صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

reponere; militiæ viaticum et bellica virtutis institutionem appellans. Cùm quidam prosperé gestæ rei nuncius citato cursu accederet, vultu ingentem lætitiam præferens: Quid mihi nunciaturus es, inquit, tanto gaudio dignum? nisi forsan Homerus revixit. Ælian. 1. xiii. c. 7. Plin. 1. vii. c. 29. Diogen. Chrys. Or. 2. Plut. in Alex. Idem. de Profec. Virtut.

3. Alcibiades quoque Homerum magno in pretio habuit. Itaque cùm fortè in scholam puerorum venisset, Homerum sibi petiit exhiberi. Cùm verò ludimagister se nihil Homeri habere respondisset: colaphum ei durum inflixit, et abiit, imperitum dicens, et qui tales redderes pueros. Elian. 1. xiii. c. 38.

Cùm Zoilus, qui Homeromastix, id est Homeri flagellum, est vocatus, Alexandriam venisset, et sua contra Iliadem et Odysseam scripta Ptolemæo Philadelpho recitâsset; animadvertens rex poëtarum principem vexari absentem et inauditum, utpote mortuum: et eum, cujus ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, à Zoilo vituperari: indignatus, nullum ei responsum dedit. Ille diutius Alexandriæ commoratus, et inopiâ pressus, summisit ad regem, postulans ut aliquid sibi tribueretur, Rex verò dicitur respondisse: Homerum, qui antè annos mille decesserat, quotidie pascere multa millia hominum: debere pariter eum, qui se meliore ingenio profiteretur, posse alere non modo se unum. sed etiam plures. Vitruv. præfat. 1. vii.

4. Sylla duxit aliquo præmio dignam sedulitatem etiam mali poëtæ. Nam cùm ille epigramma ipsi obtulisset; jussit præmium ei statim tribui, sub eâ tamen conditione, ne quid postea scriberet. Julius Cæsar civitate donavit liberalium artium doctores, et medicinam Romæ professos, ut eò libentiùs et ipsi urbem incolerent, et cæteri appeterent. Optimè ille quidem: solet quippe labor impendi eò, unde emolumentum atque honos speratur. At sublatis studiorum præmiis, etiam studia pereunt. Cicer. pro Arch. n. 25. Sueton. in J. Cæs. c. 42. Livius, l. iv. c. 35. Tacit. an. xi. c. 7.

5. Mandatum est memoriæ, Platonem philosophum tenui admodum pecuniâ fuisse: atque eum tamen mercatum esse decem millibus drachmarum tres Philolai Pythagorici libros. Quidam dixerunt, amicum ejus Dio

nem Syracusanum eam pecuniam illi dedisse. Traditum est quoque Aristotelem libros pauculos Speusippi philosophi emisse talentis Atticis tribus. Isocrates pro unâ oratione viginti talenta accepit. Dicitur Octavia, cùm Virgilium audivisset recitantem illos de filio suo versus, Tu Marcellus eris, &c. deliquium animi passa eset; deinde, recepto animo, Virgilio dari jussisse pro singulis versibus dena sestertia. A. Gell. l. iii. c. 17.

Plin. l. vii. c. 30. Auct. vite Virgil.

6. Græci magnos honores constituerunt athletis, qui in Olympiis, Pythiis, Isthmiis, Nemæisque certaminibus vicerint. Nam non modò in publico Græciæ conventu laudes ferunt cum palmâ et coronâ; sed etiam cùm revertuntur in suas civitates, triumphantes quadrigis invehuntur in patriam, et constitutis è republicâ vectigalibus fruuntur per totam vitam. Quod cùm ego animadverto, inquit Vitruvius, admiror cur non iidem honores, atque etiam majores, tributi sint scriptoribus, qui infinitas utilitates perpetuo ævo omnibus præstant. Id enim eò magis dignum erat institui, quòd athletæ sua tantùm corpora exercitationibus efficiunt fortiora; scriptores verò non solùm sua ingenia suosque sensus perficiunt, sed etiam omnium aliorum, ea in libris suis præcepta dantes, quæ plurimùm juvent ad animos exacuendos, et ad discendum. Quid enim Milo Crotoniates, quòd fuit corporis viribus invictus, prodest hominibus, aut cæteri qui eo genere fuerunt victores? Pythagoræ verò, Platonis, Aristotelis, cæterorumque sapientum præcepta omnibus gentibus edunt novos quotidie fructus, quibus qui à tenerâ ætate satiantur, ipsi optimos habent sensus, et humanos mores civitatibus infundunt, æqua jura ac leges describunt, sine quibus nulla potest esse civitas incolumis. Cùm ergò tanta munera privatim publicèque fuerint hominibus præparata ab scriptorum prudentiâ; non solùm palmas et coronas his tribui arbitror oportere, sed etiam et trium. phos, et divinos, si fas sit, honores decerni. Vitruv. 1. ix. præfat.

Animi remedia inventa sunt ab antiquis philosophis. Suspiciendi propterea sunt, et propè Deorum ritu colendi. Equidem quam venerationem præceptoribus meis debeo, eandem illis præceptoribus generis humani debere me existimo. Quid ergo? si consulem videro aut præ

[ocr errors]

torem, omnia faciam quibus honor haberi solet; equo desiliam, caput adaperiam, semitâ cedam: Socratem cùm Platone, et Zenonem et Cleanthem non venerabor? non tanta nomina colam? Senec. Ep. 64.

CAPUT XV.

Modestia conjuncta cum doctrin.

Dicebat doctissimus, idemque sapientissimus, Socrates: Se hoc unum scire, quòd nihil sciret. Diog. Laërt. in Socrat.

