صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Scriptis illustris, Demetrius Phalereus, quem Athenis pulsum rex benignè exceperat. Joseph. l. xii. c. 2.

2. Primus librorum copiam Romam advexit Æmilius Paulus, devicto rege Macedonum Perseo, cujus thesauros ne aspicere quidem dignatus est: libros verò filiis suis, quia erant literarum studiosissimi, asportandos permisit. Deinde Lucullus è Ponticâ prædâ plures congessit. Nam reges Attalici literarum amore capti, egregiam bibliothecam ad communem utilitatem et delictationem Pergami instituerant. Isidor. Plut. in Emil. Vitruv. 1. vii, in præfat.

Laudanda est Luculli impensa et studium in libris. Nam et multos et optimos conquisivit, eosque liberaliter dedit utendos. Patebat omnibus bibliotheca, et in porticus ei adjectas, velut ad Musarum ædem, veniebant maximè Græci, tempusque ibi jucundè inter se traducebant, ab aliis curis liberi. Sæpe cum iis versabatur Lucullus, et inter magnam doctorum virorum turbam ambulabat. Plut. in Locul.

In Tusculano cùm essem, inquit Cicero, vellemque è bibliothecâ Luculli pueri quibusdam libris uti; veni in ejus villam, ut eos ipse, sicut solebam, inde promerem. Quò cùm venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliothecâ sedentem, multis circumfusum Stoicorum libris. Erat enim in eo inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat: quippe qui reprehensionem inanem vulgi non reformidans, in ipsâ curiâ soleret legere sæpe, dum senatus cogeretur. Itaque magis tum in otio, maximâque voluminum copiâ, videbatur quasi belluo librorum, si hoc verbo in tam præclarâ re uti licet. Tum ego Catoni Certè, Cato, totam hanc copiam jam Lucullo nostro notam esse oportebit. Nam his libris cum malo, quàm reliquo oinatu ville delectari. Etatem quidem video: sed infici tamen jam debet iis artibus, quas si, dum est tener, combiberit, ad majora veniet paratior. Cic. 3. de fin. n. 2.

3. Quàm studiosus comparandæ ornandæque bibliothecæ ipse Cicero fuerit, patet ex multis ejus epistolis ad Atticum.

Tu, velim, des operam, ut quamprimum habeamus ea, quæ te nobis emisse et parâsse scribis: et cogites que madmodum bibliothecam nobis conficere possis. In tuâ humanitate positam habemus spem omnem delectationis quam, cùm in otium venerimus, habere volumus. Ego

quotidie magís, si quid mihi è forensi labore temporis datur, in literis conquiesco. Summum me librorum studium tenet, sicut odium jam cæterarum rerum, Bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris. Nam ego omnes meas vinde

miolas eò reservo, ut illud subsidium senectuti parem.. Noli desperare fore ut libros tuos facere possim meos. Quod si assequor, supero Crassum, divitiis, atque omni. um agros, locos, prata contemno. Lib. i. Ep. 3.6.- 8.

9. 20.

4. Comparandorum librorum impensa liberalissima est. At in eâ habendus modus. Quid prosunt innume rabiles libri, quorum dominus vix totâ vitâ suâ indices perlegit? Onerat discentem turba; multóque satius est tradere te paucis auctoribus, quàm errare per multos. Nunc plerisque literarum ignaris libri non studiorum instrumenta sunt, sed ædium ornamenta. Paretur itaque quantum satis sit librorum, nihil in apparatum. Honestiùs, inquis, in libros impensas effundam, quàm in vasa pretiosa pictasque tabulas. Vitiosum est ubique, quod nimium est. An ignoscas homini aptanti armaria cedro atque ebore, et inter tot millia librorum oscitanti, cui ve luminum suorum frontes maximè placent titulique ? Apud desidiosissimos videbis quidquid orationum historiarumque est, et tecto tenus, extructa loculamenta. Sicque saerorum opera ingeniorum in speciem tantùm et cultum parietum comparantur. Senec. de Tranquil. c. 9.

Indoctum gloriantem bibliothecâ ridet Ausonius hoc epigrammate:

Emptis quód libris tibi bibliotheca referta est,

Doctum et grammaticum te, Philomuse, putas? Hoc genere et chordas, et plectra, et barbita conde: Mercator hodie, cras citharœdus eris. Epig. 43.

CAPUT XVIII.

Memoria augetur curá, negligentiâ intercidit.

1. Omnis disciplina memoriâ maximè constat, frus traque docemur, si quicquid audimus, præterfluit. Quidam eam naturæ modó munus esse existimaverunt: sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur. Imó nihil

æqué vel augetur curâ, vel negligentiâ intercidit, quàm memoria. Quint. l. xi. c. 2.

