صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

❝tatio humani cordis in malum parona sunt ab adolescen❝tia. Non igitur percutiam deinceps omnem animam ❝ viventem, sicut feci. Deinceps sementis et messis, "æstas et hiems, nox et dies sibi succedent. Timeant "vos cuncta animalia terræ, et volucres cœli. Omnes "pisces maris manui vestræ tradidi.

[ocr errors]

"Quidquid movetur, et vivit, erit vobis in cibum ? "et omnia, quasi olera virentia, trado vobis. Ecce sta"tuo pactum meum vobiscum et cum semine vestro post Arcum meum ponam in nubibus; et erit signum "fœderis quod constitui inter me et omnem carnem super "terram. Cumque obduxero nubibus cœlum, apparebit "arcus meus, et recordabor fœderis mei sempiterni vo"biscum, et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam "universam carnem."

Vixit autem Noacus post diluvium trecentos quinquaginta annos, et cursus ejus vitæ nongentorum quinquaginta annorum fuit, et mortuus est. Gen. VI. IX.

Turris Babel.

Idem erat omnium hominum sermo post diluvium, câdem linguâ utebantur. Dixitque alter alteri: "Venite, -"faciamus lateres, et coquamus eos igne." Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento. Et dixerunt: "Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus "culmen pertingat ad cœlum ; et celebremus nomen nos"trum, antequam dividamur in universas terras."

Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adami, et dixit," Ecce ❝ unus est populus et una lingua omnibus: cœperuntque "hoc facere, non desistent à cogitationibus suis, donec, "eas opere compleant. Venite igitur, descendamus, et "confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unus" quisque vocem proximi sui." Atque ita divisit illos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusa est lingua universæ terræ ; et inde dispersit eos Dominus in cunctas orbis regiones. Gen. XI. A. M. circiter 1800.

Abrahamus, vocante Deo, venit in terram Chanaan.

Dixit Dominus Abrahamo: "Egredere è terra tua, "et cognatione tua, et domo patris tui, et veni in terram 66 quam monstrabo tibi. Faciam ut crescas in gentem

magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen "tuum, erisque Benedictus. Benedicam benedicentibus "tibi, et maledicam maledicentibus tibi: atque in te "benedicentur universæ gentes terræ." Abrahamus itaque, sicut præceperat ei Dominus, egressus est ex urbe, quæ vocatur Haran in Mesopotamia; secumque deduxit Saram uxorem suam, et Lothum filium fratris sui. Cumque venissent in terram Chanaan, apparuit Dominus Abrahamo, et dixit ei: "Semini tuo dabo terram hanc." Abrahamus ædificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei, et invocavit nomen ejus. Gen. XII. A. M. 2803.

Cum autem prævaluisset fames in terra Chanaan, descendit Abrahamus in Ægyptum cum uxore sua, et Lotho, et omnibus quæ habebat, ut peregrinaretur ibi.

[ocr errors]

Lothus discedit ab Abrahamo.

Ex Ægypto reversus est Abrahamus in terram Chanaan dives valde auro et argento. Sed Lothus, qui erat cum eo, habebat etiam greges ovium, et armenta, et tabernacula: nec poterat eos capere eadem terra, ut'habitarent simul. Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abrahami et Lothi. Cui ut finis imponeretur, dixit Abrahamus Lotho: "Ne, quæso, sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est: recede à me, obsecro si ad sinistram îêris, ego dextram tene"bo: si tu dextram elegeris, ego ad sinistram pergam." Elevatis itaque oculis, Lothus vidit regionem quæ circa Jordanem amnem erat. Ea irrigabatur universa sicut paradisus terrestris, antequam subverterat Dominus Sodomam et Gomorrham. Elegitque Lothus sibi sedem ibi, et moratus est in oppidis, et habitavit inter Sodomitas, qui pessimi homines erant, et peccatores coram Domino: Abrahamus vero habitavit in terra Chanaan. Gen. XIII.

[ocr errors]

Nova promissio de multiplicando semine Abrahami. Dixit Dominus Abrahamo, postquam recessit ab eo Lothus: "Leva oculos tuos, et vide à loco, in quo nunc es,

❝ ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. "Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini ❝ tuo in sempiternum. Faciamque semen tuum sicut pul❝ verem terræ. Si quis potest hominum numerare pulve❝ verem terra, semen quoque tuum numerare poterit. "Surge, et perambula terram in longitudine et latitudine “sua, quia tibi daturus sum eam.” Movens igitur tabernaculum suum Abrahamus, habitavit prope urbem Hebronem, ædificavitque ibi altare Domino.

Angeli hospitio excepti ab Abrahamo et Lotho. .

Cum sederet in ipso fervore diei Abrahamus ante ostium tabernaculi sui, et elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum ab ostio tabernaculi, et procumbens in terram, dixit: “Domine, si inveni gratiam in ❝ oculis tuis, ne transeas servum tuum: sed afferam “pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite "sub arbore; ponamque bucellam panis, et corroborate

cor vestrum. Postea transibitis. Idcirco enim decli"nâstis ad servum vestrum." Qui dixerunt: "Fac ut "locutus es."

