صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMVS.

[Ille ego, qui quondam, gracili modulatus avena Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi, Vt quamvis avido parerent arva colono: Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis]

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Lavinia venit Litora; multum ille et terris iactatus et alto Vi superûm, saevae memorem Iunonis ob iram: 5 Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, Inferretque deos Latio: genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae. Musa, mihi caussas memora, quo numine laeso, Quidve dolens, regina deûm tot volvere casus 10 Insignem pietate virum, tot adire labores, Impulerit: tantaene animis coelestibus irae!

Vrbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni; Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli: 15 Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam Posthabita coluisse Samo; hic illius arma, Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

20

Audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
Hinc populum, late regem, belloque superbum,
Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis:
Nec dum etiam caussae irarum saevique dolores 25
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:
His accensa super, iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 30
Arcebat longe Latio: multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix é conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant, laeti et spumas salis aere ruebant; 35
Quum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus,
Haec secum: Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivům, atque ipsos potuit submergere ponto, 40
Vnius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
Disiecitque rates, evertitque aequora ventis;
Illum, exspirantem transfixo pectore slammas,
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quae divûm inzedo regina, Iovisque
Et soror et coniux, una cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Iunonis adoret
Praeterea, aut supplex aris imponat honorem ?

45

Talia flammato secum dea corde volutans, Nimborum in patriam, locafeta furentibus austris,

50

Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro

Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis

55

VIRG. OP.

G

Circum claustra fremunt: celsa sedet Aeolus arce Sceptra tenens, mollitque animos, et temperatiras: Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum Quippe ferant rapidi secum, verrantque perauras.

60 Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hot metuens: molemque et montes insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo Et premere, et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: 65 Aeole, namque tibi divûm pater atque homi

num rex

Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes;

70 Aut age diversos; et disiice corpora ponto.
Sunt mihi bisseptem praestanti corpore Nymphae,
Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeam
Connubio iungam stabili propriamque dicabo:
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos

75 Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes,
Explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcunque hoc regni, tu sceptra Io-
vemque

Concilias; tu das epulis accumbere divům,

80 Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant Incubuere mari, totumque a sedibus imis

85 Vna Eurusque Notusque ruunt creberque pro

cellis

Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes coelumque diemque

Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether:
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra.
Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Quîs ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95
Contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis,
Tydide, mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse, tuaque animam hanc effundere

dextra,

100

Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon: ubi tot Simois correpta sub undis
Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!
Talia iactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis
Dat latus: insequitur cumulo praeruptus aquae 105

mons.

Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet:
Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras:
Dorsum immane mari summo. Tres Eurus ab alto 110
In brevia et Syrtes urget, miserabile visu,
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenae.
Vnam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur, pronusque magister 115
Volvitur in caput: ast illam ter fluctus ibidem

Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore

vortex.

Apparent rari nantes in gurgite vasto;
Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.
Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae,

Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,

Ga

120

Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum, 125 Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto Prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae toto videt aequore classem : Fluctibus oppressos Troas coelique ruina.

130 Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatur:

Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
Iam coelum terramque meo sine numine, venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

135 Quos ego. Sed motos praestat componere fluctus.
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,

140 Vestras, Eure, domos: illa se iactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat:
Collectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoë, simul et Triton adnixus, acuto

145 Detrudunt naves scopulo: levat ipse tridenti;
Et vastas aperit Syrtes, et temperat aequor;
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac, veluti magno in populo quum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus;

150 Iamque faces et saxa volant; furorarma ministrat: Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem Conspexere, silent; arrectisque auribus adstant; Iste regit dictis animos, et pectora mulcet: Siccunctus ctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciens genitor, coeloque invectus aperto, Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

1

« السابقةمتابعة »