صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et reverterentur to ovptum: sed circumduxit per viam deserti juxta Mary Rubrum. Dominus autem præcedebat eos ad osterdendam viam per diem in columnâ nubis et per noctem in columnâ ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Nec unquam per quadraginta annos defuit columna nubis aut ignis coram populo. Exod. XIII.

Egyptii Israelitas per medium mare persecuti Auctibus obruuntur..

Ut nunciatum est Pharaoni fugisse Israëlem, immutatum est cor ejus atque Ægyptiorum erga illum, et dixerunt: "Quid hoc fecimus, ut dimitteremus Israëlem, ne "serviret nobis ?" Ascendit ergo currum Rex, et omnem populum suum, assumpsit secum: tollitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit, et duces totius exercitus. Induravitque Dominus cor Pharaonis, et persécutus est Israëlitas. At illi egressi erant_ per excelsam Dei manum."

66

Sequentes Ægyptii vestigia præcedentium Israëlitarum, repererunt eos in castris prope littus maris. Hi, ut viderunt omnem equitatum et currus et exercitum universum Ægyptiorum post se, timuerunt valde, clamaveruntque ad Dominum, et dixerunt Mosi; "Forsitan non "erant sepulchra in Ægypto, ideo eduxisti nos, ut mo"riremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut edu ceres nos ex Ægypto? Nonne meritò tibi dicebamus, "cùm inter Ægyptios versaremur, recede à nobis, ut "serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire "eis quàm mori in solitudine." His populi querelis respondit Moses: "Nolite timere: state, et videte mirabilia quæ facturus est hodie Dominus: Ægyptios enim, 66 quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis in sempi "ternum. Dominus pugnabit pro vobis, et vos cessabi"tis." Tum dixit Dominus Mosi: "Dic Israëlitis ut "viam pergant. Tu autem eleva virgam tuam, et ex"tende manam tuam super mare, et divide illud: ut gra "diantur Israëlitæ in medio mari per siccum. Ego verò "indurabo cor Egyptiorum, ut persequantur vos: et "gloriam colligam ex Pharaone, et omni exercitu ejus, "et curribus, et equitibus illius. Et scient Egyptii me "esse Dominum."

Tum Angelus Dei, qui præcedebat castra Israëlitarum, tollens se abiit post eos. Cum eo pariter columna nubis anteriora dimittens, à tergo illorum stetit. Hæc illuminans eorum castra per noctem, Ægyptiis obscura erat et tenebrosa, ita ut hi ad illos toto noctis tempore accedere non valerent,

Cùm extendisset Moses manum super mare, sicut præceptum ei fuerat; abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente totâ nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. Et ingressi sunt Israëlitæ per medium sicci maris erat enim aqua quasi murus à dextrâ eorum et læva. Insecuti Israëlitas Egyptii, ingressi sunt post eos, et omnes equitatus Pharaonis, currus ejus et equites ejus, per medium sicci maris.

Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus castra Ægyptiorum, interfecit exercitum eorum, et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: "Fugiamus Israëlem: "Dominus enim pugnat pro eis contia nos." Et dixit Dominus Mosi: "Extende manum tuam super mare, "ut revertantur aquæ super Ægyptios, et currus, et equi"tes eorum." Cùmque extendisset Moses manum supra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Egyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus: nec unus quidem superfuit ex illis. Israëlitæ autem perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro à dextris et à sinistris. Liberavitque Dominus die illâ Israëlem è manibus Egyptiorum. Et viderunt Egyptios mortuos super littus maris, et potentiam ac virtutem illam magnam quâ usus erat Dominus in eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Mosi servo ejus. Exod. XIV.

Tunc cecinit Moses et Israëlitæ carmen Domino. Et sumpsit Maria Prophetissa, soror Aaronis et Mosis, tympanum in anus egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus præcinebat, dicens; "Cantemus Domino: gloriosè enim magnifica"tus est; equum et sessorem ejus dejecit in mare." Exod. XV.

E

Lex data in monte Sind.

Cùm die tertio mensis tertii post egressum ex Ægypto pervenissent filii Israëlis in desertum Sinæ, castra metati sunt in eodem loco; ibique fixerunt tentoria è regione montis. Vocavit autem Dominus Mosem è monte, et, ubi ascendit, dixit ei: " Hæc domui Jacobi dices, et «Israëli annunciabis: Vos ipsi vidistis quæ Ægyptiis fe"cerim, et quomodo portaverim vos sicut aquila portat "pullos suos super alas, et assumpserim mihi. Si ergo "audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, "eritis mihi in peculium præ cunctis populis; mea est "enim omnis terra. Et vos eritis mihi Reges et Sacer"dotes, et gens sancta. Hæc dices Israelitis.”

