius m ædibus, natis jam liberis, cum uxore habitavit.

Post multa in patriam merita judicio populi damnatus Coriolanus, Volscos exulatum abiit, minitans patriæ, hostilesque jam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benignè excepêre, et usus est hospitio Attii Tullii, qui princeps Volscorum erat, Romanisque fuerat semper infestus. Itaque cùm alterum vetus odium, alterum recens ira stimularet, brevi effecerunt, ut legerentur imperatores ad bellum adversus Romanos gerendum.

Coriolanus, expugnatis non paucis Romanorum oppidis, castra posuit quinque millia passuum ab urbe, agrumque Romanorum est populatus. Missi Româ ad oum oratores de pace, atrox responsum retulerunt. Iterum deinde missi, ne in castra quideın admissi sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velatos ísse ad eum supplices traditur, et nihil magis flexisse animum, quàm legati flexerunt. Tum matrone coëuntes pervicerunt, ut Veturia Coriolani mater, exactâ ætate mulier, et Volumnia uxor, duos parvos ex Marcio filios ferens secum, in castra hostium irent cum frequenti mulierum comitatu, et eam urbem precibus lacrymisque defenderent, quam viri armis non poterant. Ubi ad castra ventum est, nunciatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen; qui motus non fuerat nec publicâ majestate in legatis, nec religione in sacerdotibus, multo obstinatior erat adversus muliebres lacrymas. At ut matrem aspexit: Expugnâsti, inquit, et vicisti iram meam, 6 Patria, admotis matris meæ precibus, cui tuam in me injuriam condono! Continuôque Romanum agrum hostilibus armis liberavit. Plut. in Coriol. Livius, l. ii. c. 35, &c.

2. Prætor tradidit triumviro necandam in carcere mulierem sanguinis ingenui, capitali crimine damnatam. Is qui custodia præerat, misericordiâ motus, non eam protinus strangulavit. Dedit quoque aditum ad eam filiæ, sed diligenter excussæ, ne quid cibi inferret. Existimabat enim futurum, ut inediâ consumeretur. Cùm autem jam dies plures effluxissent, miratus quòd tamdiu viveret, curiosiùs observatâ filiâ, animadvertit illam exerto ubere lenire famem matris lactis sui subsidio. Quæ res

tam admirabilis, ad judices perlata, impetravit matri remissionem pœnæ, Nec tantum matris salus donata est, filiæ pietati, sed ambæ perpetuis alimentis sustentatæ sunt, publico sumptu, et carcer ille consecratus est, extructo ibi Pietatis templo. Quò non penetrat, aut quid non cogitat pietas, quæ novam rationem invenit genetricis servanda in carcere? Quid tam inusitatum atque inauditum, quàm matrem natæ uberibus alitam fuisse? Putaret aliquis hoc contra naturam factum esse, nisi prima naturæ lex esset diligere parentes. Valer. l. v. c. 4. Plin. 7. vii. c. 36.

Filia alia, cui nomen Pero, admovit velut infantem pectori suo, atque aluit patrem suum, grandi ætate senem, qui in custodiam traditus fuerat. Valer. ibid.

CAPUT XXXVIII.

Parricidium scelerum omnium maximum est.

1. Parricidium nefarium facinus est, atque ejusmodi, ut eo uno maleficio scelera omnia comprehensa esse videantur. Etenim si (id quod præclarè à sapientibus dici tur) vultu sæpe læditur pietas; quod supplicium satis acre reperietur in eum, qui mortem attulerit parenti, pro quo mori ipsum jura divina atque humana cogebant, si res postularet? Cicer. pro Rosc. Amer. n. 37.

Portentum atque monstrum est, esse aliquem humanâ specie et figurâ, qui tantùm vicerit bestias immanitate, ut eos indignissimè luce privaret, per quos hanc suavissimam lucem aspexerat: cùm partus atque educatio etiam feras inter sese concilet.

n. 63.

2. Aiunt Cœlium quemdam Terracinensem, cùm cœnatus îsset cubitum in idem conclave cum duobus ado. lescentibus filiis, inventum esse manè jugulatur. Quoniam nec servus quisquam nec liber reperiebatur, in quem facinoris suspicio caderet; eâ autem ætate filii propre patrem cubantes ne sensisse quidem se dicebant ; nomina filiorum de parricidio delata sunt. Parum enim verisimile videbatur, quemquam ausum esse committere

se in id conclave, eo potissimùm temporê, cùm ibidem essent duo adolescentes filii, qui facilè possent et sentire et defendere. Tamen cùm judicibus planum esset factum, aperto ostio repertos esse eos dormientes: judicio absoluti sunt, et omni suspicione liberati. Nemo enim putabat, quemquam esse, qui somnum statim capere pos set post perpetratum parricidium; propterea quòd qui tantum facinus commiserunt, non modó non possunt quiescere sine curâ, sed ne spirare quidem sine metu. 64.

3. Civitas Atheniensium prudentissima fuisse traditur. Ejus porrò civitatis sapientissimum Solonem ferunt fuisse, qui leges illis scripsit. Is cùm interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necâsset; respondit: Se id neminem facturum putâsse. Sapienter fecisse dicitur, cùm nihil sanxerit de illo scelere, quod antea commissum non erat: ne non tam prohibere videretur, quam ostendere committi posse. Quantò sapientiùs majores nostri fecêre! Qui cùm intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia; supplicium in parricidas singulare excogitaverunt, ut ii, quos natura ipsa non potuisset in officio retinere, magnitudine pænæ summoverentur à maleficio. Insui yoluerunt in culeum vivos, atque ita in flumen dejici. O singularem sapientiam! Nonne videntur hunc hominem ex rerum naturâ sustulisse et eripuisse, cui repentè cælum, solem, aquam, terramque ademerunt? ut, qui eum necâsset, unde ipse natus esset, careret iis omnibus rebus, ex quibus omnia nata esse dicuntur. n. 70.

Perse, si quis patrem necâsset, eum non genuinum filium existimabant, sed subdititium. Quia alienum à naturâ videbatur, et parum credibile, ut certus parens à justis liberis interimeretur. Nicol. Damasc, Herodot. ↳ 1.

CAPUT XXXIX.

Nihil dulcius hominum generi, quàm liberi.

1. Perspicuum est à naturâ impelli nos, ut eos, quos genuerimus, amemus. Cicer. 3. de fin. n. 62,

Nonne bestia pro suo partu ita propugnant, ut vulpera excipiant, et nullos hominum impetus, nullos ictus

« السابقةمتابعة »