Die römische elegie: Auswahl aus den dichtern der klassischen zeit

الغلاف الأمامي
Berthold Volz
B.G. Teubner, 1876 - 168 من الصفحات
 

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 101 - Thebas agitata per artem sponte sua in muri membra coisse ferunt; quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Aetna ad tua rorantes carmina flexit equos: miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro turba puellarum si mea verba colit?
الصفحة 117 - Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, ante Phrygem Aenean collis et herba fuit ; atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, Euandri profugae concubuere boves.
الصفحة 9 - Minervae, quae fieri pugna prima cruenta solet. protinus excolimur teneri curaque parentis 15 imus ad insignes Urbis ab arte viros. frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori. at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus. 20 saepe pater dixit „Studium quid inutile temptas? Maeonides nullas ipse reliquit opes.
الصفحة 86 - Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? quam ferus et vere ferreus ille fuit! tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum brevior dirae mortis aperta via est. 5 an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra vertimus, in saevas quod dedit ille feras? divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, faginus adstabat cum scyphus ante dapes. non arces, non vallus erat, somnumque petebat 10 securus varias dux gregis inter oves.
الصفحة 142 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare |divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi vocis in ore. lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
الصفحة 138 - Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, 5 quem plus illa oculis suis amabat: nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc 10 ad solam dominam usque pipiabat.
الصفحة 82 - Saturnive sacram me tenuisse diem, o quotiens ingres'sus iter mihi tristia dixi 20 offensum in porta signa dedisse pedem! audeat invito ne quis discedere Amore, aut sciat egressum se prohibente deo. quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt...
الصفحة 104 - Qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis Cornibus in plenum menstrua luna redit, Unde salo superant venti, quid flamine captet Eurus, et in nubes unde perennis aqua, Sit ventura dies, mundi quae subruat arces...
الصفحة 83 - MARI. sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios.
الصفحة 134 - Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis quaene etiam nostro letum miserabile fratri attulit. ei misero frater adempte mihi, ei misero fratri- iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in uita dulcis alebat amor.

معلومات المراجع