Festinavit Abrahamus in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: "Accelera; similam commisce, et panes "sub cinere tostos affer quamprimùm." Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque servo, qui festinavit et coxit illum. Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis; ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Cum autem comedissent, et surrexissent, deduxit eos Abrahamus. Gen. XVIII.

Venerunt duo ex illis viris seu Angelis Sodomam vespere, sedentė Lotho in foribus civitatis. Qui, cum vi. disset eos, surrexit et ivit obviam eis, adoravitque pronus in terram, et dixit: "Obsecro, domini, declinate in taber"naculum servi vestri, et manete ibi: lavate pedes ves "tros; et manè, quo vobis animus est ire, proficiscemini." Qui dixerunt: "Minime: sed in platea manebimus.' Compulit Lothus eos oppido ut diverterent ad eum: cumque ingressi essent domum illius, paravit eis convivium, et coxit panes sine fermento, et comederunt. Gen. XIX

Abrahamus filium Isaacum immolare parat.

Tentavit Deus Abrahamum, et dixit ei; "Abrahame, "Abrahame." At ille respondit: "Adsum." "Tolle," inquit Deus, filium tuum unigenitum Isaacum, quem "diligis, et vade in terram visionis; atque ibi offeres eum "in holocaustum super unum montium quem monstra"vero tibi: " Igitur Abrahamus de nocte consurgens, stravit asinum suum, duxitque secum duos juvenes et Isaacum filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit in locum quem præceperat ei Deus.

Die tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: dixitque servis suis; "Expectate hîc cum asino: ego et puer "ibimus illuc properantes, et postquam adoraverimus, "revertemur ad vos." Tulit quoque ligna holocausti, et ea imposuit super Isaacum filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo perge rent simul, dixit Isaacus patri suo; "pater mi." At ille respondit: "Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?" Dixit autem Abrahamus, "Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi," Pergebant ergo pariter.

Ubi venerunt ad locum quem ostenderat Deus, Abrahamus ædificavit in eo altare, et super altare ligna composuit. Cumque aligasset Isaacum filium suum, posuit eum super struem lignorum. Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Et ecce Angelus Domini è cœlo clamavit, dicens, "Abrahame, "Abrahame:" qui respondit. "Adsum." Dixitque ef: "Non extendas manum tuam super puerum, neque facias "illi quidquam: jam video times Deum, et non peper. "eisti unigenito filio tuo propter me." Levavit Abrahamus oculos suos, et post tergum vidit arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens, obtulit holocaustum pro filio.

Vocavit autem Angelus Domini Abrahamum secundò è cœlo, dicens: "Per memetipsum juravi," dicit Dominus: "quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito "< propter me; benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum "sicut stellas coli, et velut arenam quæ est in littore ma"ris; possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, "et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ: quia

"obedîsti voci meæ."

Reversusque est Abrahamus ad servos suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. Gen. XXII.

Eliezer Rebeccam uxorem adducit ad Isaaćum.

Erat Abrahamus senex, dierumque multorum, et Dominus in cunctis benedixerat ei. Dixitque servo seni ori domûs suæ, nomine Eliezer, qui præerat omnibus quæ habebat: "Jura mihi per Dominum Deum cœli et ter"ræ, te non accepturum uxorem filio meo è filiabus "Chananæorum, inter quos habito: sed in Mesopota"miam, ubi cognatio mea est, profecturum, ut inde filio 66 meo Isaaco conjugem adducas." Respondit servus : "Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num"quid reducere debeo filium tuum in Chaldæam, è qua tu egressus es?" Dixitque Abrahamus: "Cave nequando reducas filium meum illuc. Dominus Deus cœli, qui "jussit me domum patris mei, in qua natus eram, relin"quere, et qui jurejurando confirmavit, se semini meo ❝ daturum terram hanc, ipse diriget viam tuam, et mittet "Angelum suum tecum, ut possis inde filio meo uxorem "eligere. Si vero mulier noluerit sequi te, non tenebis "juramento. Hoc tantum te moneo, ne filium meum "illuc reducas, unde egressus sum.' Juravit Eliezer in verba Abrahami, tulitque decem camelos gregis domini sui, et portans ex omnibus ejus bonis secum profectus

est.

Ubi pervenit in Mesopotamiam prope urbem Haran, camelos suos fecit accubare ac requiescere extra oppidum juxta puteum aquæ, vespere, tempore quo solebant mulieres egredi ad hauriendam aquam. Et dixit: "Domine "Deus domini mei Abrahami, occurre, obsecro, mihi "hodie, et bonus esto atque misericors erga dominum me"`um Abrahamum. Ecce Ego sto prope fontem aquæ, et "filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hau"riendam aquam. Fac igitur ut puella, cui ego dixero, in"clina hydriam tuam, ut bibam ; et quæ responderit, bibe, "quin et camelis tuis dabo potum; ipsa sit, quam præpa"râsti servo tuo Isaaco. Et per hoc intelligam te bonitate "et misericordiâ usum esse in dominum meum."

« السابقةمتابعة »