صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

runt Euripidem, se ei salutem suam debere confitentes ; dixeruntque alios fuisse emissos è vinculis, quòd edocuissent dominos suos quædam ipsius carmina, quæ memoriâ tenuerant: alios, qui post adversam pugnam errabant per agros omnium egeni, fuisse cibo et potu recreatos propter decantatos ejus versus aliquos. Erant quippe Siculi præ cæteris Græcis studiosissimi atque appetentissi mi tragœdiarum Euripidis: quarum si quid afferretur ab iis qui in insulam appellebant, illud avidè arripiebant, lætique secum invicem communicabant. Quinetiam memoriæ proditum est, cùm navis Caunia. quam lembi prædatorii premebant, ad Siculum littus confugisset; Siculos primò noluisse eam recipere: at ubi interrogati Caunii an nôssent Euripidis carmina, se nôsse responderunt, tum verò liberum eis receptum patuisse. Plut. in Nicia.

CAPUT VIII.

Litera ornamenta hominum sunt et solatia.

1. Si non tantus fructus perciperetur ex liberalium artium studiis, quantum percipi constat, sed ex his delectatio sola peteretur; tamen hæc animi remissio judicanda esset libero homine dignissima. Nam cætera neque temporum omnium sunt, neque ætatum, neque locorum. Hæc studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoc tant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Cicer. pro

Archia, n. 16.

Si tempus in studia conferas, omne vitæ fastidium effugeris, nec noctem feri optabis tædio lucis, nec tibi gravis eris, nec aliis supervacuus. Senec. de Tranq.

c. 3.

[ocr errors]

Videmus literas et ingenuas artes non solùm beatæ vitæ oblectationem esse, sed etiam levamentum miseriarum. Itaque multi cùm in potestate essent hostium, multi in custodiâ, multi in exilio, dolorem suum literis levaverunt. Demetrius Phalereus, cum è patriâ pulsus esset injuriâ, contulit se Alexandriam ad Ptolemæum regem; multaque præclara in illo calamitoso otio scripsi

Dicitur eum monuisse regem, cujus hospitio utebatur, ut conscriptos de regno imperioque libros sibi compararet atque perlegeret: Quia, inquiebat, que amici non audent monere reges, hæc in libris scripta sunt. Cicer. de fin. 1. v. n. 53. Plutarch. Apoph.

[ocr errors]

2. Quamdiu respublica Romana per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, in eam curas cogitationesque ferè omnes suas conferabat Cicero, et plus operæ ponebat in agendo, quàm in scribendo. Cùm autem dominatu unius Julii Cæsaris omnia tenerentur; non se angoribus dedidit, quibus fuisset confectus, nec indignis homine docto voluptatibus. Fugiens conspectum sceleratorum, quibus omnia redundabant, urbe relictâ rura peragrabat, abdebatque se, quantum licebat, et solus erat. Cùm verò nihil agere animus ejus non posset, neque vellet fanguere eam solitudinem, quam ipsi afferebat necessitas, non vo luntas; existimavit molestias honestissimè deponi posse, si se ad philosophiam retulisset, cui adolescens multum temporis tribuerat, discendi causâ omne studium curamque convertit ad scribendum: atque ut, qui antea occupatus profuerat civibus suis, aliquid quoque iis prodesse posset otiosus; elaboravit ut, doctiores fierent et sapientiores pluraque brevi tempore eversâ republicâ scripsit quam multis annis eâ stante scripserat. Sic paruit virorum sapientum præcepto, qui docent non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his si quid insit boni. Cicer. 2. Offic. n. 2. et 3. 3. Offic. n. 1. et. c. 1. Tusc. n. 5.

3. Doctrinæ studia et optimè felicitatem extollunt, et facillimè minuunt calamitatem; eademque et ornamenta hominum maxima sunt, et salatia. Senec. ad Polyb. C. 36.

Ipse Dionysius junior, cùm tyrannide excidisset, interrogatus quid Plato philosophiaque ipsi profuissent: Ut, inquit tantum fortune mutationem æquo animo feram. Plut Apoph.

Est gaudium mihi, inquit Plinius, et solatium in litteris nihilque tam lætum est, quod non per has lætius fiat; nihil tam triste, quod non per has sit minùs triste. Itaque infirmitate uxoris, et amicorum periculo aut morte turbatus, ad studia, unicum doloris levamentum, con

fugio; quæ præstant ut adversa patientius feram. Plin. 1. viii, Epist. 19.

[merged small][ocr errors][merged small]

1. Duo vitia vitanda sunt in cognitionis et scientia studio, naturali sanè et honesto. Unum ne pro cognitis habeamus incognita, hisque temerè assentiamus. Quod vitium effugere qui volet, (omnes autem velle debent) adhibebit et tempus et diligentiam ad considerandas res. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnam operam conferunt in res obscuras atque difficiles, easdemque non necessarias. Quibus vitiis declinatis, quod operæ curaque ponetur in rebus honestis et cognitione dignis, id jure laudabitur. Cicer. 1. Offic. n. 18.

