صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

SELECTÆ

PROFANIS SCRIPTORIBUS HISTORIÆ.

PART FIFTH.

0000000000000000000000000000000000000000000000000

SELECTÆ

E

PROFANIS SCRIPTORIBUS.

HISTORIEÆ.

PART V.

LIBER PRIMUS.

DE DEO. ·.

CAPUT. I...

Consensus populorum omnium probat Deum esse.

1. Animal nullum est præter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei. At inter homines gens nulla est tam fera, quæ non sciat Deum esse habendum, etiamsi ignoret qualem habere deceat. Quoniam verò in re omni consensio firma gentium omnium est vox naturæ, et argumentum veritatis; confitendum est numen aliquod divinum esse.. Cicero. De legib. n. 14. 1 Tuscul. n.

43, 44.

2. Consuetudo disputandi contra Deos est mala et impia, sive id fit seriò, sive simulatè. Itaque cùm Protagoras, sophista maxiinus temporibus suis, posuisset in principio libri cujusquam, se dubitare an Dii essent;

jussu Atheniensium exterminatus est ex urbe eorum at que agro, librique ejus combusti sunt in concione. Ferunt quoque talentum argenti fuisse propositum præmium ei qui ilium occidisset. Sic etiam dubitatio de Diis non potuit pœnam effugere. Seneca Epist. 117. Cicer. 2. De nat. n. 1 De nat. n. 29. 63. Diod. Sic. 1. xiii.

62.

CAPUT II.

Agnoscimus Deum ex operibus ejus.

1. Quis est tam vecors, qui, cùm suspexerit in cœ. lum, non sentiat Deum esse? Cicero 1. Tusc. n. 70. De arusp. resp. n. 19. 2 De Divin. n. 148. 2 De nat. 15, et 90.

Pulchritudo mundi, ordo rerum cœlestium, conversio solis, lunæ, siderumque omnium, indicant satis aspectu ipso ea omnia non esse fortuita: et cogunt -nos confiteri naturam esse aliquam præstantem æternamque, quæ sit admiranda humano generi. Ibid.

2. Quemadmodum, si quis venerit in ædes aliquas, aut in gymnasium, videritque ibi distinctionem rerum omnium, ordinem, disciplinam; intelliget aliquem esse profectò, qui præsit, et cui pareatur; sic si quis intueatur motus perpetuos et certos, vicissitudines, ordines rerum cœlestium tot tantarumque; necesse esse ut fateatur hæc cuncta gubernari à mente aliquâ. Cùm autem nec mens nec potestas humana possit hoc efficere; Deus unus potest esse architectus et rector tanti operis ac muneris. Ibid.

CAPUT III.

Natura Dei est optima et præstantissima.

J. Sententiæ veterum philosophorum de naturâ Dei fuerunt variæ atque inter se dissidentes; quas longum ac difficile esset dinumerare. Naturâ duce intelligebant Deum esse: sed non conveniebat inter illos, quid Deus, esset. Itaque cum tyrannus Hiero quæsivisset è Simonide, non solùm poëta suavi, verùm etiam viro doc. to sapienteque, quid Deus esset; postulavit sibi diem.

unum ad deliberandum. Cùm idem quæreretur postridie ex eo, petivit biduum, et deinceps sæpiùs duplicavit numerum. Admirans Hiero' requisivit cur ita faceret: Quia, inquit, res videtur mihi tantò obscurior, quantò diutiùs eam considero. Cicer. 1. De nat. n. 121. Ibid. n. 4, 5. Ibid. n. 60.

[ocr errors]

2. Si, cùm intramus templa, solemus esse compo→ siti animo, habitu, incessuque: si accessuri ad sacrifi cium, submittimus vultum, aptamus togam, et studemus omni modo significare modestiam; debemus quoque disputare verecundè de naturâ Deorum, ne affirmemus aliquid temerè. Seneca Quæst. 7. c. 30.

Non possumus loqui rectè de numine divino, nisi simus illustrati lumine ejus. Nam numen divinum est fons luminis, sicut et bonitatis. Jamblic. de myster. c.

18.

3. Deus non potest intelligi alio modo, nisi mens quædam libera, segregata à materiâ, omnia sentiens et movens. Simplic. in Epict.

Quid interest inter naturam Dei, et nostram? Pars melior nostri est animus: in illo pars nulla extra animum, totus est ratio. Effugit oculos, visendus est cogitatione. Cicer. \. Tust, n. 66. Senec. 1 Quæst. præfat. 7. c. 30.

4. Quomodo possumus intelligere Deum, nisi sempiternum? Natura, quæ dedit nobis notionem Deorum, insculpsit quoque in mentibus, ut credamus eos æternos et beatos. Thales interrogatus, quid esset Deus? Quod, inquit, caret initio et fine. Cic. 1. De nat. n. 25. et 45. Diog. Laërt. in Thal.

5. Nihil est quod Deus non possit efficere, et quidem sine labore ullo. Etenim ut membra hominum moventur mente ipsâ ac voluntate, sine contentione ullâ ; sic omnia possunt fieri, moveri, mutari, numine Deorum. Cicer. 3. De nat. n. 92.

6. Quocumque flexeris te, habebis ibi Deum occur: rentem tibi: nihil vacat ab illo, ipse implet opus suum. Senec. 4. Benef. c. 8.

7. Commoda quibus utimur, lux quâ fruimur, spiritus quem ducimus, dantur nobis et impertiuntur à Deo. Cic. pro Ros.

Dii fundunt munera sine intermissione diebus ac noctibus. Beneficia illorum nunc offeruntur ultro, nunc

« السابقةمتابعة »