Gramineo ripae religauit ab aggere claffem. Aeneas primique duces et pulcer Fulus. Aen. VII, 105 0.7. ARGUMENTUM Caietam, nutricem suam, Aeneas sepelit, locumque ipsum ab eius nomine Caietam appellat - 5. Inde Circes sedem praetervehitur-24, secundoque vento ad Tiberis ostia defertur: adversoque flumine subvectus, in Laurentem agrum egreditur 36. Digressione de prisco Latii statu et de prodigiis, quibus Troianorum adventus denuntiatus fuerat, facta 106, pergit narrare poeta aliud ostentum comesarum mensarum; cum Aeneas ex Ascanii verbis cognovisset, eam esse terram fatis sibi debitam; ad Latinum |