صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit;
luctificam Allecto Dirarum ab sede sororum
325 infernisque ciet tenebris: cui tristia bella,
iraeque, insidiaeque, et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores

Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora, tam saevae facies, tot pullulat atra colubris. 330 Quam Iuno his acuit verbis, ac talia fatur: Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem. hanc operam, ne noster honos infractave cedat fama loco; neu connubiis ambire Latinum Aeneadae possint, Italosve obsidere fines. 335 Tu potes unanimos armare in proelia fratres, atque odiis versare domos; tu verbera tectis funereasque inferre faces; tibi nomina mille, mille nocendi artes. Fecundum concute pectus, disiice compositam pacem, sere crimina belli; 340 arma velit, poscatque simul, rapiatque iuventus. Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrûm Turnique hymenaeis 345 femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem coniicit, inque sinum praecordia ad intima subdit, quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Ille, inter vestes et levia pectora lapsus,

350 volvitur attactu nullo, fallitque furentem, vipeream inspirans animam; fit tortile collo aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae, innectitque comas, et membris lubricus errat.

Ac dum prima lues udo sublapsa veneno pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem, necdum animus toto percepit pectore flammam. mollius, et solito matrum de more, loquuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis: Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, o genitor? nec te miseret nataeque tuique? nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet perfidus, alta petens, abducta virgine, praedo? At non sic Phrygius penetrât Lacedaemona pastor, Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes! Quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum, et consanguineo toties data dextera Turno? Si gener externa petitur de gente Latinis, idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis: omnem equidem sceptris terram quae libera nostris dissidet, externam reor, et sic dicere divos. Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres, mediaeque Mycenae. His ubi nequidquam dictis experta, Latinum contra stare videt, penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum, totamque pererrat: tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem. Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra impubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae: non cursu segnior illo per medias urbes agitur populosque feroces. Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, inaius adorta nefas, maioremque orsa furorem,

355

360

365

370

375

380

385

evolat, et natam frondosis montibus abdit,

quo thalamum eripiat Teucris, taedasque moretur, Évoe, Bacche, fremens, solum te virgine dignum 390 vociferans. Etenim molles tibi sumere thyrsos, te lustrare choros, sacrum tibi pascere crinem, fama volat; Furiisque accensas pectore matres idem omnes simul ardor agit, nova quaerere tecta. Deseruere domos; ventis dant colla comasque. 395 Ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas. Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet, ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem; torvumque repente 400 clamat: Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae.. Si qua piis animis manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni cura remordet: solvite crinales vittas, capite orgia mecum. Talem inter silvas, inter deserta ferarum, 405 reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. Postquam visa satis primos acuisse furores, consiliumque omnemque domum vertisse Latini : protenus hinc fuscis tristis dea tollitur alis audacis Rutuli ad muros, (quam dicitur urbem 410 Acrisioneis Danaë fundasse colonis,)

praecipiti delata Noto. Locus Ardea quondam dictus avis; et nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit. Tectis hic Turnus in altis iam mediam nigra carpebat nocte quietem. 415 Allecto torvam faciem et furialia membra exuit; in vultus sese transformat aniles, et frontem obscenam rugis arat; induit albos cum vitta crines; tum ramum innectit olivae; fit Calybe, Iunonis anus templique sacerdos,

[ocr errors]

420

425

et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:
Turne, tot incassum fusos patiere labores,
et tua Dardaniis transscribi sceptra colonis?
Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
abnegat; externusque in regnum quaeritur heres.
I nunc, ingratis offer te, irrise, periclis;
Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
Haec adeo tibi me, placida quum nocte iaceres,
ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
Quare age, et armari pubem portisque moveri
laetus in arma para, et Phrygios, qui flumine pulchro 430
consedere, duces pictasque exure carinas.

= Coelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,
ni dare coniugium et dicto parere fatetur,
sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.
Hic iuvenis, vatem irridens, sic orsa vicissim
ore refert: Classes invectas Thybridis alveo,
non, ut rere, meas effugit nuntius aures:
ne tantos mihi finge metus: nec regia Iuno
immemor est nostri.

Sed te victa situ verique effeta senectus,
o mater, curis nequidquam exercet, et arma
regum inter falsa vatem formidine ludit.
Cura tibi, divûm effigies et templa tueri;
bella viri pacemque regant, quîs bella gerenda.
Talibus Allecto dictis exarsit in iras.
At iuveni oranti subitus tremor occupat artus;
deriguere oculi: tot Erinnys sibilat hydris,
tantaque se facies aperit. Tum, flammea torquens
lumina, cunctantem et quaerentem dicere plura
repulit, et geminos erexit crinibus angues,
verberaque insonuit, rabidoque haec addidit ore:
En, ego, victa situ, quam veri effeta senectus

435

440

445

450

arma inter regum falsa formidine ludit, (respice ad haec) adsum Dirarum ab sede sororum; 455 bella manu letumque gero.

Sic effata facem iuveni coniecit, et atro
lumine fumantes fixit sub pectore taedas.

Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus
perfundit toto proruptus corpore sudor.

460 Arma amens fremit; arma toro tectisque requirit. Saevit amor ferri, et scelerata insania belli; ira super: magno veluti quum flamma sonore virgea suggeritur costis undantis aëni, exsultantque aestu latices; furit intus aquai 465 fumidus atque alte spumis exuberat amnis; nec iam se capit unda; volat vapor ater ad auras. Ergo iter ad regem polluta pace Latinum indicit primis iuvenum, et iubet arma parari, tutari Italiam, detrudere finibus hostem;

470 se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque. Haec ubi dicta dedit, divosque in vota vocavit : certatim sese Rutuli exhortantur in arma.

475

Hunc decus egregium formae movet atque iuventae, hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet: Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova, speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus. Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo 480 obiicit, et noto nares contingit odore,

ut cervum ardentes agerent: quae prima laborum caussa fuit, belloque animos accendit agrestes. Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum 485 nutribant, Tyrrheusque pater, cui regia parent

« السابقةمتابعة »