Venit Moses, et convocatis majoribus natu, exposuit omnia quæ mandaverat Dominus. Responditque omnis populus simul: "Cuncta quæ locutus est Dominus, facie"mus." Cumque retulisset Moses verba populi ad Dominum, dixit ei Dominus: "Jam nunc veniam ad te in "caligine nubis, ut audiat me populus te alloquentem, "et credat tibi in perpetuum. Vade ad populum: sanc "tifica illos hodie et cras; lavent vestimenta sua, et sint "parati in diem tertium, quo descendet Dominus coram " omni plebe super montem Sinæ. Constitues terminos "populo per circuitum, et dices ei: Cavete ne ascenda"tis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui teti"gerit montem, lapidibus opprimetur, aut confodietur

jaculis sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. "Cum cœperit clangere buccina, tunc accedant ad mon"tem." Descendit Moses è monte, et fecit quæ jusserat Deus. Ec. XIX.

Jamque advenerat dies tertius, cùm cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem; clangorque buccinæ vehementiùs perstrepebat. Et timuit populus qui erat in castris. (Et ipse Moses dixit; Exterritus sum et tremebundus." Ita terribile erat quod videbatur.) Cùm eduxisset Israëlitas Moses è castris in occursum Dei, steterunt ad radices montis, qui totus fumabat, ita ut ascenderet fumus ex eo quasi è fornace, eò quòd descendisset Dominus super eum in igne. Eratque omnis mons terribilis. Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixiùs tenebatur. Moses

loquebatur, et Deus respondebat ei. Hæc autem locutua est Dominus:

1. "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te è "terrâ Ægypti, è domo servitutis. Non habebis Deos "alienos coram me."

2. "Non facies tibi sculptile, neque ullam simili"tudinem eorum quæ sunt in cœlo desuper, in terrâ deor66 sum, et in aquis. Non adorabis ea, nequecoles: ego "sum Dominus Deus tuus fortis, Zelotes.

3. "Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. "Nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assump"serit nomen Domini Dei sui frustra."

Sex dieSeptimo

4. Memento ut diem Sabbati sanctifices. "bus operaberis, et facies omnia opera tua. "autem die Sabbatum Domini Dei tui est: non facies "ullum opus in eo, tu, et filius tuus, et filia tua, servus "tuus, et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est "intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus cœ❝lum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et "requievit die septimo. Idcirco benedixit Dominus "diei Sabbati, et sanctificavit eum."

5. "Honora patrem tuum, et matrem tuam, ut sis "longævus super terram quam Dominus Deus tuus dabit 4 tibi."

[blocks in formation]

9. "Non dices contra proximum tuum falsum testi"monium."

10. "Non concupisces uxorem proximi tui. Nec de"siderabis ejus domum, non agrum, nonservum, non "ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illi"us sunt." Exod. XX.

Hæc verba protulit Dominus ad omnem multitudinem in monte è medio ignis, et nubis, et caliginis, voce magnâ, nihil addens ampliùs. Cunctus autem populus audiebat tonitrua et sonitum tubæ, videbatque lampades et montem fumantem. Itaque perterriti et pavore concussi steterunt procul, dicentes Mosi; "Loquere tu, et audienon loquatur Dominus, ne fortè moriamur." Et ait Moses: "Nolite timere: venit enim Deus, ut pro"baret vos, et ut terror illius esset in vobis, et non "peccaretis." Stetitque populus longè. Moses autem

"mus:

accessit ad caliginem in quâ erat Deus, permansitque in monte quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens. Et dedit illi Deus varia præcepta ad populum deferenda; quorum pauca hic juvabit exscribere. Deut. V. 21.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Deut. VI. 5.

Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Lev. XXIV. 16.

Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. Exod. XXI. 15.

tur.

Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moria

Si genuerit homo filium contumacem, et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium: et jussus obe dire contempserit, apprehendent eum, et ducent ad seni ores civitatis illius, et ad portam judicii, dicentque ad cos: Filius noster hic protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis. Lapidibus eum obruet populus civitatis; et morietur, ut auferatis malum è medio vestri, et universus Israël audiens, pertimescat. Deut. XXI. 18.

Coram cano capite consurge, et honora personam senis. Lev. XIX. 32.

Non negabis mercedem indigentis; sed eodem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et vertatur tibi in peccatum. Deut. XXIV. 14.

Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum; sed timebis Dominum Deum tuum. Lev. XIX. 14.

Si bovem fratris tui aut ovem errantem videris, non præteribis; sed reduces fratri tuo. Si autem non est propinquus frater tuus, nec nôsti eum: duces domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat. Deut. XXII. 1.

Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Si videris asinum odientis te, jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Exod. XXIII. 4.

Non oderis fratrem tuum in corde tuo.

« السابقةمتابعة »