صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

reformident? Si feræ partus suos diligunt, quâ nos in liberos nostros indulgentiâ esse debemus? 5. Tusc. n. 79. 2 de Orat. n. 168.

Quid dulcius hominum generi à naturâ datum est quàm sui cuique liberi? Incertum est quàm longa cujusque nostrûm vita futura sit. Consulere itaque et prospicere vivi debemus, ut illorum solitudo et pueritia quàm firmissimo præsidio munita sit. Post red. Quir. n. 2. In Verrem, l. ii. n. 153.

2. Pater nullum clarius potest relinquere monumentum sui, quàm si filium relinquat effigiem morum suorum virtutis, constantiæ, pietatis, ingenii. Phil. 9. n. 12.

Ad filium hæreditas paternæ gloriæ et factorum imitatio pertinet. 1. Offic. n. 78..

Optima hæreditas omnique patrimonio præstantior à -patribus traditur liberis, gloria virtutis rerumque, gestarum: cui dedecori esse, nefas et impium judicandum est. 1 Offic, n. 38.

3. Nemo liberorum gratiâ pecuniis cumulandis incumbat, ut ditissimos eos relinquat. Id enim nec ipsis nec patriæ conducit. Census juvenum optimus is est, qua eos non reddit obnoxios adulationibus et sufficit rebus necessariis. Liberis ergo non multum auri, sed pudoris oportet relinquere. Plato de Leg. l. v.

Parentes liberis plerumque bono animo mala precantur. Si vis esse felix, Deos ora, ne quid tibi eveniat ek his quæ optantur tibi. Ea non sunt bona quæ isti in te volunt congeri; divitiæ, honores, imperia. Unum bonum est, quod beatæ vitæ causa et firmamentum est, virtus. Fac ipse te felicem. Facies autem, si virtutem colueris. Senec. Epist. 31.

CAPUT XL.

Liberi patria causâ bene instituendi.

Verrem graviter objurgat Cicero, quòd prætor in Sicilia filium flagitiis suis interesse passus erat. Tune cùm te ac tuam vitam nôsses, in Siciliam tecum grandem filium ducebas? ut etiamsi natura puerum à paternis vitiis abduceret, consuetudo tamen et disciplina dissimilem tui esse non sineret. Fac enim fuisse in isto C. Lælii et

M. Catonis indolem, quid ex eo boni sperari atque effici potest, qui nullum unquam patris pudicum neque sobrium convivium viderit. Qui adultâ ætate per triennium inter impudicas mulieres et intemperantes viros in epulis quotidianis versatus sit: nihil unquam à patre audiri, quo pudentior aut melior esset? Quibus in rebus non solùm filio, sed etiam reipublicæ fecisti injuriam. Susceperas enim filios non solùm tibi, sed etiam patriæ: qui non modo tibi, voluptati sed etiam qui aliquando usui reipublicæ esse possent. Eos instituere atque erudire debuisti ad majorum instituta, et ad civitatis nostræ disciplinam, non ad tua flagitia, atque ad tuas turpitudines. Esset ex inerti atque impuro et improbo parente natus et pudens et probus filius. Nunc pro te Verrem alterum substituisti civitati. Cicer. l. iii. in Verr. n. 159.

2. Pelopidas, qui filium habebat infamem, Epaminondam reprehendebat, quòd uxorem non duxisset; illumque malè reipublicæ consulere dicebat, qui liberos non relinqueret: Vide, inquit Epaminondas, në tu patriæ pejus consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Mihi verò stirps.deesse non potest: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quæ non modò mihi superstes, sed etiam immortalis, futura est. Cornel. Nep. in Epam,

Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti,
Si facis ut patriæ sit idoneus, utilis agris,

Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

Plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu

[blocks in formation]

Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Sic natura jubet : velociùs et citiùs nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica.
Nil dictu fœdum visuque hæc limina tangat,
Intra que puer est

Maxima debetur puero reverentia. Si quid

Turpe paras, ne tu pueri contemperis annos
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.

Juven. Sat. xiv.

Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. Infantiam statim 'deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos ompes et mentis et corporis frangit. Quid non concupiscet cum adoleverit, qui in cunis pupureis vagierit? In lecticfs crescunt si terram pedibus attigerint, è manibus utrinque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentiùs dixerint, risu et osculo excipimus verba ingenuis indigna. Nec mirum videri debet: nos docuimus, ex nobis audiêrunt. Omne convivivium obscœnis canticis strepit: pudenda spectantur. Fit ex his consuetudo, deinde natura. Discunt hæc miseri, antequam sciant esse vitia. Quintil.

7. i. c. 3.

benedic.

Adolescentium indolem non tam juvant quæ ta sunt, quam inficiunt quæ pessimé; multoque magis si plura sint, quæ deteriora sunt,

A. Gell. I. xii. c. 2.

CAPUT XLII.

Salubritur institui plurimùm prodest in reliquam vitam.

