صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Taygete simul os terris ostendit honestum
Plias, et Oceani spretos pede repulit amnes;
Aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi

235 Tristior hibernas coelo descendit in undas.

Illis ira modum supra est, laesaeque venenum
Morsibus inspirant, et spicula caeca relinquunt
Affixae venis, animasque in vulnere ponunt.
Sin, duram metuens hiemem, parcesque futuro,

240 Contusosque animos et res miserabere fractas:
At suffire thymo, cerasque recidere inanes,
Quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit
Stellio, et lucifugis congesta cubilia blattis;
Immunisque sedens aliena ad pabula fucus,

245 Aut asper crabro imparibus se immiscuit armis;
Aut dirum, tineae, genus, aut invisa Minervae
Laxos in foribus suspendit aranea casses.
Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes
Incumbent generis lapsi sarcire ruinas,

250 Complebuntque fores, et floribus horrea texent.
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
Vita tulit, tristi languebunt corpora morbo;
Quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
Continuo est aegris alius color; horrida vultum

255 Deformat macies; tum corpora luce carentum
Exportant tectis, et tristia funera ducunt;
Aut illae pedibus connexae ad limina pendent,
Aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes,
Ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.

260 Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant:
Frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster;
Vt mare sollicitum stridit refluentibus undis;
Aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
Hic iam galbaneos suadebo incendere odores,
265 Mellaque arundineis inferre canalibus, ultro
Hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallae admiscere saporem,

Arentesque rosas, aut igni pinguia multo.
Defruta, vel Psithią passos de vite racemos,
Cecropiumque thymum, et grave olentia centaurea. 270
Est etiam flos in pratis, cui nomen amello
Fecere agricolae, facilis quaerentibus herba:
Namque uno ingentem tollit de cespite silvam,
Aureus ipse; sed in foliis, quae plurima circum
Funduntur, violae sublucet purpura nigrae.
Saepe deûm nexis ornatae torquibus arae.
Asper in ore sapor. Tonsis in vallibus illum
Pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
Huius odorato radices incoque Baccho,
Pabulaque in foribus plenis appone canistris.

275

280

Sed, si quem proles subito defecerit omnis,
Nec, genus unde novae stirpis revocetur, habebit:
Tempus, et Arcadii memoranda inventa magistri
Pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis
Insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem
Expediam prima repetens ab origine famam.
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi
Accolit effuso stagnantem flumine Nilum,
Et circum pictis vehitur sua rura faselis;
Quaque pharetratae vicinia Persidis urget,
Et viridem Aegyptum nigra fecundat arena,
Et diversa ruens septem discurrit in ora

285

290

Vsque coloratis amnis devexus ab Indis:
Omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
Exiguus primum, atque ipsos contractus ad usus, 295
Eligitur locus. Hunc angustique imbrice tecti
Parietibusque premunt artis, et quatuor addunt,

Quatuor a ventis, obliqua luce fenestras.

Tum vitulus, bima curvans iam cornua fronte,
Quaeritur: huic geminae nares et spiritus oris
Multa reluctanti obsuitur, plagisque peremto
Tunsa per integram solvuntur viscera pellem.

300

Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis

Subiiciunt fragmenta, thymum, casiasque recentes. 305 Hocgeritur, zephyris primum impellentibus undas, Ante novis rubeant quam prata coloribus, ante Garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. Interea teneris tepefactus in ossibus humor Aestuat, et visenda modis animalia miris,

310 Trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,
Miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt:
Donec, ut aestivis effusus nubibus imber,
Erupere; aut ut, nervo pulsante, sagittae,
Prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

315 Quis Deus hanc, Musae, qui nobis extudit artem?
Vnde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristaeus fugiens Peneïa Tempe,
Amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
Tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis,
320 Multa querens, atque hac affatus voce parentem.
Mater Cyrene, mater, quae gurgitis huius
Ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum
(Si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus

Apollo)

Invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri 325 Pulsus amor? quid me coelum sperare iubebas? En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, Quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers Omnia tentanti extuderat, te matre, relinquo. Quin age, et ipsa manu felices erue silvas; 330 Fer stabulis inimicum ignem, atque interfice

messes;

Vre sata, et validam in vites molire bipennem;
Tanta meae si te ceperunt taedia laudis.
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
Sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae

335 Carpebant, hyali saturo fucata colore; Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque, Caesariem effusae nitidam per candida colla;

340

345

350

355

Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,
Cydippeque, et flava Lycorias; altera virgo,
Altera tum primos Lucinae experta labores;
Clioque et Beroë soror, Oceanitides ambae,
Ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae;
Atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deïopea;
Et tandem positis velox Arethusa sagittis.
Inter quas curam Clymene narrabat inanem
Vulcani, Martisque dolos et dulcia furta;
Aque Chao densos divům numerabat amores.
Carmine quo captae dum fusis mollia pensa
Devolvunt, iterum maternas impulit aures
Luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes
Obstupuere; sed ante alias Arethusa sorores
Prospiciens, summa flavum caput extulit unda;
Et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
Tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam
Stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.
Huic percussa nova mentem formidine mater,
Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divûm
Tangere, ait: simul alta iubet discedere late
Flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum 360
Curvata in montis faciem circumstetit unda,
Accepitque sinu vasto, misitque sub amnem.
Iamque domum mirans genetricis, et humida regna,
Speluncisque lacus clausos, lucosque sonantes,
Ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum,
Omnia sub magna labentia flumina terra
Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque,
Et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus,
Vnde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta,
Saxosumque sonans Hypanis, Mysusque Caicus, 370
Et gemina auratus taurino cornua vultu
Eridanus: quo non alius per pinguia culta
In mare purpureum violentior effluit amnis.

365

Postquam est in thalami pendentia pumice tecta 375 Perventum, et gnati fletus cognovit inanes Cyrene: manibus liquidos dant ordine fontes Germanae, tonsisque ferunt mantelia villis. Pars epulis onerant mensas, et plena reponunt Pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae. 380 Et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi; Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum, Nymphasque sorores, Centum quae silvas, centum quae flumina servant Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam: 385 Ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum, sic incipit ipsa:

Est in Carpathio Neptuni gurgite vates Caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor Et iuncto bipedum curru metitur equorum.

390 Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen. Hunc et Nymphae veneramur, et ipse Grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura tra

hantur.

Quippe ita Neptuno visum est: imınania cuius 395 Armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.

Hic tibi, nate, prius vinclis capiundus, ut omnem
Expediat morbi caussam, eventusque secundet.
Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
Orando flectes; vim duram et vingala capto

400 Tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te, medios quum sol accenderit aestus, Quum sitiunt herbae, et pecori lam gratior um

bra est,

In secreta senis ducam, quo fessüş ab undis Se recipit; facile ut somno aggrediare iacentem. 405 Verum, ubi correptum manibus vinclisque tenebis, Tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris,

« السابقةمتابعة »