Si quis tamen ita teneatur discendi studio ut eos deserat quos tutari debet; ab officio decedit, et à justitiâ, quæ in hominum tuendis commodiɛ maximè cernitur, et contemplationi cognitionique rerum antiponenda est. Quod optimus quisque judicat, et re ipsâ ostendit Quis est enim tam cupidus perspiciendæ rerum naturæ, ut, si ei subitò allatum sit periculum aliquod patriæ, propinquorum, amicorum, cui subvenire possit, non statim abjiciat res cognitione dignissimas? n. 153.

2. Cupere omnia scire, ccjuscumque modi sint, curiosorum est: duci verò cupiditate scientiæ ad magnarum rerum contemplationem,' summorum virorum esse est putandum. Cicer. 5. de fin. n. 49.

Ii operosè agendo nihil agunt, qui in literarum inutilium studiis detinentur. Ecce Romanos quoque invasit studium supervacua discendi. Cujus errores ista minuent? cujus cupiditates prement? quem fortiorem, quem justiorem, quem liberaliorem facient? Senec. de Brev. c. 13, 14.

Cùm gloriaretur quidam quòd multa didicisset; dixit ei Aristippus: Sicut qui plurima comedunt, non melius valent, quàm qui sumunt necessaria; sic eruditi habendi sunt, non qui plurima legerunt ac didicerunt, sed qui utilia. Diog. Laërt. in Arist.

3. Annicerts Cyrenæus magnificè de se sentiebat ob artem equitandi, et curruum regendorum peritiam. Volens igitur specimen artis Platoni, exhibere, juncto curru multos cursus circumegit in Academiâ, sic servans primam orbitam arena impressam à rotis currùs sui, ut ne tantillum quidem ab eâ declinaret. Obstupuêre omnes rei miraculo, et aurigam ad cœlum laudibus extulêre. Uni Platoni talis peritia reprehensione potiùs, quam gloriâ digna visa est; dixitque: Fieri non posse, ut, qui curam impenderet adeo diligentem rebus tam exilibus, et nullips utilitatis, ea non negligeret, quæ essent multò potiora, et verè digna admiratione. Ælian. 1. ii. c. 27.

Quædam supervacua est artis imitatio, quæ vanum laborem habeat. Qualis illius fuit, qui continuè et sine frustratione in acum inferebat grana multa ciceris ex spatio distante missa. Quem cùm spectâsset Alexander, donâsse eum dicitur ejusdem leguminis modio. Quod quidem præmium fuit illo opere dignissimum. Quintil. l. ii. c. 21.

Turpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum.

Mart. l. ii. Epig. 86. Histrionem, gladiatorum, equorum studio occupatus et obsessus adolescentum animus, quantulum loci bo` nis, artibus relinquit! De Cor. Elop. c. 9.

4. Etiamsi longa homini vita suppeteret, tempus parcè dispensandum esset ut sufficeret necessariis. Nunc quæ dementia est, supervacua discere in tantâ egestate temporis? Seneca Ep. 48.

Non tam benignè et liberaliter tempus natura nobis dedit, ut liceat aliquid ex illo perdere. Vide tamen quan. tum etiam diligentissimis pereat. Aliud cuique valetudo sua abstulit, aliud valetudo suorum; aliud privata negotia, aliud publica occupave runt; vitam nobiscum dividit somnus. Ex hoc tempore tam angusto, tam rapido, tam nos auferente, quid juvat majorem partem mittere in vanum. Ep. 117.

CAPUT X.

Qui rectè vivit, is scientiam utilem et necessariam est adep

tus.

Si quis animum virtuti consecravit, et sequitur quocunque vocat illa: si intelligens se sociale animal esse, et in commune bonum genitum, mundum ut unam omnium domum spectat: si semper tanquam in publico vivit : si sciat nec malum esse ullum, nisi quod turpe est, nec bonum nisi quod honestum; ad hanc legem ac regulam agat cuncta et exigat: si judicet miserrimos omnium mortalium, quantiscumque opibus refulgeant, homines ventri ac libidini deditos, quorum animus inerti otio torpet: hæc si quis et sciat et præstet, consummavit seientiam utilem atque necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt. Senec. 7. Benef. c. 1. 2.

Plùs prodest, si pauca præcepta sapientiæ teneas, sed illa tibi in promptu et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.

CAPUT XI.

Naturâ tam docere cupimus, quain discere.

1. Impellimur naturâ, ut prodesse velimus quamplurimis, in primisque docendo et tradendis comparandæ prudentiæ rationibus. Itaque non facile est invenire qui non tradat alteri quod sciat ipse. Ita non solùm ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Cicer. 3 de fin. n. 65.

Cupio, dicebat olim Seneca scribens ad Lucilium, in te transfundere omnia quæ ad sanandos animi morbos efficacia expertus sum. Gaudeo aliquid discere, ut doceam, nec me ulla res delectabit, licet eximia sit et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Nullius boni jucunda possessio est sine socio. Mittam itaque tibi ipsos libros, unde salutaria hausi: et ne multum operæ impendas in totis libris perlegendis, imponam notas, ut tu, qui sectaris profutura, protinus accedas ad ea quæ probo et miror. Plus tamen tibi et viva vox et convictus sapientum proderunt, quam libri. Primùm quia homines amplius

« السابقةمتابعة »