regem, qui eius tractus regnum obtinebat, centum oratores mittit, qui et suo nomine illi munera offerrent, et urbis condendae locum peterent. Interea castra metatur 159. Latinus, legatione benigne audita, praeter postulata, Laviniam filiam suam, quam, ex Fauni, patris sui, oraculis et ex augurum responsis, externo viro tradere iubebatur, ultro Aeneae coniugem offert 285. Interim Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, Alecto ad disturbandam ab inferis evocat pacem 340: quae primum Amatam, Latini uxorem - 405, deinde ipsum etiam Turnum furiis suis implet 434: : atque inde ad Troianorum iuventutem conversa, quae tum forte venationi operam dabat, mansuetun illis cervum obiicit, Tyrrhi, armentarii regii, liberis inprimis carum; quem cum Ascanius sagitta vulnerasset, rustici, arreptis armis, in Troianos impetum faciunt 510. Alecto ex superiore loco classicum canit: cadunt in eo tumultu Almon, Tyrrhi filius natu maximus, et Galesus, agricola regionis totius locupletissimus: qui cum in urbem mortui essent relati, Turnus et Amata regem Latinum ad bellum suscipiendum iniuriamque manu vindicandam exstimulant 590. Verum cum ille, et fatorum et foederis nuper cum Troianis initi memor, adduci non posset, ut illis bellum indiceret, Iuno ipsa belli portas aperuit 622. Turni auspicio ad bellum sequitur Mezentius una cum Lauso filio 654: item Aventinus, Herculis ex Rhea filius 669: Catillus et Coras Tiburtini, fratres 677: Camilla e Volscorum gente, mulier fortissima (803-817): aliique complures: quorum recensus inde a v. 678 ad finem libri subiicitur. Infinitum esset, si commemorare omnia, diluere ac refellere, vellem, quae super sex posterioribus Aeneidis libris a viris doctis disputata sunt. Solet fere unus quisque acceptum hoc ab aliis tradere: inferiores esse eos libris sex prioribus inventionis laude, spiritu poetico et ornamentorum copia ac varietate: itaque multo minorem voluptatem eos legentibus afferre, remitti animum et vix episodiis aliquot idoneis excitari ac languore absterso recreari; nec mirum esse, si haec ita se habeant: cum ultimam manum poetae carmini fatum inviderit. Quod ne frustra a veteribus traditum esset, viri docti circumspexerunt solliciti, quid nam illud esset, quod inchoatum tantum, non absolutum, in his libris habendum sit. Me dissimillimum esse eorum, qui caeca Virgilii admiratione capti sint: tot, puto, locis a me declaratum est, ut in contrariam adeo reprehensionem incidere multorum iudicio videri possim. Omni igitur cupiditate ac studio in poetam deposito, tamen iure meo me hoc pronuntiare arbitror, in his argutationibus pauca esse, quae viro intelligenti se probare possint. Adeo a poetae consilio, carminis argumento, heroicae vitae indole, Augustei aevi sensu ac iudicio, communi naturae humanae lege ac more, carminis epici interioribus caussis, aliena sunt pleraque, ut illa centies recocta iterum perlegere, iterum refellere, molestia omni mole stius sit. Ut tamen interpretationis hoc genus meum, quod non desultorium esse ab initio decrevi, sibi constet, non omnino eas argutias praetermittere licet. Perstringam itaque brevissime potiora reprehensionum vel laudum capita, et tamquam levi digito attingam ea, quae caussis idoneis in utramque partem destitui equidem arbitror. Actionem aiunt ab hoc libro procedere carminis alteram, a priore diversam, quod ab unitate carminis epici quantum abhorret! VIRGIL. TOM. III. res in Italia gestas; idque ipsum poetam non ignorasse, cum sio ordiatur narrationem v. 44. 45 Maior rerum mihi nascitur ordo: Maius opus moveo: eum autem in hunc errorem inductum, quod sex prioribus libris Odysseam, his alteris sex Iliadem redhibere et exprimere voluerit. Quod, si quid aliud, frustra sumitur, etsi iam inter Serviana nugamenta (ad lib. VII, 1) venditatum; nec, si in singulis partibus vel episodiis Homeri vestigiis insistit Maro, eum ita initatus esse credi debebat, ut eius corpus in partes dissectum novo exemplo conglutinaret. Antequam ad Italiam accederet Aeneas, iter Troia factum erat commemorandum. Quod in Africam defertur classis, quod, cum Iuno fraudibus hoc suis consequuta non esset, ut Didonis amore irretitus Aeneas Carthagine desideret, iterum conscensis navibus Siciliam adeunt Troiani, et inde profecti tandem Tiberis ostia invehuntur; ea omnia ad unam illam actionem non minus pertinent quam difficultates, quae escensu in Latino littore facto suboriuntur, quibusque verendum erat, ne a sedibus in Latio occupandis et nova colonia huc ducenda prohiberentur Troiani advenae. Invocatio Musae non per se partem operis constituere potest novam: 1 sed ad excitandos et inflamman- poeta pugnarum casus mirifice; dos sub magnae rei exordium cum poetae tum lectoris animos valere debet. Quod diversa sunt rerum in his ac superioribus libris narrandarum genera, hoo ipsum ad varietatis ac copiae laudem pertinet. Quis in Homero recensum navium novam carminis partem constituere dixerit, quoniam poeta Musis invocatis illum orditur? Maius opus se movere, ingredi, dicit poeta: rerum naturas respiciens, bella ac pugnas, cum erroribus maritimis comparatas: Dicam horrida bella, dicam acies etc. v. 41. 