صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

98

P. VIRGILII MAR. GEORGIC. LIB. IV. Sed, modus orandi qui sit, prius ordine dicam. Quatuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, 540 delige, et intacta totidem cervice iuvencas. Quatuor his aras alta ad delubra dearum constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem; corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, 545 inferias Orphei Lethaea papavera mittes, et nigram mactabis ovem, lucumque revises. [Placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.] Haud mora; continuo matris praecepta facessit. Ad delubra venit: monstratas excitat aras; 550 quatuor eximios praestanti corpore tauros ducit, et intacta totidem cervice iuvencas. Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit, lucumque revisit.

Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum 555 adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero, et ruptis effervere costis; immensasque trahi nubes; iamque arbore summa confluere, et lentis uvam demittere ramis.

Haec super arvorum cultu pecorumque canebam, 560 et super arboribus: Caesar dum magnus ad altum fulminat Euphraten bello, victorque volentes per populos dat iura, viamque affectat Olympo. Illo Virgilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis oti: 565 carmina qui lusi pastorum, audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.

P. VIRGILII MARONIS

A EN E I S.

LIBER PRIMUS.

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Lavinaque venit litora; multum ille et terris iactatus et alto vi superûm, saevae memorem Iunonis ob iram: multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5 inferretque deos Latio: genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae. Musa, mihi caussas memora, quo numine laeso quidve dolens regina deûm tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores, impulerit. Tantaene animis coelestibus irae? Urbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni; Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum, studiisque asperrima belli: quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo. Hic illius arma, hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus esse,

157116

10

15

si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci 20 audierat, Tyrias olim quae verteret arces;

hinc populum, late regem belloque superbum, venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis: 25 nec dum etiam caussae irarum saevique dolores exciderant animo; manet alta mente repostum iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores: his accensa super, iactatos aequore toto

30 Troas, relliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio: multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum 35 vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant; quum Iuno, aeternum servans sub pectore vul

nus,

haec secum: Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem 40 Argivum, atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates, evertitque aequora ventis, illum, exspirantem transfixo pectore flammas, 45 turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque

et soror et coniux, una cum gente tot annos bella gero. Et quisquam numen Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponat honorem?

50

Talia flammato secum dea corde volutans, nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro luctantes yentos tempestatesque sonoras imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt: celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras: ni faciat, maria ac terras coelumque profundum quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, hoc metuens: molemque et montes insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere, et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: Aeole, namque tibi divûm pater atque hominum

rex

et mulcere dedit fluctus et tollere vento;
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis, submersasque obrue puppes;
aut age diversos, et disiice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
quarum quae forma pulcherrima, Deïopeam
connubio iungam stabili propriamque dicabo :
omnes ut tecum meritis pro talibus annos
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.

Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes,
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcunque hoc regni, tu sceptra Io-

vemque concilias; tu das epulis accumbere divům, nimborumque facis tempestatumque potentem.

55

60

65

70

75

80

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus; ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis 85 una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes coelumque diemque Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra. 90 Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether: praesentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra. Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas, talia voce refert: O terque quaterque beati, 95 quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis, Tydide, mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere

dextra,

saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 100 Sarpedon: ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit? Talia iactanti stridens Aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi: tum prora avertit et undis 105 dat latus: insequitur cumulo praeruptus aquae

mons.

Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis. Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet, saxa, vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras, 110 dorsum immane mari summo: tres Eurus ab alto in brevia et Syrtes urget, miserabile visu,

« السابقةمتابعة »