Aeneid: Books IV to VI

الغلاف الأمامي
Clarendon, 1922 - 158 من الصفحات
0 مراجعات
لا تتحقّق Google من المراجعات، ولكنها تتحقّق من المحتوى المزيّف وتزيله في حال رصده.
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 96 - Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
الصفحة 32 - Troia per undosum peteretur classibus aequor ? Mene fugis ? Per ego has lacrimas dextramque tuam te — Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui — Per connubia nostra, per inceptos hymenaeos, Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam Dulce meum, miserere domus labentis et istam, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
الصفحة 28 - ... illam Terra parens ira inritata deorum extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 180 monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, tot vigiles oculi subter (mirabile dictu), tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.
الصفحة 91 - ... suscipit Anchises atque ordine singula pandit. 'principio caelum ac terras camposque liquentes lucentemque globum Lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit, .totamque infusa per artus mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
الصفحة 32 - Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, non equidem omnino capta ac deserta viderer.
الصفحة 73 - At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum: tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo...
الصفحة 41 - Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, 625 qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis ; pugnent ipsique nepotesque.
الصفحة 62 - Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in- alta parietibus textum caecis iter ancipitemque mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi 590 falleret indeprensus et irremeabilis error...
الصفحة 78 - Ditis vacuas et inania regna : qua'le per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, 275 et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, terribiles visu formae, Letumque, Labosque ; turn consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,...
الصفحة 11 - haec', inquit, 'limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit. aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo rebusque veni non asper egenis'.

معلومات المراجع