42. Reprehendunt alii poetam, quod horum sex librorum argumentum intra bella ac pugnas continetur: hac rerum semper ad idem genus redeuntium turba nasci legentis taedium. Scilicet sic ab omni narratione epica, quae in rebus gestis magnis ac mirabilibus factisque audaciae ac virtutis heroicae specie animos moventibus versatur, erit abstinendum. Nam et magna est omnium similitudo, et magna eorum pars rebus bello gestis continetur: inprimis si de iis quaeritur, quae argumentum epicum suppeditare possint. Tum bello, ad ipsam historiarum fidem, paratae fuerunt Troianis sedes in Latio; et variati sunt a etiam episodiis suis distincti. Bellum aiunt propter puellam, Aeneae numquam visam, geri: Quod verum non est. Geritur bellum super Troianorum sedibus in Latio: accedit Laviniae coniugium tamquam pignus foederis cum Latino de his sedibus in Latio concessis facti: VII, 260 sq. 267 sq. Laviniae amorem, qualem nostra aetas probat, ab Aenea frustra in heroica vita exspectari, alio loco monui. Amatae quoque partes, quales Mariae Mediceae vel Annae Austriacae, ea aetate dari non poterant. Etiam icto iam cum Latino foedere caussas belli aiunt (Macrobii exemplo Sat. V, 17) nimis esse exiles ac tenues; cervam, puellae Silviae delicias, casu a Troianis caesam. Nec tamen caussa haec belli fuit, sed, exacerbatis iam Latinorum animis prima, qua erumperent irae, occasio (cf. ad VII, 475): eaque ad priscae vitae morem non male attemperata; inprimis si Latiun cogites quale illo tempore fuit, per vicos et tuguria sparsim inhabitatum, cum una urbs Laurentum esset: etsi poeta tenuitatem rerum diligenter ex oculis legentium removit, resque vitae heroicae pauperes et exiles epico splendore summo ornavit. Sed omnino belli exordia ad Iunonis artes et ad evocatae Alectus fraudes referenda sunt, quibus exasperati Latinorum et Turni animi a novis in Latio sedibus Troianos prohibent. In Latino tamen multa sunt, quae personam epicam dedeceant. Recte hoc moneretur, si epicam ille, quam volunt, personam sustineret, hoc est, si in hoc rege summa rerum verteretur. Nec vero eminere eum par erat, si Turnus in medium erat adducendus isque cum Aenea comparandus: aut enim duo futuri erant Turni, aut simplicitas actionis et argumenti unitas deserenda. Adumbratum est in Latino veterum regum exemplum, quorum vix alia auctoritas, quam ut consiliorum populi principes bellique duces essent. Latinus itaque non audet bellum gerendum detrectare, poscentibus populis: lib. VII, 591 sqq. Cum autem Turno summa belli esset mandanda: Latinus annis gravis a rerum actu erat removendus. Itaque Turnus copias cogit, agmen ducit; et ad eius voluntatem in ipsa urbe novae copiae conscribuntur lib. VII, 367 sqq. Turni autem ferox ingenium ac violentia multo magis elucescit cum Latini miti ac mansueta mente comparata. Sed ipse Turnus plus audaciae ac vividae virtutis habet, quam Aeneas. Re cte utique, ne duo essent Aeneae. Et dignus erat adversarius Aeneae obiiciendus. Cum autem huic semel esset tributa virtus cum prudentia et constantia animi, quam res adversae et rerum usus et experientia afferre solet: violenta illa et temeraria fortitudo in Aeneam non cadebat, Turno relinqui poterat. Annon Laviniae, si liberum erat puellae arbitrium, praeferendus fuisset Turnus: quaestio est ex nostris moribus ingeniisque petita, non ex heroicae vitae severioribus in femineum sexum institutis. Nec vero Latino displicebat Turnus, probatus quoque eximie (v. c. XII, 19 sqq.); prodigiis tantum et monitis deorum externum generum sibi asciscendum esse Latinus intellexerat. Potuere utique esse in Aeneide, quae minus se probarent Vario, Tuccae, Maecenati vel Augusto: sunt quoque passim notata a nobis nonnulla, inprimis in deorum ministeriis, parum subtiliter digesta, alia, inprimis in sermonibus, rhetórum argutiis inquinata, quae displicere possunt: sed haec profecto, quae nostri aevi critici reprehendenda putarunt, ista aetate vix in vituperium venerunt; nec omnino cum naturae simplicitate et integritate coniuncta, verum ex no 6 P. VIRG. MAR. AENEID. LIB. VII strae vitae fastidio et stomacho ducta sunt. Si sex posteriores libri non aeque delectatione tenent animos magnae lectorum partis, ac priores: caussas eius rei facile equidem assequor; scilicet, ut ne impetum animi, sublata rei novitate, retusum commemorem, ad sex posteriores libros intelligendos doctrinae haud vulgaris copia rerumque antiquae Italiae scientia requiritur; is autem, qui in rebus versatur obscuris parumque notis adeoque difficilibus, ubi laboris molestia voluptatem intercipit, et ingravescens tandem taedium librum manu excutit, non facile eius rei caussam in se latentem agnoscit, sed in auctore rei, quae taedium afferebat, reperit. Adeo difficile est in se descendere, et iudicii sui caussas exquirere occultas. Altera tamen ex parte is, qui antiquarum rerum lectione delectatur, et tam ingeniose a poeta et sollerter innumera ex Italiae antiquitate commodo loco posita et ad finem epicum attemperata animadvertit, non minus recordari debet: magnam huius voluptatis partem non tam ab ipso carmine, quam a doctrinae copiis, difficultatis superatae sensu, antiquitatis studio et amore, et quae alia, proficisci. |