صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit.
Iamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum
ardua cernebant iuvenes, muroque subibant.
Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
exercentur equis, domitantque in pulvere currus;
aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis
spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:
quum praevectus equo longaevi regis ad aures
nuntius ingentes ignota in veste reportat
advenisse viros. Ille intra tecta vocari
imperat, et solio medius consedit avito.

160

165

175

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis, 170
urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
horrendum silvis et relligione parentum.
Hic sceptra accipere, et primos attollere fasces
regibus omen erat; hoc illis curia templum,
hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso
perpetuis soliti patres considere mensis.
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
antiqua e cedro: Italusque, paterque Sabinus
vitisator, curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex, Ianique bifrontis imago,
vestibulo adstabant, aliique ab origine reges,
Martiaque ob patriam pugnando vulnera passi.
Multaque praeterea sacris in postibus arma,
captivi pendent currus, curvaeque secures,
et cristae capitum, et portarum ingentia claustra,
spiculaque, clipeique, ereptaque rostra carinis.
Ipse, Quirinali lituo, parvaque sedebat
succinctus trabea, laevaque ancile gerebat

Picus, equûm domitor: quem capta cupidine coniunx
aurea percussum virga, versumque venenis,
fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.

180

185

190

Tali intus templo divûm patriaque Latinus sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit; atque haec ingressis placido prior edidit ore: 195 Dicite, Dardanidae, (neque enim nescimus et urbem, et genus, auditique advertitis aequore cursum,) quid petitis? quae caussa rates, aut cuius egentes litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? Sive errore viae, seu tempestatibus acti 200 (qualia multa mari nautae patiuntur in alto) fluminis intrastis ripas, portuque sedetis: ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua veterisque dei se more tenentem. 205 Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes, Threïciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum 210 aurea nunc solio stellantis regia coeli

accipit, et numerum divorum altaribus addit.

Dixerat; et dicta Ilioneus sic voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos atra subegit hiems vestris succedere terris, 215 nec sidus regione viae litusve fefellit:

consilio hanc omnes animisque volentibus urbem afferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol adspiciebat Olympo.

Ab love principium generis; Iove Dardana pubes 220 gaudet avo; rex ipse, Jovis de gente suprema, Troïus Aeneas tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque

225

Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, audiit, et si quem tellus extrema refuso submovet Oceano, et si quem extenta plagarum quatuor in medio dirimit plaga Solis iniqui. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus innocuum, et cunctis undamque auramque patentem. 230 Non erimus regno indecores; nec vestra feretur fama levis, tantive abolescet gratia facti; nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro, dextramque potentem, sive fide, seu quis bello est expertus et armis; multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus vittas ac verba precantia) et petiere sibi et voluere adiungere gentes. Sed nos fata deûm vestras exquirere terras imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; huc repetit, iussisque ingentibus urget Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. Dat tibi praeterea fortunae parva prioris

munera, relliquias Troia ex ardente receptas.

Hoc pater Anchises auro libabat ad aras:
hoc Priami gestamen erat, quum iura vocatis
more daret populis; sceptrumque, sacerque tiaras,
Iliadumque labor vestes.

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

obtutu tenet ora, soloque immobilis haeret,
intentos volvens oculos. Nec purpura regem
picta movet, nec sceptra movent Priameïa tantum,
quantum in connubio natae thalamoque moratur,
et veteris Fauni volvit sub pectore sortem.
Hunc illum fatis externa ab sede profectum
portendi generum, paribusque in regna vocari

235

240

245

250

255

auspiciis; huic progeniem virtute futuram egregiam, et totum quae viribus, occupet orbem. Tandem laetus ait: Dî nostra incepta secundent, 260 auguriumque suum! Dabitur, Troiane, quod optas; munera nec sperno. Non vobis, rege Latino, divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, 265 adveniat, vultus neve exhorrescat amicos. Pars mihi pacis erit, dextram tetigisse tyranni. Vos contra regi mea nunc mandata referte. Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae, non patrio ex adyto sortes, non plurima coelo 270 monstra sinunt: generos externis affore ab oris, hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata et reor, et, si quid veri mens augurat, opto. Haec effatus, equos numero pater eligit omni. 275 Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis. Omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci instratos ostro alipedes pictisque tapetis. Aurea pectoribus demissa monilia pendent; tecti auro; fulvum mandunt sub dentibus aurum. 280 Absenti Aeneae currum geminosque iugales, semine ab aetherio, spirantes naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini 285 sublimes in equis redeunt, pacemque reportant. Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx, aurasque invecta tenebat; et laetum Aeneam classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.

Moliri iam tecta videt, iam fidere terrae; deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore. Tum, quassans caput, haec effundit pectore dicta: Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris fata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis, num capti potuere capi? num incensa cremavit Troia viros? Medias acies mediosque per ignes invenere viam. At, credo, mea numina tandem fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi? Quin etiam patria excussos infesta per undas ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto. Absumtae in Teucros vires coelique marisque. Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis profuit? Optato conduntur Thybridis alveo, securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem immanem Lapithum valuit; concessit in iras ipse deûm antiquam genitor Calydona Dianae ; quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona merentem? Ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea! Quod si mea numina non sunt magna satis: dubitem haud equidem implorare, quod usquam est. Flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque immota manet fatis Lavinia coniunx: at trahere, atque moras tantis licet addere rebus: at licet amborum populos exscindere regum. Hac gener atque socer coëant mercede suorum. Sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo; et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum Cisseis praegnans ignes enixa iugales;

VIRGIL.

R

290

295

300

305

310

315

320

« السابقةمتابعة »