صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Heu!, fuge crudeles terras, fuge litus avarum.
Nam Polydorus ego. Hic confixum ferrea texit
Telorum seges et iaculis increvit acutis.

Tum vero, ancipiti mentem formidine pressus,
Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
Infelix Priamus furtim mandarat alendum

Threïcio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit,
Res Agamemnonias victriciaque arma secutus,

Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat, et auro
Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames! Postquam pavor ossa reliquit,
Delectos populi ad proceres primumque parentem
Monstra deum refero, et, quae sit sententia, posco.
Omnibus idem animus scelerata excedere terra,
Linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
Aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae
Caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
Et circum Iliades crinem de more solutae.
Inferimus tepido spumantia cymbia lacte
Sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro
Condimus, et magna supremum voce ciemus.

Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti
Dant maria, et lenis crepitans vocat auster in altum,
Deducunt socii naves et litora complent.

Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

45

50

55

60

65

70

die Winde (durch Aufspannen der
Segel) den Schiffen geben]
62 ff.
Zum Theil nach römischen Begráb=
nißceremonien, vgl. Beckers Gallus
2, 284 ff.] 68. supremum cie-

Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,

Quam pius Arcitenens, oras et litora circum
Errantem, Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
Immotamque coli dedit et contemnere ventos.
Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu
Accipit. Egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,
Vittis et sacra redimitus tempora lauro,
Occurrit; veterem Anchisen agnoscit amicum.
lungimus hospitio dextras, et tecta subimus.

Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis
Et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
Quem sequimur? quove ire iubes? ubi ponere sedes?
Da, pater, augurium, atque animis illabere nostris.

Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,
Liminaque laurusque dei, totusque moveri
Mons circum, et mugire adytis, cortina reclusis.
Submissi petimus terram, et vox fertur ad aures:
Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem.
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis.

-

75

80

85

90

95

mus, rufen das Abschiedswort(Vale), 91. liminaqué, e lang in der Arsis {. 2, 644] 73 ff. Die Insel Des (vgl. 1, 308); fo 12, 363] 94 ff. los, einst umherschwimmend, blieb Der Orakelspruch dunkel gefaßt; der endlich zwischen den cycladischen In- Dardaniden Land war sowohl Troja feln Myconus und Gyărus fest ste: als Italien, lezteres als Geburtshen] 74. Doppelter Hiatus und land des Dardanus. Bestimmter ist Spondeus im 5. Fuße, f. 1, 617] - Italien angegeben V.163]–97. Nach Nereid. matri, d. i. Doris] 77. Hom. I. 20, 307 f: Nữ là ôn dedit, c. inf., s. V. 5 u. 1, 66] Αἰνείας βίη Τρώεσσιν ἀνάξει, καὶ

68

AEN. LIBER III. v. 99–123.

Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
Laetitia, et cuncti, quae sint ea moenia, quae
Quo Phoebus vocet errantes iubeatque reverti.
Tum genitor, veterum volvens monumenta viro
Audite, o proceres, ait, et spes discite vestra
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto,
Mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae;
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna
Maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus ad oras
Optavitque locum regno. Nondum Ilium et arc
Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.
Hinc mater cultrix Cybelae Corybantiaque aera
I'daeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
Et iuncti currum dominae subiere leones.
Ergo agite, et, divum ducunt qua iussa, sequ
Placemus ventos, et Gnosia regna petamus.
Nec longo distant cursu; modo Iuppiter assit,
Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.
Sic fatus, meritos aris mactavit honores,
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo,
Nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus alban
Fama volat, pulsum regnis cessisse paterni
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,
Hosté vacare domos, sedesque astare relictas.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Linquimus Ortygiae portus pelagoque volamus,
Bacchatamque iugis Naxon viridemque Donusam,
Olearon niveamque Paron, sparsasque per aequor
Cycladas et crebris legimus freta concita terris."
Nauticus exoritur vario certamine clamor,
Hortantur socii, Cretam proavosque petamus.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes,
Et tandem antiquis Curetum allabimur oris.
Ergo avidus muros optatae molior urbis,
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
Hortor amare focos arcemque attollere tectis.
Iamque fere sicco subductae litore puppes,
Connubiis arvisque novis operata iuventus,

lura domosque dabam: subito cum tabida membris,
Corrupto caeli tractu, miserandaque venit
Arboribusque satisque lues et letifer annus.
Linquebant dulces animas, aut aegra trahebant
Corpora; tum steriles exurere Sirius agros;
Arebant herbae, et victum seges aegra negabat.
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
Hortatur pater ire mari veniamque precari:
Quam fessis finem rebus ferat, unde laborum
Tentare auxilium iubeat, quo vertere cursus.

Nox erat, et terris animalia somnus habebat:
Effigies sacrae divum Phrygiique Penates,
Quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
Extuleram, visi ante oculos astare iacentis
In somnis, multo manifesti lumine, qua se
Plena per insertas fundebat luna fenestras;
Tum sic affari et curas his demere dictis:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

125

130

135

140'

145

150

152.

136. connubiis, dreifilbig, s. 1, 73]
144. veniam, f. 1, 144]
insertas fenestras, (in die Wände)
eingefügt, d. i. offen gelassene Löcher,

Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollò est,
Hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.
Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti
Nos tumidum sub te permensi classibus aequor
Idem venturos tollemus in astra nepotes,

Imperiumque urbi dabimus. Tu moenia magnis
Magna para, longumque fugae ne linque labore
Mutandae sedes. Non haec tibi litora suasit
Delius aut Cretae iussit considere Apollo.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glebae
Oenotri coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem:

Hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus
lasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
Surge age, et haec laetus longaevo dictá parent
Haud dubitanda refer: Corythum terrasque requi
Ausonias. Dictaea negat tibi Iuppiter arva.
Talibus attonitus visis et voce deorum

Nec sopor illud erat, sed coram agnoscere vultu
Velatasque comas praesentiaque ora videbar;
Tum gelidus toto manabat corpore sudor
Corripio e stratis corpus, tendoque supinas
Ad caelum cum voce manus, et munera libo
Intemerata focis. Perfecto laetus honore
Anchisen facio certum, remque ordine pando.
Agnovit prolem ambiguam geminosque parentes
Seque novo veterum deceptum errore locorum.

Deffnungen] 154. delato d. i. vecto navibus]- 158. idem, nom. pl., wie di, dis, isdem u. dgl.] 165. minores, f. 1, 532] — 169. age, ermunternder Aufruf beim Impera

tiv: so 362: 4. 223: 6. 389: 8. 59:

vgl. 1, 627]–174. ve vittis] 175. Nachbili nianischen Verses: T manat ex omni corpore 177. munera intemerat

purum. merum]

« السابقةمتابعة »