Cùm venisset Plato ad ludos Olympicos, frequentissimum omnium in Græciâ conventuum, Olympiæ contubernium iniit cum ignotis hominibus, ignotus iis et ipse. Ita verò eos cepit ac sibi devinxit tum morum suavitate, tum sermonibus ab omni affectatione sapientiæ alienis, ut peregrini illi plurimùm gauderent fortuito talis viri contubernio ac convictu. Neque verò academiæ aut Socratis mentionem ullam fecit. Hoc solum illis declaravit, se Platonem appellari. Quum peractis ludis Athenas venissent; perhumaniter cos excepit. Tum hospites: Age, inquiunt, monstra nobis illum tibi cognominem Socratis descipulum, cujus magna ubique fama est. Duc nos in academiam, et siste viro, ut aliquem ex ejus quoque colloquio fructum colligamus, At ille leniter subridens, quemadmodum solebat: Ego verò, inquit, ille ipse sum. Obstupuêre illi, quòd socium tamdiu habuissent tantum virum, ignorantes intellexeruntque posse eum sibi conciliare animos eorum quibuscum ageret, etiam sine consuetis illis de philosophiâ sermonibus. Ælian. l. iv. c. 9.

Magna est admiratio copiosè sapientèrque dicentis. Si verò inest in oratione mista modestiâ gravitas, nihil admirabilius fieri potest: maximè, cùm ea sunt in adolescente. Cicer. de Offic. n. 14,

CAPUT XVI.

Non refert quàm multos, sed quàm bonos libros habeas ac

legas.

1. Est lectio necessaria; alit enim ingenium, et cogi-tando inveniendoque fatigatum reficit. Nec scribere tantùm, nec tantùm legere, debemus: sed invicem hoc illo commutandum est, et alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum est, prosit ad pabulum animi aut ad scribendum. Apes debemus imitari, quæ ducunt succum ex floribus ad mel faciendum idoneis, deinde disponunt per favos quidquid attulêre. Senec. Ep. 84.

Alimenta corporis tunc demum in sanguinem et vires transeunt, cùm sint concocta. Idem præstemus in his quibus aluntur ingenia; concoquamus illa.

2. Lectio omnis generis voluminum habet aliquid vagum et instabile. Paucis libris immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter hæreat. Lectio certa prodest, varia delectat. Qui vult pervenire quò destinavit, unam sequatur viam, non per plures vagetur.

Librorum inopiam quereris. Non refert quám multos habeas, sed quàm bonos. Distrahit animum librorum multitudo. Modò, inquis, hunc librum evolvere volo, modò illum. Fastidientis stomachi est multa degustare: quæ, ubi varia et diversa sunt, nocent, non alunt. Probatos itaque libros semper lege: et, si quando ad alios divertere libuerit, ad priores redi. Aliquid quotidie auxilii adversùs várias animi pestes compara: et cùm multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse facio. Senec. Ep. 2. 45.

Plinius major libros legens, adnotabat, excerpebatque. Nihil enim legit, quod non excerperet. Dicere etiam solebat, nullum esse librum tam malum, ut non ex aliquâ parte posset prodesse. Plin. l. iii. Ep. 5.

3. Pueri legant et discant non modò quæ diserta sunt sed magis quæ honesta. Itaque non tantùm auctores eligendi, sed etiam partes operis. Nam et Græci licenter quædam scripsêre, et Horatium in quibusdam nolim in terpretari. Quintil. l. i. c. 14.

Lacedæmonii libros poëtæ Archilochi jusserunt ex suâ civitate exportari, quòd eorum lectionem arbitrabantur parum verecundam ac pudicam. Noluerunt enim eâ liberorum suorum animos imbui, ne plùs moribus noceret, quàm ingeniis prodesset. Valer. l. vi. ex. 1.

CAPUT XVII.

Bibliotheca ad publicum et privatum usum comparetur, non ad ostentationem.

1. Antiquissima, cujus ad nos memoria venerit, Bibliotheca, ea est, quam extruxit apud Ægyptios rex Osymandias, et cujus in fronte inscripta erant hæc verba : Luxus irgo hoc est, medica anima officina. Diodor. l. i.

Pisistratus tyrannus, qui studia literarum plurimùm fovit, dicitur primus comparâsse Athenis libros disciplinarum liberalium publicè præbendos ad legendum; quorum numerum ipsi Athenienses deinde studiosiùs auxerunt. Sed Xerxes potitus Athenis, urbe ipsâ præter arcem incensâ abstulit asportavitque ad Persas omnem illam librorum copiam. Multis autem pòst annis Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, eosdem libros referendos Athenas curavit. A. Gell. l. vi. c. 17.

Ingens postea numerus librorum in Ægypto à Ptolemæis regibus conquisitus et comparatus est, ad millia ferme voluminum septingenta. Sed ea omnia (aut saltem quadringenta millia, teste Seneca) in urbe Alexandriâ conflagrârunt bello inter Cæsarem et Pompeii liberos. Lib. de Tranq. c. 9.

Bibliothecam Ægyptiacam instruxerat Ptolemæus Philadelphus tum profanis libris, tum etiam sacris petitis è Judæa. Nam cùm ejus aures fama Hebrææ sapientiæ tetigisset; misit Eleazaro Judæorum summo pontifici dona multa, et epistolam, quâ orabat ut divinos libros ad se mittendos curaret cum idoneis hominibus, à quibus in linguam Græcam ex Hebræa verterentur. Ut regis votis ac precibus satisfaceret Eleazarus, misit selectos è singulis tribubus senos viros seniores, utriusque linguæ peritissimos; à quibus facta est illa celeberrima sacrorum librorum interpretatio, quæ Septuaginta Interpretum vocatur. Præerat autem Ptolemæi Bibliothecæ vir factis et

« السابقةمتابعة »