صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

illic sera rubens accendit lumina Vesper. Hinc tempestates dubio praediscere coelo possumus, hinc messisque diem tempusque serendi; et quando infidum remis impellere marmor 255 conveniat; quando armatas deducere classes, aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, temporibusque parem diversis quatuor annum. Frigidus agricolam si quando continet imber, 260 multa, forent quae mox coelo properanda sereno, maturare datur: durum procudit arator vomeris obtusi dentem; cavat arbore lintres; aut pecori signum, aut numeros impressit acervis. Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,

265 atque Amerina parant lentae retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga;
nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus
fas et iura sinunt. Rivos deducere nulla
270 relligio vetuit, segeti praetendere sepem,
insidias avibus moliri, incendere vepres,
balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Saepe oleo tardi costas agitator aselli

vilibus aut onerat pomis; lapidemque revertens 275 incusum aut atrae massam picis urbe reportat. Ipsa dies alias alio dedit ordine Luna

felices operum. Quintam fuge; pallidus Orcus Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat, saevumque Typhoea, 280 et coniuratos coelum rescindere fratres.

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum; ter Pater exstructos disiecit fulmine montes.

Septima post decimam felix, et ponere vitem,
et prensos domitare boves, et licia telae
addere. Nona fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
aut quum sole novo terras irrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata
tondentur; noctes lentus non deficit humor.
Et quidam seros hiberni ad luminis ignes
pervigilat, ferroque faces inspicat acuto.
Interea, longum cantu solata laborem,
arguto coniux percurrit pectine telas;
aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem,
et foliis undam trepidi despumat aëni.
At rubicunda Ceres medio succiditur aestu,
et medio tostas aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.
Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur,
mutuaque inter se laeti convivia curant.
Invitat genialis hiems curasque resolvit :
ceu, pressae quum iam portum tetigere carinae,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

285

290

295

300

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus, 305 et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta; tum gruibus pedicas et retia ponere cervis, auritosque sequi lepores; tum figere damas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae quum nix alta iacet, glaciem quum flumina trudunt. 310 Quid tempestates auctumni et sidera dicam? atque, ubi iam breviorque dies, et mollior aestas, quae vigilanda viris? vel quum ruit imbriferum ver; spicea iam campis quum messis inhorruit, et quum frumenta in viridi stipula lactentia turgent? Saepe ego, quum flavis messorem induceret arvis

315

agricola, et fragili iam stringeret hordea culmo,
omnia ventorum concurrere proelia vidi;

quae gravidam late segetem ab radicibus imis 320 sublime expulsam eruerent: ita turbine nigro ferret hiems culmumque levem stipulasque volantes

Saepe etiam immensum coelo venit agmen aqua

rum,

et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, 325 et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit; implentur fossae, et cava flumina crescunt cum sonitu; fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse Pater, media nimborum in nocte, corusca fulmina molitur dextra: quo maxima motu 330 terra tremit; fugere ferae; et mortalia corda per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo deiicit; ingeminant austri et densissimus imber; nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. 335 Hoc metuens, coeli menses et sidera serva; frigida Saturni sese quo stella receptet; quos ignis coeli Cyllenius erret in orbes. Inprimis venerare deos, atque annua magnae sacra refer Cereri laetis operatus in herbis, 340 extremae sub casum hiemis, iam vere sereno. Tunc pingues agni, et tunc mollissima vina; tunc somni dulces, densaeque in montibus umbrae. Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret ; cui tu lacte favos et miti dilue Baccho, 345 terque novas circum felix eat hostia fruges;

omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
et Cererem clamore vocent in tecta. Neque ante

falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri, torta redimitus tempora quercu, det motus incompositos, et carmina dicat.

Atque haec ut certis possimus discere signis, aestusque, pluviasque, et agentes frigora ventos: ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret; quo signo caderent austri; quid saepe videntes agricolae propius stabulis armenta tenerent. Continuo, ventis surgentibus, aut freta ponti incipiunt agitata tumescere, et aridus altis montibus audiri fragor; aut resonantia longe litora misceri, et nemorum increbescere murmur. Iam sibi tum curvis male temperat unda carinis, quum medio celeres revolant ex aequore mergi, clamoremque ferunt ad litora ; quumque marinae in sicco ludunt fulicae; notasque paludes deserit, atque altam supra volat ardea nubem. Saepe etiam stellas, vento impendente, videbis praecipites coelo labi, noctisque per umbram flammarum longos a tergo albescere tractus; saepe levem paleam et frondes volitare caducas, aut summa nantes in aqua colludere plumas. At Boreae de parte trucis quum fulminat, et quum Eurique Zephyrique tonat domus: omnia plenis rura natant fossis, atque omnis navita ponto humida vela legit. Nunquam imprudentibus imber obfuit. Aut illum surgentem vallibus imis aëriae fugere grues; aut bucula coelum suspiciens patulis captavit naribus auras; aut arguta lacus circumvolitavit hirundo; et veterem in limo ranae cecinere querelam. Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter; et bibit ingens

350

355

360

365

370

375

380

arcus; et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis. Iam varias pelagi volucres, et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, 385 certatim largos humeris infundere rores, nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas, et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce, et sola in sicca secum spatiatur arena.

390 Nec nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa quum ardente viderent scintillare oleum et putres concrescere fungos. Nec minus ex imbri soles et aperta serena prospicere et certis poteris cognoscere signis: 395 nam neque tum stellis acies obtusa videtur, nec fratris radiis obnoxia surgere Luna, tenuia nec lanae per coelum vellera ferri; non tepidum ad solem pennas in litore pandunt dilectae Thetidi alcyones; non ore solutos 400 immundi meminere sues iactare maniplos. At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt; solis et occasum servans de culmine summo nequidquam seros exercet noctua cantus: apparet liquido sublimis in aëre Nisus, 405 et pro purpureo poenas dat Scylla capillo. Quacunque illa levem fugiens secat aethera pennis, ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras insequitur Nisus: qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aethera pennis. 410 Tum liquidas corvi presso ter gutture voces aut quater ingeminant; et saepe cubilibus altis, nescio qua praeter solitum dulcedine laeti, inter se foliis strepitant; iuvat imbribus actis

« السابقةمتابعة »