Virgil, Aeneid X

الغلاف الأمامي
At the Clarendon Press, 1918 - 95 من الصفحات
0 مراجعات
لا تتحقّق Google من المراجعات، ولكنها تتحقّق من المحتوى المزيّف وتزيله في حال رصده.
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 26 - Mantua, dives avis, sed non genus omnibus unum : gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires...
الصفحة 44 - Contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit : ' Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris ? 900 nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc per si qua est victis venia hostibus oro, corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum circumstare odia: hunc, oro, defende furorem, 905 et me consortem nati concede sepulcro.
الصفحة 40 - Tisiphone media inter millia saevit. At vero ingentem quatiens Mezentius hastam turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei Stagna viam scindens, umero supereminet undas, 765 aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit: talis se vastis infert Mezentius armis. Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, obvius ire parat.
الصفحة 43 - Dixit et exceptus tergo consueta locavit membra, manusque ambas iaculis oneravit acutis, aere caput fulgens, cristaque hirsutus equina. Sic cursum in medios rapidus dedit : aestuat ingens 870 uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit. Aeneas agnovit enim laetusque precatur : ' Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo! 875 Incipias conferre manum.
الصفحة 18 - Sed Graeci viderint; nobis ne si cupiamus quidem distrahere voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius: Vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam et ibidem: Quam numquam vobis Grai atque barbari. At Ennius saepe Scipio invicte, et semel quidem nos: Hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.
الصفحة 42 - ... tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae, • quem genui ? tuane haec genitor per vulnera server morte tua vivens?
الصفحة 30 - Ausoniae. Magno discordes aethere venti proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra : haud aliter Troianae acies aciesque Latinae 360 concurrunt : haeret pede pes densusque viro vir.
الصفحة 26 - Phaethontis amati; populeas inter frondes umbramque sororum 190 dum canit et maestum musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam linquentem terras et sidera voce sequentem.
الصفحة 42 - At vero ut vultum vidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago.
الصفحة 34 - Est domus alta ; iacent' penitus defossa talenta ' Caelati argenti ; sunt auri pondera facti 'Infectique mihi. Non hic victoria Teucrum 'Vertitur; aut anima una dabit discrimina tanta.

معلومات المراجع