Maxima et una memoriæ augendæ ars, exercitatio est et labor. Quare pueri quorum tenacissima memoria est, statim quamplurima ediscant: et quæcumque ætas operam juvande studio memoriæ dabit, devoret initio tædium illud scripta et lecta sæpiùs revolvendi, et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum fieri potest leviùs, si primùm pauca cœperimus ediscere, tum quotidie aliqua accessio fiat. Quint. l. ii. c. 2.

:

2. Quantum naturâ studioque valeat memoria, testis est vel Themistocles, quem constat unum intra annum optimè locutum esse Perscè: vel Mithridates, cui nota fuerunt duæ et viginti linguæ earum, quibus imperabat, nationum vel Crassus ille dives, qui, cùm Asiæ præesset, sic tenuit quinque Græci sermonis differentias, ut Jus cuique redderet eâdem linguâ, quâ quisque postulásset: vel Cyrus denique, quem omnium militum tenuisse nomina traditum est. Quinetiam dicitur Theodectes protinus reddidisse semel auditos quamlibet multos versus.

Memoriam in Themistocle fuisse ferunt singularem, ita ut quæcumque audierat aut viderat, hærerent animo. Itaque cùm Simonides, sive quis alius, se ei traditurum polliceretur artem memoriæ aliquam, quæ recens inventa erat: Oblivionis, inquit, mallem. Nam memini etiam quæ nolo: Oblivisci non possum qua volo. Cic. 4, Acad. 2. 2. fin.

104.

Etiam oblivisci quod scis, interdum expedit.

P. Syrus. 3. Seneca rhetor hoc scriptum reliquit de suâ memoria. Cùm senectus mihi jam fecerit multa desideranda, oculorum aciem retuderit; aurium sensum hebetaverit, nervorum firmitatem infregerit; in memoriam maximè incurrit. Hanc aliquando in me sic floruisse non nego, ut non tantùm ad usum sufficeret, sed usque in miraculum procederet. Nam et reddebam duo millia nominum quo ordine erant dicta: et plures quàm ducentos versus, qui singuli à singulis condiscipulis dati erant, referebam; ab ultimo incipiens usque ad primum. Nec tantùm velox erat mihi memoria ad complectenda quæ vellem: sed etiam firma ad continenda quæ acceperat. Itaque sine cunctatione etiam nunc profert quasi modó audita, quæ

cumque apud illam aut puer aut juvenis deposui. Im minuta tamen est ætate, et longâ desidiâ, quæ juvenilem quoque animum dissolvit. Nam si qua ei commisi intra annos proximè elapsos, sic perdidit, ut, etiamsi sæpius ingerantur, toties tanquam nova audiam. Sen. Lib. i.

controv.

Hortensius in auctione persedit totum diem; et vespere recensuit omnes res, et pretia, et emptores ordine suo, ita ut in nullo falleretur. Ibid.

Quidam recitatum à poëtâ carmen novum, suum esse dixit, et protinus memoriâ recitavit; cum ille, cujus carmen erat, hoc facere non posset. Ibid.

LIBER TERTIUS.

DE JUSTITIA.

CAPUT I.

Justitia omnium regina virtutum.

Justitia est omnium domina et regina virtutum: ejus splendor maximus: ex eâ boni viri vulgo justi appellantur. At unum Aristidem à Græcis cognominatum fuisse Justum accepimus. Cicer. 2. Offic. 28. 1. Offic. 20.

Hic Athenis natus, à pueritiâ firmo constantique animo fuit, nunquam ab eo, quod justum videbatur, discedens, et nullam fraudem nullumque mendacium admittens, ne joco quidem et in ludo. Corn. Nep. et Plut. in Aristide.

Ubi ad rempublicam accessit, non potentium amicorum præsidio niti voluit, sed consiliis factisque utilibus et justis. Non animum inflabant secunda res, non frange: bant adverse. Id se patriæ debere existimabat, ut ei prodesset sine ullo pecuniæ aut honorum præmio.

Cùm aliquando eo præsente pronunciarentur in theatro versus è tragœdiâ Æschyli de Amphiarao, qui dicebatur, non velle videri justus, sed esse: omnes converterunt in eum oculos, tanquam ad quem hæc laus pertineret, eumque cognominaverunt Justum. Quod cognomen ut novum erat et omnium amplissimum, ita Aristidi invidiam conflavit et Themistoclis æmuli, et concitatæ ab illo multitudinis. Est enim hoc commune vitium in magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriæ comes sit; et libenter detrahant de iis, quos vident eminere altiùs. Itaque mulctatus est decem annorum exilio, quod ostra, cismum vocabant. C. Nepos in Chabr. c. 3.

« السابقةمتابعة »