1. Philippus, cujus virtute atque industria Macedones locupletissimo imperio aucti sunt, nunquam inter negotia bellica alienus fuit à Musis et literis. Erat ei plena acuminis et solertiæ oratio, quâ non minores res, quàm præliis, confecit: ipseque pluris æstimabat victorias verbis partas, quàm armis, Extant libri epistolarum ejus plenarum et venustatis et prudentiæ, è quibus una brevis è Græco in latinum convertenda visa est, inquit A Gellius, quæ possit esse parentibus hortamentum curæ diligentiæque in liberorum institutione. Philippus Aristoteli salutem Filium mihi genitum scito. Nec Diis gratiam perinde habeo quia natus est, quàm quòd illum nasci temporibus vitæ tue contigit. Spero enim forè, ut educatus eruditusque abs te, dignus nobis existat, et non sit impartanto imperio. A. Gell. 1. v. c. 3. Justin. 1. ix. c. 8. Polyæn. I. iv.

Non fefellit Philippum sua de Aristotele opinio. Quippe Alexander eo doctore diu usus, accepit ab illo tam

utilia agendi et loquendi præcepta, ut non dubitaverit prædicare. Non minus Aristoteli debere se, quam Philippo : hujus enim munus esse quod viveret; illius, quòd honesté viveret. Voluit verò Philippus prima literarum elementa filio suo tradi ab Aristotele, summo ejus ætatis philosopho, et ille suscepit hoc officium: quia magni momenti est ad studia, eorum initia, à perfectissimo præceptori tradi. Cicer. 3 de Orat. n. 141. Plut. in Alex. Quintil. l. i. c. 2.

2. Plurimùm in reliquam vitam proderit, pueros statim salubriter institui. Facile est enim animos adhuc teneros componere; difficultur reciduntur vitia, quæ nobiscum creverunt. Altiùs descendunt præcepta, quæ primis imprimuntur ætatibus: et naturâ tenacissimi sumus eorum, quæ pueri percepimus: ut sapor, quo nova vasa imbuuntur, durat. Senec. 2 de Irâ, c. 18. Ad. Helv. c. 16. Quintil. l. i. c. 1.

Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu.

Horat. 1. Ep. 2 ver. 69,

Nulla ætas videatur tam infirma, quæ non protinus discat quid rectum pravumque sit; est enim maximè tum formanda, cùm facillimè cedit præcipientibus. Monendus ergo puer, ne quid cupidè, ne quid improbè, ne quid impotenter faciat. Quint. l. i. c. 4.

Habendumque est in animo semper illud virgilianum : ....Adeò in teneris consuescere multum est.

Virgil. 2. Geor. ver. 272.

3. In pueris modò frenis utamur, modò stimulis: est enim in illis aliquid quod coërcendum sit, est quod excitandum. Hinc Isocrates, doctor singularis, dicebat se calcaribus in Ephoro, contrà autem in Theopompo, frenis uti solere: alter enim reprimendus erat alter incitandus. Et Themistocles, qui in adolescentiâ fuerat feroci admodum ingenio, respondebat mirantibus mutatos ipsius mores Asperos et ferociores pullos fieri equos optimos, si domitoribus peritis tradantur. Senec. de Ira, l.ii. c. 21. Cic. 3 de Or. n. 25, Plut. in Them.

4. Dabimus aliquod laxamentum: desides verò esse non sinemus, et procul à contactu deliciarum retinebimus. Nihil enim magis voluptuarios et iracundos facit, quàm educatio mollis et blanda. Ideò quò plus indulge tur filiis unicis, et quò plùs licet pupillis, eò corruptior illis animus est. Offensas patienter ille non feret, cui nihil unquam negatum est, cui lacrymas sollicita semper mater abstersit, cui satisfactum est de pædagogo. Senec.

ibid.

5. Longè quoque ab assentatione pueritia removenda est. Audiat verum, exprobrentur illi perperam facta, timeat aliquando parentes, et magistros vereatur semper. Nihil per iracundiam et lacrymas exoret: quod irato et flenti negatum fuerit, offeratur quieto.

6. Omnibus hominibus prodest animum subinde relaxare. Excitatur enim otio vigor: omnis et tristitia, quæ continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur. Senec. 1 Contr.

Lusus pueris proderunt: quia pueri post lusus, plùs virium et acriorem animum afferunt ad discendum. Modus tamen sit remissionibus: ne aut negatæ odium studiorum faciant, aut nimiæ otii consuetudinem afferant. Quint. l. i. c. 2.

7. Omnes ferè legum latores, neglectâ puerorum et adolescentum educatione, parentum arbitrio liberorum institutionem reliquerunt: idque unum videntur studuisse, ut iis, qui adversus legum præcepta peccâssent, pœnæ constituerentur et irrogarentur. At Persæ et Lacedæmonii aliâ ratione caverunt, ne admitterentur quæ leges vetabant: et civium peccatis obviàm iêrunt, formandis publicâ severâque institutione puerorum et adolescentum moribus. Sic enim fiebat, ut à teneris annis virtutem colere, vitia verò adversari, assuefierent. Quæ verò fuerit illa pauperum et divitum consimilis sub publicis magistris educatio, non inutile erit legere apud Piutarchum et Xenophontem. Plut. in Lycurg. et Lacon, Xenophon, i. Cyrop. et in Lacon.

« السابقةمتابعة »