صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et lac concretum cum sanguine potat equino. I Quam procul aut molli succedere saepius umbrae 465 videris, aut summas carpentem ignavius herbas, extremamque sequi, aut medio procumbere campo pascentem, et serae solam decedere nocti:

continuo culpam ferro compesce, prius quam dira per incautum serpant contagia vulgus. 470 Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo, quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi corpora corripiunt; sed tota aestiva repente, spemque gregemque simul, cunctamque ab origine gentem. Tum sciat, aërias Alpes et Norica si quis 475 castella in tumulis, et Iapydis arva Timavi, nunc quoque post tanto videat, desertaque regna pastorum, et longe saltus lateque vacantes.

Hic quondam morbo coeli miseranda coorta est tempestas, totoque auctumni incanduit aestu, 480 et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum; corrupitque lacus; infecit pabula tabo.

Nec via mortis erat simplex; sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor, omniaque in se 485 ossa minutatim morbo collapsa trahebat.

Saepe in honore deûm medio stans hostia ad aram, lanea dum nivea circumdatur infula vitta, inter cunctantes cecidit moribunda ministros; } aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos, 490 inde neque impositis ardent altaria fibris, nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri, summaque ieiuna sanie infuscatur arena. Hinc laetis vituli vulgo moriuntur in herbis,

et dulces animas plena ad praesepia reddunt. > Hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros tussis anhela sues, ac faucibus angit obesis. Labitur infelix, studiorum atque immemor herbae, victor equus, fontesque avertitur, et pede terram crebra ferit; demissae aures; incertus ibidem sudor; et ille quidem morituris frigidus; aret pellis, et ad tactum tractanti dura resistit. Haec ante exitium primis dant signa diebus. Sin in processu coepit crudescere morbus: tum vero ardentes oculi, atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis; imaque longo ilia singultu tendunt; it naribus ater sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua. Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos: ea visa salus morientibus una. Mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant, ipsique suos, iam morte sub aegra, (di meliora piis, erroremque hostibus illum!) discissos nudis laniabant dentibus artus. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit, et mixtum spumis vomit ore cruorem, extremosque ciet gemitus. It tristis arator, moerentem abiungens fraterna morte iuvencum; atque opere in medio defixa relinquit aratra.

495

500

505

510

515

Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt 520 prata movere animum, non, qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertes, ad terramque fluit devexo pondere cervix. Quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere

terras

invertisse graves? Atqui non Massica Bacchi

525

munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis herbae; pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu 530 flumina; nec sommos abrumpit cura salubres. Tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boves Iunonis, et uris imparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis 535 unguibus infodiunt fruges, montesque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. Non lupus insidias explorat ovilia circum, nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum cura domat; timidi damae cervique fugaces 540 nunc interque canes et circum tecta vagantur. Iam maris immensi prolem, et genus omne natantum,

litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. Interit et curvis frustra defensa latebris 545 vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri. Ipsis est aer avibus non aequus, et illae praecipites alta vitam sub nube relinquunt. Praeterea iam nec mutari pabula refert, quaesitaeque nocent artes; cessere magistri, 550 Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus. Saevit, et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert. Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes 555 arentesque sonant ripae, collesque supini. iamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo:

donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.

Nam neque erat coriis usus; nec viscera quisquam
aut undis abolere potest, aut vincere flamma.
Nec tondere quidem morbo illuvieque peresa
vellera, nec telas possunt attingere putres :
verum etiam invisos si quis tentarat amictus,
ardentes papulae atque immundus olentia sudor
membra sequebatur; nec longo deinde moranti
tempore contactos artus sacer ignis edebat.

560

565

[ocr errors][merged small][merged small]

Protenus aërii mellis coelestia dona

exsequar. Hanc etiam, Maecenas, adspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum,
magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
mores, et studia, et populos, et proelia dicam.
In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
numina laeva sinunt, auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,
quo neque sit ventis aditus, (nam pabula venti
ferre domum prohibent), neque oves haedique
petulci

floribus insultent, aut errans bucula campo
decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti
pinguibus a stabulis, meropesque, aliaeque vo-
lucres,

et manibus Procne pectus signata cruentis.
Omnia nam late vastant, ipsasque volantes
ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.

VIRGIL.

F

[blocks in formation]

At liquidi fontes et stagna virentia musco adsint, et tenuis, fugiens per gramina, rivus; 20 palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, quum prima novi ducent examina reges vere suo, ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori,

obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. 25 In medium, seu stabit iners, seu profluet humor, transversas salices et grandia coniice saxa: pontibus ut crebris possint consistere, et alas pandere ad aestivum solem; si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus. 30 Haec circum casiae virides, et olentia late serpylla, et graviter spirantis copia thymbrae floreat, irriguumque bibant violaria fontem. Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis, seu lento fuerint alvearia vimine texta, 35 angustos habeant aditus. Nam frigore mella cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit. Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae nequidquam in tectis certatim tenuia cera spiramenta linunt, fucoque et floribus oras

40 explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae. Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris sub terra fovere larem, penitusque repertae pumicibusque cavis, exesaeque arboris antro. 45 Tu tamen et levi rimosa cubilia limo

unge fovens circum, et raras super iniice frondes. Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes ure foco cancros; altae neu crede paludi, aut ubi odor coeni gravis, aut ubi concava pulsu 50 saxa sonant, vocisque offensa resultat imago.

« السابقةمتابعة »