صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

suos famá extra Academiæ spatia indies propagatá publicè prælegit. Fadis illis atque infelicibus temporibus Christi Ecclesiam crassá obductam caligine, et ipsa quasi mortis uribrá involutam ac tantùm non obrutam quis non ploraverit? Divina Evangelii lux, que solis ad instar terras olim illustravit, jam ferè extincta jacebat. Pro verá et genuinâ religiore cæca quædam et prava superstitio invaluerat. Effera ista atque arrogar tissima tyrannis quá Angliam Pontifex Romanus veravit dilaceravitque, satis defleri non potest. Beneficia ecclesiastica suis pro libitu largitus est; Anglicani perinde ac Latini sermonis sæpiùs insciis, puerisque nonnunquam etiam imberbibus, qui lucro inhiantes nihil magis in votis habuerunt quàm pecuniam per fas atque nefas corradere. Empta omnia aique vendita. Eò demum audaciæ processerat Urbanus V., ut ab Edvardo III. fidelitatis juramenta tributaque nescio quæ ab Antecessore ejus Joanne temerè concessa efflagitaret; ipsum quoque Regem Avenionem vocare propter contumaciam paratus. Superbiæ hujus Pontificie fautores non defuêre. Repertus est Monachus, qui eam acriter propugnaret; cui obviam ivit Prælector nostras, Ecclesiæ Patriæque et Libertatis vindex animosissimus.

Paucis post annis, legatis adscriptus ad fœdus cum Gregorio XIII. ineundum missis, summá diligentia, fide, prudentiâ bonis omnibus se commendavit.

Propter hæc in remp. merita, Rector de Lutterworth in Agro Leicestriensi à rege creatus, adversus Romanæ Ecclesiæ fautores aperto quasi Marte digladiari neutiquam destitit. Quid memorem quàm adcuratè Antichristi xapaxTMnpa descripserit, Claviumque (uti appellatur) potestatem fortiter oppugnaverit? quàm acriter degenerem Ecclesiæ conditionem, ignorantiam Cleri ignaviamque, turpissimam denique Indulgentiarum mercaturam perstrinxerit? Haud itaque mirandum est, odium eum atque inimicitias contraxisse, minisque et contumeliis indesinenter exagitatum ex Cathedra Professorid ipsáque Academia tandem exactum esse.

Ad Lutterworth confugit, ibique in umbratilis vitæ recessu delitescens munus sacerdotis rustici tam exemplo atque moribus quàm præceptis ornavit-heu! nimis citò à suis abreptus! Morbo paralytico æger diem obiit supremum prid. Kal. Jan. A. D. 1384. 1324 ra

[ocr errors]

Qui verò vitæ ejus dies, non idem hostilis ALA furoris finis fuit. Post quadraginta quatuor AAA annorum quietem, ex mandato Martini V. ossa exhumata sunt, atque unà cum libris ejus quotquot colligi summâ curâ poterant, infelicibus ignibus ustulata. Cineres in proximum rivum dispersi

II.

From the Acad. Cant. Luctus et Gratulationes in Obitum Geo. II. &c.

1760.

PENNATA cursum præcipitem rapit
Dies: acerba ge necessitas
Heu! versat urnam luctuosam
Funereis inhians tropæis !
En! ipse succumbit Patrie Pater
Tristi sepulcro Nil pietas valet
Arcere ferrei tela leti ;

Nil populi repetita vota.

Illustris Heros! ter venerabilis !
Te Musa sanctis nutrit honoribus:
Te Granta deflet: Te fideli
Prosequitur pia turba luctu.
Quid si reposcat Parca malignior
Mortale corpus? Fama GEÖRGII
Longum triumphabit per ævum,
Aonia redimita lauro:

Nec pulcra virtus hauriet improbas
Obliviones. Nectar amabile
Parnassius perfundet hymnus;
Seu placido pede rura lustrat
Par blanda, leni Justitia et Fide
Fovens colonum (dum nemus aureo
Splendore Libertas coronat,

Frugiferum exhilaratque campum ) ;

Seu tectus armis Mars adamantinis
Urbes trementes fulmine concutit;
Quà decolori Mænus unda

Scuta virúm galeasque volvit.
Illustris Heros! Tu novus incola
Lucis pererras ethereas domos;
Stipatus et Regum coroná
Te placido GULIELMUS ore
Compellat; ac lætis bibit auribus
Gratos triumphos, prælia et aspera,
Dum mente Gallum profligatum,

Et patriam incolumem revolvit.
O carpe virtutum sacra præmia!
O carpe cali gaudia! Si tamen
Spectare terras has vacabit,

O foveat tua cura famam
Magni nepotis! Sic Juvenis diu
Molli Britannos imperio regat:
Sacraque majestate cinctus

Sic pelago dominetur alto;

Latè triumphans, quà Boreas furens
Diris procellis agglomerat nives

Acadia, quà flavus agros
Aurifero rigat amne Ganges.

T. Zouch, Trin. Coll. Alumnus,

et Academ. Scholaris.

ΣΤΡΟΦΗ

Εις θαλασσαν οι ποταμοι

Βαθυκολπον μαν ταχα

Ῥείοντες αντλονται ανα ρευματα ζωής
Ως βροτων παν πληθος ελαυνομενον

Αιώνος εν ωκεανῳ βυ

Ξίζετο. Το ζεφυρος μαν γ' αίθριος Αδυ πνέων γελαει

Βορέας τε τον δ ̓ αγει

Λαθαν ες αίδιον.

ΑΝΤΙΣΤΡΟΦΗ .

Αλλ' όμως Μοισα γλυκερῳ

Ολιγος ύμνῳ βρεχει,

Ους φαμα τιμαις ερανίαις περιβάλλει.
Τις λυραν Φοιβο εγερει μελιχραν,
Ει μη Βασιλευς ὁ δικαιος,

Ον Βρετόνων καλα Νασος δακρύει;
Τις Θεος, η τις Ανηρ
Μεγαθυμῷ ΓΕΩΡΓΙΩ
Ισα γ' αγλαΐζεται ;

ΕΠΩΔΟΣ 4.

ΘΗΡΩΝ αρα μεν πατέρων ευωνόμων Ανθος; ὁ τας Ακραγαντος

Ην μεν ερεισμα σοφος

Και αγαθος βασιλευς-μαλ' εν καλα

Σικανία αγαπαλος

Τον σεφανω περικαλλει

Γηθόσυνος τις δᾶμος

Αυταρ Αναξ Βρετονων

Ευδαιμονίας έχειν χρυσέα

Δωρ, αφ' Ηρακλέος ἑσπεριᾶν
Στηλᾶν ες Αω εσχαταν.

« السابقةمتابعة »