صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

lityre, coge pecus; tu post carecta latebas.
Da. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit: et mihi Damon
Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
ME. Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula

cera

Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?
Da. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
ME. De grege non ausim quidquam deponere

tecum:

20

25

30

40

Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, 55
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos edera vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon; et quis fuit alter?
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
DA. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes,
ME. Nunquam hodie effugies; veniam, quocun-
que vocaris.

45

Audiat haec tantum...vel qui venit, ecce, Pa- 50

laemon.

Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

Da. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla;

Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, Sensibus haec imis, res est non parva, reponas. 55 PA. Dicite, quandoquidem in molli consedimus

herba.

Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbor; Nunc frondent silvae; nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

60 Da. Ab love principium Musae; Iovis omnia plena.

İlle colit terras; illi mea carmina curae. ME. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. DA. Malo me Galatea petit, lasciva puella; 65 Et fugit ad salices, et se cupit ante videri. Mr. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas; Notior ut iam sit canibus non Delia nostris. DA. Parta meae Veneri sunt munera: namque

notavi

Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes. 70 ME. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi; cras altera mittam. DA. O quoties et quae nobis Galatea locuta est! Partem aliquam, venti, divûm referatis ad aures! ME. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta, 75 Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? DA. Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iola; Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. ME. Phyllida amo ante alias; nam me discedere

flevit,

Et, Longum, formose, vale, vale, inquit, Iola. 80 DA. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,

Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
ME. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
DA. Pollio amat nostram, quamvis est rustica,

Musam:

Pierides, vitulam lectori pascite vestro.
ME. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite

taurum,

Iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
Da. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque

gaudet;

85

Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
ME. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi; 90
Atque idem iungat iungat vulpes, et mulgeat hircos.
DA. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
ME. Parcite, oves, nimium procedere: non bene

ripae

95

Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
DA. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.
ME. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
Vt nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
Da. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus 100

in ervo!

Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
ME. His certe neque amor caussa est; vix ossibus

haerent.

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
Da. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus

Apollo,

Tres pateat coeli spatium non amplius ulnas.
ME. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.
Pa. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic. At quisquis amores

105

110 Aut metuat dulces, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

POLLIO. ECLOGA IV.

Sicelides Musae, paullo maiora canamus;
Non omnes arbusta iuvant humilesque myricae.
Si canimus silvas, silvae sunt consule dignae.

Vltima Cumaei venit iam carminis aetas;
5 Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo; redeunt Saturnia regna;
Iam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
10 Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetua solvent formidine terras.

15 Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes ederas passim cum baccare tellus

20 Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Vbera; nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
25 Occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quae sit poteris cognoscere virtus;
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva;

30

35

Et durae quercus sudabunt roscida mella. Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, Quae tentare Thetin ratibus, quae cingere muris Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo Delectos heroas; erunt etiam altera bella; Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus Mutabit merces; omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non vinea falcem; 40 Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator. Nec varios discet mentiri lana colores: Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto; Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis Concordes stabili fatorum numine Parcae. Adgredere o magnos, aderit iam tempus, honores, Cara deûm suboles, magnum Iovis incrementum! Adspice convexo nutantem pondere mundum, Terrasque, tractusque maris, coelumque pro

fundum:

45

50

Adspice, venturo laetantur ut omnia saeclo.
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta.
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, 55
Nec Linus; huic mater quamvis atque huic pater

adsit:

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.

60

Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

« السابقةمتابعة »